Digesta vel Pandectae – Liber XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

amitae pronepos proneptis: totidem personas eadem ratione et is continet, tantum pro patruo amita sumpta. Item avunculi pronepos proneptis, item pro patruo avunculo posito. Materterae pronepos proneptis: et hic ubi patruus positus est, matertera enumerata eundem numerum personarum inveniemus. Hi omnes eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinorum nepotes neptesve sunt. Fratris sororisque abnepos abneptis: efficiunt personas sexaginta quattuor, ut ex supra scriptis apparere potest. Trinepos trineptis: hi sunt filii filiaeve adnepos adneptis, nepotis neptis abnepos abneptis, pronepotis proneptisve pronepos proneptis, abnepotis abneptisve nepos neptisve, adnepotis adneptis filius filia. Hae appellationes demonstrant personas sexaginta quattuor, nam triginta duo trinepos complet, totidem trineptis. Ab nepote enim numerus quadruplatus in se efficit triginta duo, ipso nepote duas significante, pronepote quattuor, abnepote octo, adnepote sedecim: his accedunt trinepos trineptis, una ex adnepote nati, altera ex adnepte. Per singulos autem gradus ideo geminatio fit, quia maribus adiciuntur feminae, ex quibus proximus quisque progenitur, et numerabuntur sic:

 

filius

nepos

pronepos

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

pronepos

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

pronepos

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

pronepos

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

proneptis

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

proneptis

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

proneptis

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

proneptis

abnepos

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

pronepos

adneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

pronepos

abneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

proneptis

abneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

proneptis

abneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

pronepos

abneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

pronepos

abneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

proneptis

abneptis

adnepos

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

proneptis

abneptis

atnepos

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

pronepos

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

pronepos

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

pronepos

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

pronepos

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

proneptis

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

proneptis

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

proneptis

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

proneptis

abnepos

adneptis

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

pronepos

abneptis

adneptis

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

pronepos

abneptis

adneptis

trinepos

item

trineptis

filius

nepos

proneptis

abneptis

adneptis

trinepos

item

trineptis

filia

nepos

proneptis

abneptis

adneptis

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

pronepos

abneptis

atneptis

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

pronepos

abneptis

atneptis

trinepos

item

trineptis

filius

neptis

proneptis

abneptis

atneptis

trinepos

item

trineptis

filia

neptis

proneptis

abneptis

atneptis

trinepos

item

trineptis

 

18. Septimo gradu personae continentur mille viginti quattuor hae: tritavi itemque tritaviae pater mater: personas efficiunt centum viginti octo: tritavi enim patres tot sunt quot ipsius tritavi, item eiusdem matres totidem, fiunt sexaginta quattuor: idem numerus tritaviae patris matrisque. atavi ataviae frater sororve: hi sunt tritavi filius filia, abavi abaviaeve patruus avunculus amita matertera, proavi proaviae patruus magnus avunculus magnus amita magna matertera magna, avi aviaeve propatruus proavunculus proamita promatertera, patris vel matris abpatruus abavunculus abamita abmatertera: fiunt personae atavi fratris triginta duo: nam sedecim, quas atavus explet, accedunt totidem propter fratris duplicem personam: necesse est nam sedecim fratres atavi ex patre computentur, sedecim ex matre. Similiter atavi sorores triginta duo: fiunt sexaginta quattuor: et totidem ataviae fratris, item sororis. Patrui maximi filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filio, abavi fratris filius filia. amitae maximae filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filia, abavi sororis filius filia. Avunculi maximi filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filio, abaviae fratris filius filia. Materterae maximae filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filia, abaviae sororis filius filia. Hae omnes personae, quas a patrui maximi filio enumeravimus, proavi proaviaeque eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinae sunt, avi aviaeque eiusdem propius sobrinis. Singulae appellationes continent personas sedecim, quia, cum patruus maximus sedecim efficiat, filius eius eandem habet enumerationem totidemque filia: et fit ex omnibus his, quas a patrui maximi filio comprehendimus, ductis per octo sedecies, centum viginti octo. patrui maioris nepos personas continet sedecim (est enim abavi abaviaeve pronepos) et cum abavus octies numeretur, nepotes bis octies computati supra scriptum numerum efficiunt. Patrui maioris neptis item. Avunculi maioris nepos neptis eadem ratione personas complebunt triginta duo. Amitae maioris nepos neptis eadem ratione item. Materterae maioris nepos neptis item. Et sic ex omnibus colliguntur centum viginti octo. His personis avus avia eius, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrinis sunt, pater mater sobrinus sobrina: is de cuius cognatione quaeritur, sobrino natus est: hic proximo nomine definitur parentis sui sobrinus, ut Trebatius ait, rationemque nominis hanc reddit, quod ultimi cognationum gradus sobrinorum fiunt itaque sobrini filium recte proximum nomen. Ab eo ipso huius sobrini filius dicetur, et ideo eos, qui ex sobrinis nati sunt, inter se proximum nomen appellare: hos enim nullum proprium habere nomen, quo inter se vocentur. Patrui magni pronepos proneptis. Avunculi magni pronepos proneptis. Amitae magnae pronepos proneptis. Materterae magnae pronepos proneptis. Ex his omnibus centum viginti octo personae efficiuntur, quia singulae appellationes sedecim complent: nam cum exempli gratia patruus magnus quadrifariam intellegitur, ad singulorum patruorum magnorum personas quadruplicatus pronepos, item proneptis triginta duo personas reddet, totque quater numeratae illam, quae proposita est, summam efficiunt. Eorum patres matresque ei, de cuius cognatione quaeritur, sobrini sobrinaeque sunt, ipse autem isdem sobrino sobrinave natus. Patrui abnepos abneptis. Avunculi abnepos abneptis. Amitae abnepos abneptis. Materterae abnepos abneptis. Haec singula vocabula senas denas continent personas: verbi enim gratia patrui abnepos sic enumerabitur, ut bifariam patruo accepto quater pronepos, totiens proneptis ducatur et sic ad eorum filios veniatur sedecies computatos: eadem ratione ad filiam: item in ceteros: et per hoc ex omnibus efficietur numerus personarum centum viginti octo. Hi sunt ei, de cuius cognatione quaeritur, consobrinorum nepotes neptesque, ipsi eorum, de cuius cognatione quaeritur, patrui maximi avunculi maximi amitae maximae materterae maximae filius filia, item proavi proaviae consobrinus. Fratris sororisque adnepos adneptis: personas continent centum viginti octo. Trinepotis filius, item filia: trineptis filius, item filia. Hi centum viginti octo fiunt, quod, cum trinepos trineptisque, ut supra demonstravimus, sexaginta quattuor impleant, filius eorum eadem enumeratione totidemque filia computabitur.

 

38.11.0. Unde vir et uxor.

 

38.11.1

Ulpianus libro 47 ad edictum

pr. Ut bonorum possessio peti possit unde vir et uxor, iustum esse matrimonium oportet. Ceterum si iniustum fuerit matrimonium, nequaquam bonorum possessio peti poterit, quemadmodum nec ex testamento adiri hereditas vel secundum tabulas peti bonorum possessio potest: nihil enim capi propter iniustum matrimonium potest.

1. Ut autem haec bonorum possessio locum habeat, uxorem esse oportet mortis tempore. Sed si divortium quidem secutum sit, verumtamen iure durat matrimonium, haec successio locum non habet. Hoc autem in huiusmodi speciebus procedit. Liberta ab invito patrono divortit: lex Iulia de maritandis ordinibus retinet istam in matrimonio, dum eam prohiberet alii nubere invito patrono. Item iulia de adulteriis, nisi certo modo divortium factum sit, pro infecto habet.

 

38.12.0. De veteranorum et militum successione.

 

38.12.1

Macer libro secundo de re militari

Militi, qui capite puniri meruit, testamentum facere concedendum Paulus et Menander scribunt eiusque bona intestati, si punitus sit, ad cognatos eius pertinere, si tamen ex militari delicto, non ex communi punitus est.

38.12.2

Papinianus libro 16 responsorum

Bona militis intestati defuncti castrensia fisco non vindicantur, cum heres legitimus ad finem quinti gradus exstitit aut proximus cognatus eiusdem gradus intra tempus possessionem acceperit.

 

38.13.0. Quibus non competit bonorum possessio.

 

38.13.1

Iulianus libro 28 digestorum

Servo meo herede instituto dolo feci, ne testamentum mutaretur, eumque postea manumisi: quaesitum est, an actiones ei denegandae essententiarum respondi: hic casus verbis edicti non continetur. Sed aequum est, si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, quo servus eius heres scriptus erat, quamvis manumissus adierit hereditatem, ei denegari, cum etiam emancipato filio denegetur, si pater dolo fecerit, ne testamentum mutaretur.

 

38.14.0. Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

 

38.14.1

Ulpianus libro 49 ad edictum

pr. Praetor ait: “Uti me quaque lege senatus consulto bonorum possessionem dare oportebit, ita dabo”.

1. Numquam bonorum possessio, quae ex alia parte edicti adgnita est, impedit istam bonorum possessionem.

2. Cum ex lege duodecim tabularum quis habet hereditatem, hinc non petit, sed inde “tum quem ei heredem esse oportet”, quippe cum non alias hinc competat bonorum possessio, quam si lex specialiter deferat bonorum possessionem.

 

38.15.0. Quis ordo in possessionibus servetur.

 

38.15.1

Modestinus libro sexto pandectarum

pr. Intestati hi gradus vocantur: primum sui heredes, secundo legitimi, tertio proximi cognati, deinde vir et uxor.

1. Sive tabulae testamenti non exstent, sive exstent, si secundum eas vel contra eas bonorum possessionem nemo accepit, intestati detur bonorum possessio.

2. Intestati patris liberis bonorum possessio datur non tantum his, qui in potestatem parentis usque in mortis tempus fuerunt, sed emancipatis.

38.15.2

Ulpianus libro 49 ad edictum

pr. Utile tempus est bonorum possessionum admittendarum: ita autem utile tempus est, ut singuli dies in eo utiles sint, scilicet ut per singulos dies et scierit et potuerit admittere: ceterum quacumque die nescierit aut non potuerit, nulla dubitatio est, quin dies ei non cedat. Fieri autem potest, ut qui initio scierit vel potuerit bonorum possessionem admittere, hic incipiat nescire vel non posse admittere: scilicet si, cum initio cognovisset eum intestatum decessisse, postea quasi certiore nuntio allato dubitare coeperit, numquid testatus decesserit vel numquid vivat, quia hic rumor postea perrepserat. Idem et in contrarium accipi potest, ut qui ignoravit initio, postea scire incipiat.

1. Dies bonorum possessionis utiles esse palam est: sed non sessionum numerabuntur, si modo ea sit bonorum possessio, quae de plano peti potuit. Quod si ea, quae causae cognitionem pro tribunali desiderat vel quae decretum exposcit, sessiones erunt nobis computandae, quibus sedit is quibusque per ipsum praetorem factum non est, quo minus daret bonorum possessionem.

2. In bonorum possessione, quae pro tribunali datur, illud quaeritur, si sedit quidem praetor pro tribunali, sed postulationibus non dedit: potest dici tempus ad bonorum possessionem non cedere, cum praeses aliis rebus aut militaribus aut custodiis aut cognitionibus fuerit occupatus.

3. Si praeses provinciae in proxima fuit civitate, accedere debet ad utilitatem temporis ratio itineris, scilicet numeratione viginti milium passuum facta: nec enim exspectare debemus, ut praeses provinciae veniat ad eum, qui bonorum possessionem petiturus est.

4. Si venter in possessionem missus sit, bonorum possessionis tempus non cedere sequentibus nequaquam ambigendum est, nec tantum intra centensimum diem, verum etiam quamdiu nasci possit: nam et si natus fuerit, ante ei deferri bonorum possessionem sciendum est.

5. Scientiam eam observandam pomponius ait, non quae cadit in iuris prudentes, sed quam quis aut per se aut per alios adsequi potuit, scilicet consulendo prudentiores, ut diligentiorem patrem familias consulere dignum sit.

38.15.3

Paulus libro 44 ad edictum

Circa tempora bonorum possessionis patris scientia ignoranti filio non nocet.

38.15.4

Iulianus libro 28 digestorum

pr. Si coheredi tuo substitutus fuisses et bonorum possessionem acceperis, quandoque coheres tuus constituerit nolle petere bonorum possessionem, tibi data tota intellegitur, coheres tuus amplius petendae bonorum possessionis facultatem non habebit.

1. Filius non solum si tamquam filius, sed et si tamquam adgnatus vel tamquam cognatus ad bonorum possessionem vocatur, annuum spatium habet: sicuti pater, qui filium manumisisset, quamvis ut manumissor bonorum possessionem accipiat, tamen ad bonorum possessionem accipiendam annuum spatium habet.

38.15.5

Marcellus libro nono digestorum

pr. Cum filio familias bonorum possessio delata est, dies, quibus certiorare patrem non potest, ut vel iubeat adgnosci bonorum possessionem vel ratam habeat agnitionem bonorum possessionis, non cedunt. Fingamus statim primo die, quo fuerit delata, adgnovisse eum bonorum possessionem, certiorare patrem, ut comprobet, non posse, non cedent dies centum: incipient autem cedere, cum certior fieri potuit. Praeteritis autem centum diebus frustra ratum habebit.

1. Quaeri potest, si, cum posset filius petere bonorum possessionem, patre ita absente, ut certiorare eum non possit, vel etiam furente, petere neglexerit, an peti amplius non possit. Sed quid noceat non petitam bonorum possessionem, quae, si petita esset, tamen non ante adquireretur, quam pater comprobasset?

2. Si servus alienus heres institutus venisset, quaeritur, an posteriori domino dies bonorum possessionis petendae imputari oporteret. Et placet, quantum priori domino superfuerit, ei imputari.

 

38.16.0. De suis et legitimis heredibus.

 

38.16.1

Ulpianus libro 12 ad Sabinum

pr. Intestati proprie appellantur, qui, cum possent testamentum facere, testati non sunt. Sed et is, qui testamentum fecit, si eius hereditas adita non est vel ruptum vel irritum est testamentum, intestatus non improprie dicetur decessisse. Plane qui testari non potuit proprie non est intestatus, puta impubes furiosus vel cui bonis interdictum est: sed hos quoque pro intestatis accipere debemus: eum quoque, qui ab hostibus captus est, quoniam per legem Corneliam successio his defertur, quibus deferretur, si in civitate decessisset: nam et eius hereditas fuisse creditur.

1. Quaeri poterit, si ex ea, quae in fideicommissa libertate moram passa est, conceptus et natus sit, an suus patri existat. Et cum placeat eum ingenuum nasci, ut est a divis Marco et Vero et imperatore nostro Antonino Augusto rescriptum, cur non in totum pro manumissa haec habeatur, ut uxor ducta suum pariat? Nnec mirum sit, ex serva ingenuum nasci, cum et ex captiva rescriptum sit ingenuum nasci. Quare ausim dicere, etsi pater huius pueri eiusdem sortis fuerit, cuius mater moram passa in libertate fideicommissa, ipseque moram passus est, suum eum patri nasci exemplo captivorum parentium, cum quibus rediit. Ergo sive postea pater eius post moram manumittatur, recipiet eum in potestate, sive ante decesserit, definiendum erit suum existere.

2. Suos heredes accipere debemus filios filias sive naturales sive adoptivos.

3. Interdum etiam filius suus heres excluditur fisco praelato, ut puta si perduellionis fuerit damnatus pater post mortem suam, hoc quo, ut nec iura sepulchrorum hic filius habeat.

4. Si filius suus heres esse desiit, in eiusdem partem succedunt omnes nepotes neptesque ex eo nati qui in potestate sunt: quod naturali aequitate contingit. Filius autem suus heres esse desinit, si capitis deminutione vel magna vel minore exiit de potestate. Quod si filius apud hostes sit, quamdiu vivit nepotes non succedunt. Proinde etsi fuerit redemptus, nondum succedunt ante luitionem: sed si interim decesserit, cum placeat eum statu recepto decessisse, nepotibus obstabit.

5. Sed si quis non desiit esse in potestate, sed numquam coepit, ut puta si filius meus vivo patre meo ab hostibus captus est, mox ibi me patre familias facto decesserit, nepotes in eius locum succedent.

6. Non minus autem neptes quam nepotes succedent in locum parentium.

7. Interdum licet parens alicuius in potestate esse non desierit, sed nec coeperit, tamen dicimus succedentes ei liberos suos existere: ut puta adrogavi eum, cuius filius ab hostibus erat captus, nepos autem in civitate: mortuo filio adrogato, mortuo et captivo apud hostes pronepos iste suus heres mihi erit.

8. Sciendum est autem nepotes et deinceps interdum, etiamsi parentes eos mortis tempore praecesserunt, tamen posse suos heredes existere, quamvis successio in suis heredibus non sit. Quod ita procedit. Si pater familias testamento facto decesserit exheredato filio, mox deliberante herede instituto filius decessit, postea deinde repudiavit heres institutus: nepos poterit suus heres esse, ut et Marcellus libro decimo scripsit, quoniam nec delata est filio hereditas. Idem erit dicendum et si filius ex asse sub condicione, quae fuit in arbitrio ipsius, vel nepos sub omni institutus non impleta condicione decesserint: nam dicendum erit suos posse succedere, si modo mortis testatoris tempore vel in rebus humanis vel saltem concepti fuerint: idque et Iuliano et Marcello placet.

9. Post suos statim consanguinei vocantur.

10. Consanguineos autem Cassius definit eos, qui sanguine inter se conexi sunt. Et est verum eos esse consanguineos, etiamsi sui heredes non extiterunt patri, ut puta exheredatos: sed et si pater eorum deportatus fuerit, nihilo minus eos inter se esse consanguineos, licet patri sui heredes non extitissent: et qui numquam in potestate fuerunt, erunt sibi consanguinei, ut puta qui post captivitatem patris nascuntur vel qui post mortem.

11. Non solum autem naturales, verum etiam adoptivi quoque iura consanguinitatis habebunt cum his qui sunt in familia vel in utero vel post mortem patris nati.

38.16.2

Ulpianus libro 13 ad Sabinum

pr. Post consanguineos admittuntur adgnati, si consanguinei non sunt, merito. Nam si sunt consanguinei, licet non adierint hereditatem, legitimis non defertur. Sed hoc sic erit accipiendum, si nec sperantur esse: ceterum si vel nasci consanguineus vel de captivitate reverti potest, adgnati impediuntur.

1. Adgnati autem sunt cognati virilis sexus ab eodem orti. Nam post suos et consanguineos statim mihi proximus est consanguinei mei filius et ego ei: patris quoque frater, qui patruus appellatur: deincepsque ceteri, si qui sunt hinc orti, in infinitum.

2. Haec hereditas proximo adgnato, id est ei, quem nemo antecedit, defertur, et, si plures sint eiusdem gradus, omnibus, in capita scilicet. Ut puta duos fratres habui vel duos patruos, unus ex his unum filium, alius duos reliquit: hereditas mea in tres partes dividetur.

3. Parvi autem refert, adgnatus hic nativitate an adoptione sit quaesitus: nam qui adoptatur isdem fit adgnatus, quibus pater ipsius fuit, et legitimam eorum hereditatem habebit vel ipsi eius.

4. Legitima hereditas tantum proximo defertur. Nec interest, unus solus sit an ex duobus prior pluribusve an duo pluresve ab eodem gradu venientes, qui vel ceteros antecedant vel soli sint: quia is est proximus quem nemo antecedit, et is ultimus quem nemo sequitur, et interdum idem primus postremusque, qui solus occurrit.

5. Interdum ulteriorem adgnatum admittimus: ut puta fecit quis testamentum, cum haberet patruum et patrui filium, deliberante herede scripto patruus decessit, mox heres institutus repudiavit hereditatem: patrui filius admittetur: ergo et bonorum possessionem petere potest.

6. Proximum non eum quaerimus, qui tunc fuit, cum moreretur pater familias, sed eum, qui tunc fuit, cum intestatum decessisse certum est. Secundum quae et si suus erat qui praecedebat vel consanguineus, si nemo eorum, cum repudiatur hereditas, vivit, proximum eum accipimus, qui tunc, cum repudiatur hereditas, primus est.

7. Unde belle quaeri potest, an etiam post repudiationem adhuc demus successionem. Propone heredem scriptum rogatum restituere hereditatem repudiasse eam, cum nihilo minus compelli potuit adire hereditatem et restituere, ut divus Pius rescripsit: finge eum supervixisse centum diebus verbi gratia et interim proximum decessisse, mox et eum, qui erat rogatus restituere: dicendum posteriorem admitti cum onere fideicommissi.