Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Callistratus libro sexto de cognitionibus

Divus Hadrianus in haec verba rescripsit: “In maleficiis voluntas spectatur, non exitus”.

48.8.15

Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Nihil interest, occidat quis an causam mortis praebeat.

48.8.16

Modestinus libro tertio de poenis

Qui caedem admiserunt sponte dolove malo, in honore aliquo positi deportari solent, qui secundo gradu sunt, capite puniuntur. Facilius hoc in decuriones fieri potest, sic tamen, ut consulto prius principe et iubente id fiat: nisi forte tumultus aliter sedari non possit.

48.8.17

Paulus libro quinto sententiarum

Si in rixa percussus homo perierit, ictus unius cuiusque in hoc collectorum contemplari oportet.

 

48.9.0. De lege Pompeia de parricidiis.

 

48.9.1

Marcianus libro 14 institutionum

Lege Pompeia de parricidiis cavetur, ut, si quis patrem matrem, avum aviam, fratrem sororem patruelem matruelem, patruum avunculum amitam, consobrinum consobrinam, uxorem virum generum socrum, vitricum, privignum privignam, patronum patronam occiderit cuiusve dolo malo id factum erit, ut poena ea teneatur quae est legis Corneliae de sicariis. Sed et mater, quae filium filiamve occiderit, eius legis poena adficitur, et avus, qui nepotem occiderit: et praeterea qui emit venenum ut patri daret, quamvis non potuerit dare.

48.9.2

Scaevola libro quarto regularum

Frater autem eius, qui cognoverat tantum nec patri indicaverat, relegatus est et medicus supplicio affectus.

48.9.3

Marcianus libro 14 institutionum

Sed sciendum est lege Pompeia de consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari propioreve gradu sunt. Sed et novercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur:

48.9.4

Marcianus libro primo de publicis iudicis

Cum pater et mater sponsi sponsae socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur.

48.9.5

Marcianus libro 14 institutionum

Divus Hadrianus fertur, cum in venatione filium suum quidam necaverat, qui novercam adulterabat, in insulam eum deportasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit: nam patria potestas in pietate debet, non atrocitate consistere.

48.9.6

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis

Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. Et ait Maecianus etiam conscios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. Proinde conscii etiam extranei eadem poena adficiendi sunt.

48.9.7

Ulpianus libro 29 ad edictum

Si sciente creditore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad veneni mali comparationem vel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent: parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a quo ita caverint.

48.9.8

Ulpianus libro octavo disputationum

Parricidii postulatus si interim decesserit, si quidem sibi mortem conscivit, successorem fiscum habere debebit: si minus, eum quem voluit, si modo testamentum fecit: si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege vocantur.

48.9.9

Modestinus libro 12 pandectarum

pr. Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida virgis sanguineis verberatus deinde Culleo insuatur cum cane, Gallo Gallinaceo et Vipera et Simia: deinde in mare profundum Culleus iactatur. Hoc ita, si mare proximum sit: alioquin bestiis obicitur secundum divi Hadriani constitutionem.

1. Qui alias personas occiderint praeter matrem et patrem et avum et aviam (quos more maiorum puniri supra diximus), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactantur.

2. Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, impunitus erit, ut divi fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necaverat: nam sufficere furore ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam vinculis coercendum.

48.9.10

Paulus libro singulari de poenis omnium legum.

Eorum, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur.

 

48.10.0. De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto Liboniano.

 

48.10.1

Marcianus libro 14 institutionum

pr. Poena legis Corneliae irrogatur ei, qui falsas testationes faciendas testimoniave falsa inspicienda dolo malo coiecerit.

1. Item ob instruendam advocationem testimoniave pecuniam acceperit pactusve fuerit societatem coierit ad obligationem innocentium, ex senatus consulto coercetur.

2. Sed et si quis ob renuntiandum remittendumve testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam acceperit, poena legis Corneliae adficitur. Et qui iudicem corruperit corrumpendumve curaverit.

3. Sed et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur.

4. Qui in rationibus tabulis cerisve vel alia qua re sine consignatione falsum fecerint vel rem amoverint, perinde ex his causis, atque si erant falsarii, puniuntur. Sic et divus Severus lege Cornelia de falsis damnavit praefectum Aegypti, quod instrumentis suis, cum praeerat provinciae, falsum fecit.

5. Is, qui aperuerit vivi testamentum, legis Corneliae poena tenetur.

6. Is, qui deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse adversariis suis dicit, accusare eum falsi potest.

7. Ad testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege Cornelia tenentur, qui sibi legatum fideicommissumve adscripserint.

8. Inter filium et servum et extraneum testamentum scribentes hoc interest, quod in extraneo, si specialiter subscriptio facta est “Quod illi dictavi et recognovi”, poena cessat et capi potest, in filio vel servo vel generalis subscriptio sufficit et ad poenam evitandam et ad capiendum.

9. Ex illa quoque causa falsi poenae quis subicitur (ut divi quoque Severus et Antoninus constituerunt), ut tutores et curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam vel curationem cum fisco contrahere non possint ac, si quis adversus hanc legem profectus aerario obrepserit, ut perinde puniatur, ac si falsum commisisset.

10. Sed ad illos hoc non pertinet (ut idem principes rescripserunt), qui antequam tutelam susciperent haec gesserunt: nec enim excusationes admisisse, sed fraudes exclusisse.

11. Idem principes rescripserunt ita demum eum, qui rationem tutelae vel curae nondum reddidit, cum fisco contrahere non debere, si vivat is, cuius tutela administrata est: nam si decesserit, licet nondum heredi eius rationem reddiderit, iure eum contrahere.

12. Sed si iure hereditario successerunt in fiscalem contractum tutor vel curator, licet ante rationem redditam: non puto poenam locum habere, licet adhuc vivat is, cuius tutela vel cura administrata est.

13. Poena falsi vel quasi falsi deportatio est et omnium bonorum publicatio: et si servus eorum quid admiserit, ultimo supplicio adfici iubetur.

48.10.2

Paulus libro tertio ad Sabinum

Qui testamentum amoverit celaverit eripuerit deleverit interleverit subiecerit resignaverit quive testamentum falsum scripserit signaverit recitaverit dolo malo cuiusve dolo malo id factum erit, legis Corneliae poena damnatur.

48.10.3

Ulpianus libro quarto disputationum

Qui ignorans falsum esse testamentum vel hereditatem adiit vel legatum accepit vel quoquo modo adgnovit, falsum testamentum dicere non prohibetur.

48.10.4

Ulpianus libro octavo disputationum

Si quis, cum falso sibi legatum adscribi curasset, decesserit, id heredi quoque extorquendum est. Inde divus quoque Marcus, cum quidam a patre heres institutus codicillos intercidisset et decessisset, fisco tantum esse putavit vindicandum, quantum per codicillos erogari posset, id est usque ad dodrantem.

48.10.5

Iulianus libro 86 digestorum

Senatus poenam remisit ei, qui legata a se testamento data codicillis sua manu scriptis ademerat, sed quia et iussu patris id fecerat et annorum viginti quinque erat: hereditatem quoque ei capere permissum est.

48.10.6

Africanus libro tertio quaestionum

pr. Si quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis Corneliae, quamvis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum vel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit. Hoc tamen tunc verum est, cum perfectum testamentum erit. Ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum vel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. Nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, verum tamen testamentum recte dicetur. Similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur.

1. Si institutus heres exheredationem nominatim filii vel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur.

2. Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit servi testatoris et maxime cui a se legata vel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur.

3. Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et venia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? Et magis placet non posse. Nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem vel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter venia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat.

48.10.7

Marcianus libro secundo institutionum

Nullo modo servi cum dominis suis consistere possunt, cum ne quidem omnino iure civili neque iure praetorio neque extra ordinem computantur: praeterquam quod favorabiliter divi Marcus et Commodus rescripserunt, cum servus quereretur, quod tabulae testamenti, quibus ei data erat libertas, subprimerentur, admittendum ad suppressi testamenti accusationem.

48.10.8

Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

Quicumque nummos aureos partim raserint, partim tinxerint vel finxerint: si quidem liberi sunt, ad bestias dari, si servi, summo supplicio adfici debent.

48.10.9

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis

pr. Lege Cornelia cavetur, ut, qui in aurum vitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flaverit, falsi crimine teneri.

1. Eadem poena adficitur etiam is qui, cum prohibere tale quid posset, non prohibuit.

2. Eadem lege exprimitur, ne quis nummos stagneos plumbeos emere vendere dolo malo vellet.

3. Poena legis Corneliae irrogatur ei, qui quid aliud quam in testamento sciens dolo malo falsum signaverit signarive curaverit, item qui falsas testationes faciendas testimoniave falsa invicem dicenda dolo malo coierint.

4. Qui delatorem summisit in causa pecuniaria, eadem poena tenetur, qua tenentur hi qui ob instruendas lites pecuniam acceperunt.

48.10.10

Macer libro primo publicorum

pr. De eo, qui ei in cuius potestate est eique qui in eadem potestate est adscripserit, nihil senatus consultis cavetur: sed hoc quoque casu committitur in legem, quia huius rei emolumentum ad patrem dominumve pertinet, ad quem pertineret, si filius servusve sibi adscripsissententiarum

1. Illud constat, si extraneo quis adscripserit legatum, licet postea vivo testatore in potestate eum habere coeperit, senatus consultis locum non esse.

48.10.11

Marcianus libro primo de iudiciis publicis

Si pater filio suo militi, quem habet in potestate, testamento commilitonis filii aliquid adscripserit, quem conmilitonem in militia novit: quia patri non adquiritur, extra poenam est. Et cum matri filius adscripserat, divi fratres rescripserunt, cum iussu testatoris hoc scripsit, impunitum eum esse matremque capere posse.

48.10.12

Papinianus libro 13 responsorum

Cum falsi reus ante crimen illatum aut sententiam dictam vita decedit, cessante Cornelia quod scelere quaesitum est heredi non relinquitur.

48.10.13

Papinianus libro 15 responsorum

pr. Falsi nominis vel cognominis adseveratio poena falsi coercetur.

1. Ordine decurionum decem annis advocatum motum, qui falsum instrumentum cognoscente praeside recitavit, post finem temporis dignitatem respondi reciperare, quoniam in Corneliam falso recitato, non facto non incidit. Eadem ratione plebeium ob eandem causam exilio temporario punitum decurionem post reditum recte creari.

48.10.14

Paulus libro 22 quaestionum

pr. Filius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris servo communi Titii et suo legatum adscripsit: quaero quis exitus quaestionis sit. Respondit: plures quaestiones coniunxisti. Et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemur nobis vel his, quos in potestate habemus, adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is videtur qui in potestate est sic ut servus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inveni senatum censuisse.

1. Sequens quaestio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod servo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quantum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur. Et inveni Marcellum apud Iulianum adnotasse. Nam cum Iulianus scripsisset, si sibi et Titio scripsisset aut servo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum Titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum nomen servi subducitur? Quod et in praesenti quaestione observandum est.

2. Maritus servum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit. Quaesitum est, quid mulier ex lege Iulia consequi possit. Respondi: et patronum incidere in poenam edicti divi Claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem bonorum. Ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri. An ideo teneri potest, quod adiectum est in lege “Aut dolo fecit, quo minus ad eum perveniat?” Sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim adversus illam hoc excogitavit. An ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? Adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, ut id alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi.

48.10.15

Callistratus libro primo quaestionum

pr. Divus Claudius edicto praecepit adiciendum legi Corneliae, ut, si quis, cum alterius testamentum vel codicillos scriberet, legatum sibi sua manu scripserit, proinde teneatur ac si commisisset in legem Corneliam, et ne vel is venia detur, qui se ignorasse edicti severitatem praetendant. Scribere autem sibi legatum videri non solum eum qui manu sua id facit, sed etiam qui per servum suum vel filium, quem in potestatem habet, dictante testatore legato honoratur.

1. Plane constitutionibus principalibus cavetur, ut, si testator specialiter subscriptione sua declaraverit dictasse servo alicuius, ut domino eius legatum ab heredibus suis daretur, id valere, nec generalem subscriptionem testatoris valere adversus senatus consulti auctoritatem et ideo legatum pro non scripto habendum et servo, qui etiam sibi legatum adscripsit, veniam dari. Ego tutius esse puto veniam petendam ab imperatore, scilicet eo quod relictum est abstinentibus.

2. Item senatus censuit, ut, si servus domini sui iussu testamento codicillisve libertatem sibi adscripserit, ob eam rem, quod ipsius manu adscriptum est, minus liber sit: sed libertas ei ex fideicommissi causa praestatur: si modo post eam scripturam manu sua testator testamento codicillisve subscripserit.

3. Et quatenus de sola specie fideicommissae libertatis hoc senatus consulto continebatur, divus pius rescripsit sententiam magis sequendam esse huius senatus consulti quam scripturam: nam servos, cum dominis suis parent, necessitate potestatis excusari, si tamen accedat domini auctoritas subscribentis se ea dictasse et recognovisse: videri enim ait ipsius domini manu scripta, cuius voluntate ea scripta sunt. “Quod tamen”, inquit, “ad liberas personas, in quas nullum ius testator habuerit, extendi non debet: quaeri tamen debet, an aeque subsequendi necessitas et honesta excusatio est non facientibus, quod non sit concessum”.

4. Matri quoque, cui per servum suum dictante filio legatum scriptum esset, veniam tribuendam legis Corneliae placuit.

5. Idem in filiam, quae dictante matre sua per ignorantiam iuris legatum sibi scripserat, senatus censuit.

6. Si quis duobus heredibus institutis adiecerit, ut, si alteruter heres sine liberis decessisset, ei qui superesset et liberos haberet hereditas redderetur vel, si uterque sine liberis decessisset, hereditas (deinde alia manu) scriptori testamenti restitueretur: placet testamentario poenam legis Corneliae remitti. Sed benignius est, ut etiam ea, quae supra scripta sunt, simili modo consequatur.

48.10.16

Paulus libro tertio responsorum

pr. Respondit instrumentorum subreptorum crimen non esse publici iudicii, nisi testamentum alicuius subreptum arguatur.

1. Paulus respondit legis Corneliae poena omnes teneri, qui etiam extra testamenta cetera falsa signassententiarum

2. Sed et ceteros, qui in rationibus tabulis litteris publicis aliave qua re sine consignatione falsum fecerunt vel, ut verum non appareat, quid celaverunt subripuerunt deleverunt subiecerunt resignaverunt, eadem poena adfici solere dubium non esse.

48.10.17

Paulus libro tertio fideicommissorum

Cum quidam sua manu servum sibi legatum scripsisset et eum manumittere rogatus esset, senatus censuit ab omnibus heredibus eum manumittendum.

48.10.18

Paulus libro tertio sententiarum

pr. Uxori legatum in alieno testamento scribere non prohibemur.

1. Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi suspectus esse praesumitur, quod ultro tutelam videbitur affectasse, tamen, si idoneus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est. Nec excusatio eius admittetur, quia consensisse videtur voluntati testatoris.

48.10.19

Paulus libro quinto sententiarum

pr. Qui falsam monetam percusserint, si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur.

1. Accusatio suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea, quae partum subdidisse contenditur.

48.10.20

Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

Falsi poena coercentur et qui ad litem instruendam advocatione testibus pecuniam acceperunt, obligationem pactionem fecerunt, societatem inierunt, ut aliquid eorum fieret curaverunt.

48.10.21

Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum

Qui duobus in solidum eandem rem diversis contractibus vendidit, poena falsi coercetur, et hoc et divus Hadrianus constituit. Is adiungitur et is qui iudicem corrumpit. Sed remissius puniri solent, ut ad tempus relegentur nec bona illis auferantur.

48.10.22

Paulus libro singulari ad senatus consultum Libonianum

pr. Impuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine vix possit teneri, cum dolus malus in eam aetatem non cadit.

1. Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater legatum, dicendum est reverso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur.

2. Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato.

3. Item si servo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi servum adquisitum est, restitui oportere manumisso.

4. Et si ei servo, qui bona fide servit, aliquid adscripsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse.

5. Si dominus adscripserit servo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit. Eadem et de filio postea emancipato dici potest.

6. Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et Iulianus scribit.

7. Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: veluti si servo legato sibi eodemque manumisso libertatem sua manu ademerit (hoc ita, si voluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas valet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicommissum ademerit.

8. Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non verbis, sed sententia senatus consulti tenetur.

9. Item non continetur verbis servus, qui alieno testamento fideicommissam libertatem sibi adscripsit. Sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit. Immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit.

10. Si testamentarius servo suo fideicommissam libertatem dederit, videamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut servus magno pretio redimatur ab eo et manumittatur.

11. Sed et ille, qui, cum Titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pecuniae sibi dandae, in voluntatem senatus consulti incidit.

12. Qui autem voluntate patris se exheredat vel legatum sibi adimit, neque verbis senatus consulti neque sententia continetur.

48.10.23

Paulus libro singulari de poenis paganorum

Quid sit falsum, quaeritur: et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur aut libellum vel rationes intercidat vel describat, non qui alias in computatione vel in ratione mentitur.

48.10.24

Scaevola libro 22 digestorum

Aithales servus, cui testamento Betiti Callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud Maximillam filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamentum Betiti Callinici. Et apud magistratus interrogatus a Maximilla professus est probaturum, quemadmodum falsum sit factum testamentum. Et cum in crimen falsi subscripsisset Maximilla in scriptorem testamenti et proculum coheredem, acta causa praefectus urbi falsum testamentum non esse pronuntiavit et Maximillae partem duodecimam a fisco cogi iussit. Quaesitum est, an Aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur. Respondit secundum ea quae proponerentur deberi.

48.10.25

Ulpianus libro septimo ad edictum

Qui nomine praetoris litteras falsas reddidisse edictumve falsum proposuisse dicetur, ex causa actione in factum poenali tenetur, quamquam lege Cornelia reus sit.

48.10.26

Marcellus libro 30 digestorum

Si quis patris sui testamentum aboleverit et, quasi intestatus decessisset, pro herede gesserit atque ita diem suum obierit: iustissime tota hereditas paterna heredi eius eripietur.

48.10.27

Modestinus libro octavo regularum

pr. Eos, qui diversa inter se testimonia praebuerunt, quasi falsum fecerint, et praescriptio legis teneri pronuntiat.

1. Et eum, qui contra signum suum falsum praebuit testimonium, poena falsi teneri pronuntiatum est. De impudentia eius, qui diversa duobus testimonia praebuit, cuius ita anceps fides vacillat, quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est.

2. Qui se pro milite gessit vel illicitis insignibus usus est vel falso duplomate vias commeavit, pro admissi qualitate gravissime puniendus est.

48.10.28

Modestinus libro quarto responsorum

Si, a debitore praelato die, pignoris obligatio mentiatur, falsi crimini locus est.

48.10.29

Modestinus libro singulari de enucleatis casibus

Si quis obrepserit praesidi provinciae, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit. Immo si accusatus fuerit, poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit. Sunt enim rescripta de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius verba haec sunt: “Alexander Augustus Iulio Marullo. Si libello dato adversarius tuus veritatem in precibus ab eo datis non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet”.

48.10.30pr.

Modestinus libro 12 pandectarum

Lege Cornelia testamentaria obligatur, qui signum adulterinum fecerit sculpserit.

1. De partu supposito soli accusant parentes aut hi, ad quos ea res pertineat: non quilibet ex populo ut publicam accusationem intendat.

48.10.31

Callistratus libro tertio de cognitionibus

Divus Pius Claudio rescripsit pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protulerunt, quae probari non possint: aut si plus meruisse videatur, quam ex forma iurisdictionis pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant. Sed divus Marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperavit, ut, si (quod plerumque evenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam protulerint.

48.10.32

Modestinus libro primo de poenis

pr. Hodie qui edicta proposita dolo malo corrumpunt, falsi poena plectuntur.

1. Si venditor mensuras publice probatas vini, frumenti vel cuiuslibet rei, aut emptor corruperit dolove malo fraudem fecerit: quanti ea res est, eius dupli condemnatur: decretoque divi Hadriani praeceptum est in insulam eos relegari, qui pondera aut mensuras falsas sententiarum.

48.10.33

Modestinus libro tertio de poenis

Si quis falsis constitutionibus nullo auctore habito utitur, lege Cornelia aqua et igni ei interdicitur.

 

48.11.0. De lege Iulia repetundarum.

 

48.11.1

Marcianus libro 14 institutionum

pr. Lex Iulia repetundarum pertinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu potestate curatione legatione vel quo alio officio munere ministeriove publico cepit, vel cum ex cohorte cuius eorum est.

1. Excipit lex, a quibus licet accipere: a sobrinis propioreve gradu cognatis suis, uxore.

48.11.2

Scaevola libro quarto regularum

Datur ex hac lege et in heredes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur.

48.11.3

Macer libro primo publicorum

Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum vel non iudicandum decernendumve acceperit:

48.11.4

Venonius libro tertio publicis iudicis

Vel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret.

48.11.5

Macer libro primo publicorum

In comites quoque iudicum ex hac lege iudicium datur.

48.11.6

Venuleius Saturninus libro tertio publicorum iudiciorum

pr. Eadem lege tenentur, qui ob denuntiandum vel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint.

1. Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareve prohibetur.

2. Lege Iulia repetundarum cavetur, ne quis ob militem legendum mittendumve aes accipiat, neve quis ob sententiam in senatu consiliove publico dicendam pecuniam accipiat, vel ob accusandum vel non accusandum: utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neve plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum.

48.11.7

Macer libro primo iudiciorum publicorum

pr. Lex Iulia de repetundis praecipit, ne quis ob iudicem arbitrumve dandum mutandum iubendumve ut iudicet: neve ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neve ob hominem in vincula publica coiciendum vinciendum vincirive iubendum exve vinculis dimittendum: neve quis ob hominem condemnandum absolvendumve: neve ob litem aestimandam iudiciumve capitis pecuniaeve faciendum vel non faciendum aliquid acceperit.

1. Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit.

2. Illud quoque cavetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt.

3. Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque vel exilio puniuntur vel etiam durius, prout admiserint. Quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? Vel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint vel innocentem vel quem punire non debuerant? Capite plecti debent vel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt.

48.11.8

Paulus libro 54 ad edictum

pr. Quod contra legem repetundarum proconsuli vel praetori donatum est, non poterit usu capi.

1. Eadem lex venditiones locationes eius rei causa pluris minorisve factas irritas facit impeditque usucapionem, priusquam in potestatem eius, a quo profecta res sit, heredisve eius veniat.

48.11.9

Papinianus libro 15 responsorum

Qui munus publice mandatum accepta pecunia ruperunt, crimine repetundarum postulantur.

 

48.12.0. De lege Iulia de annona.

 

48.12.1

Marcianus libro secundo institutionum

Constitit inter servum et dominum iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat dominum.

48.12.2

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr. Lege Iulia de annona poena statuitur adversus eum, qui contra annonam fecerit societatemve coierit, quo annona carior fiat.

1. Eadem lege continetur, ne quis navem nautamve retineat aut dolo malo faciat, quo magis detineatur:

2. Et poena viginti aureorum statuitur.

48.12.3

Papirius libro primo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti in haec verba rescripserunt: “Minime aequum est decuriones civibus suis frumentum vilius quam annona exigit vendere”.

1. Item scripserunt ius non esse ordini cuiusque civitatis pretium grani quod invenitur statuere. Item in haec verba rescripserunt: “Etsi non solent hoc genus nuntiationis mulieres exercere, tamen quia demonstraturam te quae ad utilitatem annonae pertinent polliceris, praefectum annonae docere potes”.

 

48.13.0. Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

 

48.13.1

Ulpianus libro 44 ad Sabinum

Lege Iulia peculatus cavetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicave auferat neve intercipiat neve in rem suam vertat neve faciat, quo quis auferat intercipiat vel in rem suam vertat, nisi cui utique lege licebit: neve quis in aurum argentum aes publicum quid indat neve immisceat neve quo quid indatur immisceatur faciat sciens dolo malo, quo id peius fiat.

48.13.2

Paulus libro 11 ad Sabinum

Lege Iulia de residuis tenetur, qui publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuit neque in eum consumpsit.

48.13.3

Ulpianus libro primo de adulteriis

Peculatus poena aquae et ignis interdictionem, in quam hodie successit deportatio, continet. Porro qui in eum statum deducitur, sicut omnia pristina iura, ita et bona amittit.

48.13.4

Marcianus libro 14 institutionum

pr. Lege Iulia peculatus tenetur, qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit.

1. Sed et si donatum deo immortali abstulerit, peculatus poena tenetur.

2. Mandatis autem cavetur de sacrilegiis, ut praesides sacrilegos latrones plagiarios conquirant et ut, prout quisque deliquerit, in eum animadvertant. Et sic constitutionibus cavetur, ut sacrilegi extra ordinem digna poena puniantur.

48.13.5 (4,3)

Marcianus libro 14 institutionum

pr. Lege Iulia de residuis tenetur is, apud quem ex locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliave qua causa pecunia publica resedit.

1. (4) Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit nec erogaverit, hac lege tenetur.

2. (5) Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet punitur.

3. (6) Non fit locus religiosus, ubi thensaurus invenitur: nam et si in monumento inventus fuerit, non quasi religiosus tollitur. Quod enim sepelire quis prohibetur, id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principalibus cavetur.

4. (7) Sed et si de re civitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum divorum Traiani et Hadriani cavetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur.

48.13.6 (5)

Marcianus libro quinto regularum

Divi Severus et Antoninus Cassio Festo rescripserunt, res privatorum si in aedem sacram depositae subreptae fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse.

48.13.7 (6)

Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

Sacrilegii poenam debebit proconsul pro qualitate personae proque rei condicione et temporis et aetatis et sexus vel severius vel clementius statuere. Et scio multos et ad bestias damnasse sacrilegos, nonnullos etiam vivos exussisse, alios vero in furca suspendisse. Sed moderanda poena est usque ad bestiarum damnationem eorum, qui manu facta templum effregerunt et dona dei in noctu tulerunt. Ceterum si qui interdiu modicum aliquid de templo tulit, poena metalli coercendus est, aut, si honestiore loco natus sit, deportandus in insulam est.

48.13.8 (6,1)

Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

pr. Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica vel signatam furantur, hi non videntur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen accedit.

1. (2) Si quis ex metallis caesarianis aurum argentumve furatus fuerit, ex edicto divi Pii exilio vel metallo, prout dignitas personae, punitur. Is autem, qui furanti sinum praebuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. Qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflaverit, in quadruplum condemnatur.

48.13.9 (7)

Venuleius Saturninus libro secundo iudiciorum publicorum

Peculatus crimen ante quinquennium admissum obici non oportet.

48.13.10 (8)

Venuleius Saturninus ex libro tertio iudiciorum publicorum

pr. Qui tabulam aeream legis formamve agrorum aut quid aliud continentem refixerit vel quid inde immutaverit, lege Iulia peculatus tenetur.

1. Eadem lege tenetur, qui quid in tabulis publicis deleverit vel induxerit.

48.13.11 (9)

Paulus libro singulari de iudiciis publicis

pr. Sacrilegi capite puniuntur.

1. Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilaverunt. At qui privata sacra vel aediculas incustoditas temptaverunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi merentur. Quare quod sacrum quodve admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter considerandum est.

2. Labeo libro trigensimo octavo posteriorum peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, quae ei tradita sunt, peculatum non admittere.

3. Eodem capite inferius scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam privatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamvis privatam pecuniam abstulerit.

4. Is autem, qui pecuniam traiciendam suscepit vel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia pertinet, peculatum non committit.

5. Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potestatem fecerint.

6. Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogaverit, hac lege teneri Labeo libro trigensimo octavo posteriorum scripsit. Cum eo autem, qui, cum provincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, non esse residuae pecuniae actionem, quia eam privatus fisco debeat, et ideo inter debitores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, corpus retinendo, multam dicendo. Sed eam quoque lex Iulia residuorum post annum residuam esse iussit.

48.13.12 (10)

Marcianus libro primo iudiciorum publicorum

pr. Hac lege tenetur, qui in tabulis publicis minorem pecuniam, quam quid venierit aut locaverit, scripserit aliudve quid simile commiserit.

1. Divus Severus et Antoninus quendam clarissimum iuvenem, cum inventus esset arculam in templum ponere ibique hominem includere, qui post clusum templum de arca exiret et de templo multa subtraheret et se in arculam iterum referret, convictum in insulam deportaverunt.

48.13.13 (11)

Ulpianus libro 68 ad edictum

Qui perforaverit muros vel inde aliquid abstulerit, peculatus actione tenetur.

48.13.14 (12)

Marcellus libro 25 digestorum

Peculatus nequaquam committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecunia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo minus.

48.13.15 (13)

Modestinus libro secundo de poenis

Is, qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur.

48.13.16 (14)

Papinianus libro 36 quaestionum

Publica iudicia peculatus et de residuis et repetundarum similiter adversus heredem exercentur, nec immerito, cum in his quaestio principalis ablatae pecuniae moveatur.

 

48.14.0. De lege Iulia ambitus.

 

48.14.1

Modestinus libro secundo de poenis

pr. Haec lex in urbe hodie cessat, quia ad curam principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi favorem.

1. Quod si in municipio contra hanc legem magistratum aut sacerdotium quis petierit, per senatus consultum centum aureis cum infamia punitur.

2. Qua lege damnatus si alium convicerit, in integrum restituitur, non tamen pecuniam recipit.

3. Item is, qui novum vectigal instituerit, ex senatus consulto hac poena plectitur.

4. Et si qui reus vel accusator domum iudicis ingrediatur, per legem Iuliam iudiciariam in legem ambitus committit, id est aureorum centum fisco inferre iubetur.

 

48.15.0. De lege Fabia de plagiariis.

 

48.15.1

Ulpianus libro primo regularum

Si liberum hominem emptor sciens emerit, capitale crimen adversus eum ex lege Fabia de plagio nascitur, quo venditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse vendiderit.

48.15.2

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr. Sciendum est legem Fabiam ad eos non pertinere, qui, cum absentes servos haberent, eos vendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse.

1. Item non pertinere ad eum, qui mandavit servum fugitivum persequendum et distrahendum: nec enim fugam vendidit.

2. Amplius dicendum est et si quis Titio mandaverit servum fugitivum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum.

3. Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam servorum suorum vendiderunt.

48.15.3

Marcianus libro primo iudiciorum publicorum

pr. Legis Fabiae crimine suppressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat servum alienum, et qui voluntate domini putabat id eum agere. Et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta est: nam adicitur “si sciens dolo malo hoc fecerit”: et saepissime a principibus Severo et Antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur.

1. Illud non est omittendum, quod exemplo legis Aquiliae, si is, propter quem quis in Fabiam commisit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis Fabiae superest, ut et divus Severus et Antoninus rescripserunt.

48.15.4

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Lege Fabia tenetur, qui sciens liberum hominem donaverit vel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua venditor et emptor habetur. Idem et si pro eo res permutata fuerit.

48.15.5

Modestinus libro 17 responsorum

Respondit eum, qui fugitivum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, crimen, si probetur, evitare minime posse.

48.15.6

Callistratus libro sexto de cognitionibus

pr. Non statim plagiarium esse, qui furti crimine ob servos alienos interceptos tenetur, divus Hadrianus in haec verba rescripsit: “Servos alienos qui sollicitaverit aut interceperit, crimine plagii, quod illi intenditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod verissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. Plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob servos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari”.

1. Idem princeps de eadem re in haec verba rescripsit: “Apud quem unus aut alter fuerit fugitivus inventus, qui operas suas locaverint ut pascerentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit”.

2. Lege Fabia cavetur, ut liber, qui hominem ingenuum vel libertinum invitum celaverit invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in earum qua re socius erit, quique servo alieno servaeve persuaserit, ut a domino dominave fugiat, vel eum eamve invito vel insciente domino dominave celaverit, invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in ea re socius erit, eius poena teneatur.

48.15.7

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

Poena pecuniaria statuta lege Fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et plerumque in metallum damnantur.

 

48.16.0. Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

 

48.16.1

Marcianus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum

pr. Accusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut praevaricantur aut tergiversantur.

1. Calumniari est falsa crimina intendere, praevaricari vera crimina abscondere, tergiversari in universum ab accusatione desistere.

2. Calumniatoribus poena lege remmia irrogatur.

3. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari videtur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absolvit eum, si vero in evidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat.

4. Quorum alterutrum ipsis verbis pronuntiationis manifestatur. Nam si quidem ita pronuntiaverit “non probasti”, pepercit ei: sin autem pronuntiavit “calumniatus es”, condemnavit eum. Et quamvis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas adversus eum exercebitur: nam, ut Papinianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae vero persecutio non eius voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur.

5. Quaeri possit, si ita fuerit interlocutus: “Lucius Titius temere accusasse videtur”, an calumniatorem pronuntiasse videatur. Et Papinianus temeritatem facilitatis veniam continere et inconsultum calorem calumniae vitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere.

6. Praevaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie munere accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas vero rei excusationes admitteret.

7. Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.

8. Abolitio privatim a praesidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc cognitionem alteri demandare potest.

9. Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur.

10. Accusationem is intulit, qui praescriptione summoveri poterat, ut quilibet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii vel feminae post sex menses utiles ex die divortii: an, si destiterit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur. Movet, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut personae vitium omnimodo removeret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret. Contra movet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis voluntate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam accusationem processisset. Ergo verius est eum quoque de quo loquimur in senatus consultum incidere oportere. Adquin Papinianus respondit mulierem, quae idcirco ad falsi accusationem non admitteretur, quod suam suorumve iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto Turpilliano non plecti. Num ergo et in ceteris idem responsurus sit? Quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisve finem ad accusationem aliquam non admittatur? Multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio vel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum vero accusatio voce dumtaxat tenus intervenit. Adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiaverit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. Quid porro refert, propter causas supra scriptas accusatio non valuerit an propter numerum personarum non tenuerit? An haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum coniunctionem ab accusatione summoveatur, an vero stricta ratione quibusdam accusandi facultas non competat? Merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere.

11. Suspecti tutoris accusatio pro tribunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur.

12. Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse Turpillianum, praesidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non intervenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est.

13. Incidit in hoc senatus consulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffidendo crimini quod movet et eximendo se periculo calumniae vel desertionis merito calumniantis et desistentis poenae subdi debuit, nisi subornatus accusator probaverit crimen quod intendere suscepit. Nec interest, per se mandavit accusationem an per alium: verum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex verbis, sed ex sententia senatus consulti puniri Papinianus respondit. Summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit.

14. Reus condemnatus provocavit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? Prope est, ut incidisse videatur, quia provocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio.

48.16.2

Paulus libro singulari de poenis omnium legum

Qui destiterit, agere amplius et accusare prohibetur.

48.16.3

Paulus libro primo sententiarum

Et in privatis et in extraordinariis criminibus omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur.

48.16.4

Papinianus libro 15 responsorum

pr. Mulier, quae falsi crimen iniuriae propriae post interpositam denuntiationem desistens omisit, ex senatus consulto Turpilliano teneri non videtur.

1. Post abolitionem idem crimen ab eodem in eundem instaurari non potest.

48.16.5

Paulus libro secundo responsorum

Quaesitum est, an is, qui libello principi dato falsum se obiecturum minatus est, si non obiecisset, Turpilliano senatus consulto tenetur. Paulus respondit verbis senatus consulti Turpilliani eum de quo quaeritur non contineri.

48.16.6