Digesta vel Pandectae – Liber XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

38.2.14

Ulpianus libro 45 ad edictum

pr. Qui, cum maior natu esset quam viginti quinque annis, libertum capitis accusaverit aut in servitutem petierit, removetur a contra tabulas bonorum possessione.

1. Si vero accusaverit minor, dicendum est hunc non excludi, sive ipse sive tutor eius vel curator accusaverit.

2. Sed si minor quidem instituerit accusationem, maior autem factus sententiam acceperit, benigne erit dicendum ignosci ei debere, quia minor coepit. Neque enim imputare ei possumus, cur non deseruit accusationem vel cur abolitionem non petierit, cum, alterum si fecisset, in turpillianum incideret, alterum non facile impetretur. Certe si abolitione publice data repetit iamiam maior, dicendum est hunc esse removendum: maior enim factus potuit sine timore deserere abolitam accusationem.

3. Is demum videtur capitis accusasse, qui tali iudicio appetit, cuius poena aut supplicium habuit aut exilium, quod sit vice deportationis, ubi civitas amittitur.

4. Si tamen quis libertum eo crimine accusaverit, cuius poena non est capitis, verumtamen iudicanti placuit augere poenam, non obest hoc patroni filio: neque enim imperitia aut severitas iudicantis obesse debet patroni filio, qui crimen levius importavit.

5. Sed si non accusaverit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusatorem, puto eum a contra tabulas removeri.

6. Si libertus maiestatis patroni filium accusavit et patroni filius calumniae eum capitis puniri desideravit, non debet repelli hoc edicto. Idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si voluit se ulcisci provocatus.

7. Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendum sit hic quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusavit, medicum forte patris aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? Et puto succurrendum, si affectione et periculo paternae substantiae ducente necesse habuit accusationem vel calumniosam instituere.

8. Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quievit, non accusavit: et hoc iure utimur. Sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem. Si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum possessionem, quia sententiae libertus morte subtractus est.

9. Si patroni filius advocationem accusatori liberti praestitit, non est repellendus: neque enim advocatus accusat.

10. Si pater testamento caverit, ut accusaretur libertus, quasi venenum sibi parasset aut quid aliud in se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusaverunt.

11. Sed et si accusaverit libertum et probaverit crimen patroni filius posteaque hic libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit.

38.2.15

Tryphoninus libro 17 disputationum

Idem est et si crimen quidem, quod in liberto probatum est, meruerat capitis poenam, benignius autem punitus est libertus, veluti tantum relegatus: de calumniatore enim sensit praetor.

38.2.16

Ulpianus libro 45 ad edictum

pr. In servitutem petisse non is videtur, qui ei, qui in possessione erat servitutis, petenti se in libertatem contradixit, verum is, qui ex libertate petit in servitutem.

1. Sed et si quis non totum suum, sed pro parte vel usum fructum in eo suum dicat vel quid aliud, quod habere non potest in eo, nisi servus sit, an repellatur quasi in servitutem petierit? Quod est verius.

2. Si petierit in servitutem et optinuerit, mox cognita veritate passus sit in libertate morari, non debet ei obesse, maxime si habuit iustam causam errandi.

3. Petisse in servitutem non videtur, qui ante litem contestatam destitit: sed et si post litem contestatam, dicendum est nec id nocere debere, quia non usque ad sententiam duravit.

4. Si patroni filius sit vel exheredatus vel si in servitutem libertum paternum petiit vel capitis accusaverit libertum, non nocet hoc liberis eius, qui in potestate non sunt: et hoc divi fratres quintilliis rescripserunt.

5. Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, ab omni liberti iudicio repellitur, nec tantum si ipsi liberto heres fuerit scriptus, verum etiam si impuberi filio substitutus. Nam et Iulianus scripsit, si post petitam bonorum possessionem adierit impuberis filii liberti hereditatem patronus, denegari ei debere actiones.

6. Sed et si quid codicillis fuerit patrono relictum vel mortis causa donatum, simili modo horum quoque persecutio denegabitur.

7. Nonnumquam plane post petitam bonorum possessionem dabitur patrono legati persecutio, si nihil ad emolumentum eius perventurum sit, quia forte rogatus est alii restituere.

8. Praeterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se praetor denegaturum ait, verum etiam si quid proponas ad ipsos per alios perventurum, ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi.

9. Dabimus legati petitionem patrono, si servo patroni dederit libertatem pretio eius patrono praelegato.

10. Ei, qui substitutus erit patrono, qui contra tabulas possessionem petierit, actio eius partis, cuius patrono possessio data erit, non datur.

11. Si patronus sit substitutus et patronus vivo testatore decesserit, filium patroni petentem contra tabulas bonorum possessionem non solius substituti partem occupare, verum omnibus heredibus pro parte aliquid auferre constat.

38.2.17

Ulpianus libro 47 ad edictum

Liberto sine liberis mortuo in primis patronus et patrona bonorum possessionem accipere possunt et quidem simul. Sed et si patrono et patronae proximi sunt aliqui, simul admittentur.

38.2.18

Paulus libro 43 ad edictum

Patronae quidem liberi etiam volgo quaesiti accipient materni liberti bonorum possessionem, patroni autem non nisi iure quaesiti.

38.2.19

Ulpianus libro quarto disputationum

pr. Si patronus ex minore parte quam legitima heres institutus falsum testamentum dixisset nec optinuisset, non est ambiguum contra tabulas ei non deferri bonorum possessionem, eo quod facto suo perdidit hereditatem, cum temere falsum dixit.

1. Quod si ex debita parte fuerit institutus, sive adiit sive non, a contra tabulas bonorum possessione repellitur, quasi debitam sibi portionem acceperit. Nec poterit contra tabulas bonorum possessionem petere.

38.2.20

Iulianus libro 25 digestorum

pr. Libertus sub condicione iurisiurandi, quam praetor remittere solet, patronum instituit heredem: non puto dubitandum, quin a bonorum possessione submoveatur: verum est enim eum heredem factum.

1. Si Titio legatum fuisset eiusque fidei commissum, ut patrono restitueret, denegatur legatorum actio Titio, si patrono pro debita parte a scripto herede fuerit satisfactum.

2. Libertus patronum et extraneum coniunctim ex parte dimidia heredem scripsit: quadrans, ex quo institutus erat patronus, totus ipsi imputari debebit, residuum ex debita sibi parte omnibus heredibus pro portione cuiusque aufert.

3. Idem servari conveniet in legato, quod patrono coniunctim et Titio datum fuerit, ut pars legati in portionem debitam patrono imputetur, ex reliqua parte tantum Titio detrahatur, quantum ab herede, pro rata portione.

4. Si libertinus filium emancipatum sub condicione heredem instituerit et deficiente condicione substitutus adierit, quaero, utrum patrono adversus substitutum in partem debitam praetor an emancipato filio in totam hereditatem succurrere debeat. Respondi, cum pater filium sub condicione primo gradu heredem instituit, si deficiente condicione, sub qua filius heres institutus est, ad secundum gradum hereditas pertinet vel adhuc pendente condicione filius decesserit, patrono partis debitae bonorum possessionem adversus substitutum competere. Idemque est et si filius vel non petierit bonorum possessionem tempore exclusus vel repudiaverit. Si vero deficiente condicione hereditas ad filium pertineat, emancipatum potius tuebitur praetor adversus substitutum. Existimo autem, quotiens sub condicione heres filius scribitur, alias necessariam esse exheredationem a substitutis, alias supervacuam: nam si id genus condicionis fuerit, quae in potestate filii esset, veluti “cum testamentum fecerit”, puto etiam omissa condicione filium locum substitutis facere: si vero condicio non fuerit in potestate filii, veluti “si Titius consul factus fuerit”, tunc substitutus non admittitur, nisi filius ab eo nominatim exheredatus fuerit.

5. Si libertus filium emancipatum heredem instituerit eiusque fidei commiserit, ut totam hereditatem Sempronio restitueret, et filius, cum suspectam sibi hereditatem diceret, iussu praetoris adierit eam et Sempronio restituerit: non inique patrono bonorum possessio partis debitae dabitur, perinde ac si non filius, sed is cui hereditas restituta est liberto heres exstitisset.

6. Item cum filius hereditatem liberti patris omiserit et coheres eius totius hereditatis onus susceperit, danda erit patrono bonorum possessio. Utroque enim casu non filio, sed extraneo pars eripitur.

38.2.21

Iulianus libro 26 digestorum

Ex tribus patronis uno cessante bonorum possessionem petere duo aequas partes habebunt.

38.2.22

Marcianus libro primo institutionum

Si filius familias miles manumittat, secundum Iuliani quidem sententiam, quam libro vicensimo septimo digestorum probat, patris libertum faciet: sed quamdiu, inquit, vivit, praefertur filius in bona eius patri. Sed divus Hadrianus Flavio Apro rescripsit suum libertum eum facere, non patris.

38.2.23

Iulianus libro 27 digestorum

pr. Si libertus praeterito patrono extraneum instituerit heredem et patronus, antequam contra tabulas bonorum possessionem petierit, in adoptionem se dederit, deinde scriptus omiserit hereditatem: patronus totorum bonorum liberti possessionem ut legitimus petere potest.

1. Si libertus intestato decesserit relictis patroni filio et ex altero filio duobus nepotibus, nepotes non admittentur, quamdiu filius esset, quia proximum quemque ad hereditatem liberti vocari manifestum est.

2. Si autem ex duobus patronis alter unum filium, alter duos reliquisset, dixi viriles inter eos partes fieri.

38.2.24

Iulianus libro 65 digestorum

Communi liberto si ex duobus patronis alter iusiurandum exegerit ne uxorem ducat, vel vivo liberto decesserit: is qui extra hanc culpam fuerit vel supervixerit partis utrique debitae bonorum possessionem solus habebit.

38.2.25

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

Quamdiu patrono bonorum possessio partis debitae dari potest, exceptio debitoribus datur adversus heredem petentem: “Si non in ea causa sit patronus, ut bonorum possessionem pro parte debita contra tabulas petere possit”.

38.2.26

Africanus libro secundo quaestionum

Liberto octoginta habenti fundus quadraginta legatus est: is die cedente legati decessit extraneo herede instituto. Respondit posse patronum partem debitam vindicare: nam videri defunctum mortis tempore ampliorem habuisse rem centum, cum hereditas eius propter computationem legati pluris venire possit. Neque referre, heres institutus repudiet legatum liberto relictum nec ne: nam et si de lege Falcidia quaeratur, tale legatum quamvis repudiatum in quadrantem hereditatis imputatur legatariis.

38.2.27

Africanus libro quarto quaestionum

Vivo filio si nepos exheredatur, nocebit ei exheredatio ad bona libertorum avitorum.

38.2.28

Florentinus libro decimo institutionum

pr. Si in libertinum animadversum erit, patronis eius ius, quod in bonis eius habituri essent, si is in quem animadversum est sua morte decessisset, eripiendum non est. Sed reliquam partem bonorum, quae ad manumissorem iure civili non pertineat, fisco esse vindicandam placet.

1. Eadem servantur in bonis eorum qui metu accusationis mortem sibi consciverint aut fugerint, quae in damnatorum bonis constituta sunt.

38.2.29

Marcianus libro nono institutionum

pr. Qui ex causa fideicommissi manumittitur, est quidem libertus manumissoris et tam contra tabulas quam ab intestato ad bona eius venire potest quasi patronus: sed operas ei imponere non potest nec impositas ab eo petere.

1. Sed si defunctus filio suo legavit servum et rogavit, ut eum manumittat, ea mente, ut plenum ius patroni habeat, defendendum est posse eum operas iure imponere.

38.2.30

Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Si quis libertum paternum in servitutem ea voluntate petierit, ut causam evictionis sibi conservet, non amittit beneficium bonorum possessionis.

38.2.31

Marcellus libro nono digestorum

Patrono libertus fundum, quem ab eo alienum emerat, legavit et constituit patronus ad se pertinere legatum: contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest, etsi nihil profecit ei legatum, quia alienam rem legaverit ei libertus, quia patronus ipse eum liberto vendiderat.

38.2.32

Marcellus libro decimo digestorum

Si libertus meus in servitutem redactus postea ab alio liberatus est et eius coeperit esse libertus, praefertur mihi in contra tabulas bonorum possessione qui eum manumisit.

38.2.33

Modestinus libro singulari de manumissionibus

Si patronus non aluerit libertum, lex Aelia Sentia adimit eius libertatis causa imposita tam ei, quam ipsi ad quem ea res pertinet, item hereditatem ipsi et liberis eius, nisi heres institutus sit, et bonorum possessionem praeterquam secundum tabulas.

38.2.34

Iavolenus libro tertio ex Cassio

Si libertus, cum duos patronos haberet, alterum praeteriit, alterum ex semisse fecit heredem et alteri extraneo semissem dereliquit, scriptus quidem patronus debitam sibi partem immunem habet: de cetera autem parte patroni, quae supra debitum ei relicta est, et de semisse extraneo relicto alteri patrono pro rata portione satisfieri oportet.

38.2.35

Iavolenus libro tertio epistularum

A liberto suo herede Seius usum fructum fundi Maevio legavit: is libertus Maevio herede relicto decessit: quaero, cum contra tabulas testamenti petierit filius Seii adversus Maevium, utrum deducto usu fructu pars debita ei fundi restituenda sit an solida, quia eorum bonorum acceperit possessionem, quae liberti cum moreretur fuerunt. Respondit: usum fructum in causam pristinam restituendum puto. Optimum itaque erit arbitrum postulare, ut arbitrio eius usus fructus in integrum restituatur.

38.2.36

Iavolenus libro octavo epistularum

Libertus, qui solvendo non erat, praeterito patrono extrarios relinquit heredes: quaero, an possit patronus petere contra tabulas bonorum possessionem. Respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus contra tabulas bonorum possessionem petere potest, quia solvendo hereditas est, quae inveniat heredem. Et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione contra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni aestimari auferrique patrono, quod modicum vindicaturus est. Multi enim casus intervenire possunt, quibus expediat patrono petere bonorum possessionem, quamvis aeris alieni magnitudo, quam libertus reliquerit, facultates patrimonii eius excedat, veluti si praedia sunt aliqua ex bonis liberti, in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni aestimat patronus bonorum possessione iura pro parte ea ad se pertinere, vel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu sit aestimandum. Non ergo ideo minus habere debet ius petendae bonorum possessionis, qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti aestimat, cum eo ipso sufficere patrimonium videri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem.

38.2.37

Ulpianus libro 11 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Iulianus ait, si patronus libertatis causa imposita libertae revendiderit, filium eius a bonorum possessione summoveri, scilicet quia nec contra tabulas testamenti liberti bonorum possessionem accipiat, quotiens pater eius donum munus operas liberto revendiderit. Plane si patroni filius libertatis causa imposita revendiderit, nihilo minus familiam bonorum possessionem contra tabulas liberti accipere ait, quia filius revendendo libertatis causa imposita fratrem suum non summovet.

1. Si libertus heredem scripserit isque prius, quam de familia quaestionem haberet, adierit hereditatem, patronum ad contra tabulas bonorum possessionem non admitti Iulianus ait: debuit enim et patronus liberti necem vindicare. Quod et in patrona erit dicendum.

38.2.38

Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam

pr. Quaeritur, an filio exheredato etiam nepotes ex eo a bonorum possessione liberti excludantur. Quod utique sic dirimendum est, ut vivo filio, donec in potestate eius liberi manent, non admittantur ad bonorum possessionem, ne qui suo nomine a bonorum possessione summoventur per alios eam consequantur, sin autem emancipati a patre fuerint vel alio modo sui iuris effecti, sine aliquo impedimento ad bonorum possessionem admittantur.

1. Si filius liberti omiserit patris sui hereditatem, hoc patrono proficiet.

38.2.39

Clementius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Patroni filia si in adoptiva familia sit, ad bona libertorum paternorum admittitur.

38.2.40

Clementius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

Si pater exheredato filio ita cavit, ut ius in libertum salvum ei esset, nihil ei ad hanc rem nocet exheredatio.

38.2.41

Papinianus libro 12 quaestionum

Si libertus patrono, quod ad debitam portionem attinet, satisfaciat, invito tamen aliquid extorquere conetur, quid statuendum est, quaeritur. Quid enim, si ex parte debita instituto decem praeterea legentur et rogetur servum proprium, qui sit decem vel minoris pretii, manumittere? Iniquum est et legatum velle percipere et libertatem servo non dare: sed parte debita accepta et legato temperare et libertatem imponere non cogi, ne servum (forte de se male meritum) cogatur manumittere. Quid ergo si solo eodem herede instituto idem libertus petierit? Si substitutum habebit, aeque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars ad substitutum perveniat ita, ut, si forte servus redimi potuisset, praestaretur libertas: cessante vero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem praetor, qui de fideicommisso cognoscit, libertatem servo eum imponere cogat.

38.2.42

Papinianus libro 13 quaestionum

pr. Filius, qui patri heres exstitit, fratrem exheredatum adrogavit atque ita herede eo relicto defunctus est: bonorum possessionem libertum patris naturalis exheredatus non habebit: nam cui non exheredato talis adoptio noceret, nocere debet exheredato, quoniam poena, quae legibus aut edicto irrogaretur, adoptionis remedio non obliteraretur. Paulus notat: ei, qui alio iure venit quam eo, quod amisit, non nocet id quod perdidit, sed prodest quod habet: sic dictum est patrono eodemque patronae filio non obesse, quod quasi patronus deliquit, si ut patronae filius venire possit. Papinianus.

1. Castrensium bonorum Titium libertus fecit heredem, ceterorum alium: adita est a Titio hereditas: magis nobis placebat nondum patronum possessionem contra tabulas petere posse. Verum illa quaestio intervenit, an omittente eo qui reliqua bona accepit perinde Titio adcrescant, ac si partes eiusdem hereditatis accepissententiarum verius mihi videtur intestati iure deferri bona cetera. Titius igitur heres non poterit invitare manumissorem, cum Titio nihil auferatur, nec bonis ceteris, quae nondum ad causam testamenti pertinent.

2. Cum filius liberti impubes, qui subiectus dicitur, ex prima parte bonorum possessionem accipiat, an patronus defuncti possessionem accipere possit, quaesitum est. Et sine dubio qui sequentis gradus sunt, non admittuntur interim: cum enim praecedit alia possessio, qui sequitur accipere non potest. Plane si contra eum qui subiectus dicitur fuerit iudicatum, data non intellegitur. Sed et in patrono pendente controversia idem erit dicendum. Plane quod ad patroni quoque personam pertinet, differri controversia debebit.

3. Si falsum liberti testamentum ab aliis in provincia dictum atque ita res per appellationem extracta esset, defuncta medio tempore patroni filia, quam libertus heredem instituerat, filio mulieris servavit divus Marcus eam partem bonorum, quam filia patroni vel iure intestati, si vixisset, habere potuit.

38.2.43

Papinianus libro 14 quaestionum

Iulianus putat patronum, qui Titio pro parte dimidia heredi instituto substitutus eo deliberante bonorum possessionem contra tabulas accepit, si postea Titius non adierit hereditatem, nihil ei, qui adit hereditatem, abstulisse, non magis quam si sub condicione fuisset institutus. Igitur Titio deliberante res in incerto erit, utrumne semis ex substitutione in possessionem convertatur an Titio adeunte singulis heredibus partes debitae auferantur.

38.2.44

Paulus libro quinto quaestionum

pr. Si patronum ex debita portione heredem instituas et pure roges fundum dare eique sub condicione tantundem leges, in condicionem fideicommissum redigitur. Erit tamen et hic quod moveat: onerabitur enim patronus satisdatione fideicommissi. Sed dicendum est ab eo fideicommissario cavendum, a quo patrono legatum est, ut undique patronus suum ius habeat imminutum.

1. Patronus heres institutus legato ei servo, per quem suppleretur debita ei portio, non petet contra tabulas bonorum possessionem, quamvis servus clusis tabulis decessit.

2. Si ex bonis, quae mortis tempore fuerunt, debitam partem dedit libertus in hereditate vel legato, servus tamen post mortem liberti reversus ab hostibus augeat patrimonium: non potest patronus propterea queri, quod minus habeat in servo, quam haberet, si ex debita portione esset institutus. Idem est et in alluvione, cum sit satisfactum ex his bonis, quae mortis tempore fuerunt. Idem est et si pars legati liberto relicti ab eo, cui simul datum erat, vel hereditatis nunc illis abstinentibus adcrescat.

38.2.45

Paulus libro nono quaestionum

Si patronus ex sexta et servus eius ex reliqua parte sit heres institutus, nec ex servi portione fideicommissum debetur: at si servus dumtaxat heres institutus est, puto nec hic ex debita portione praestandum.

38.2.46

Paulus libro tertio responsorum

Paulus respondit: patronus, qui deceptus falsum iudicium testatoris secutus est, bonorum possessionem contra tabulas testamenti liberti petere non prohibetur.

38.2.47

Paulus libro 11 responsorum

pr. Paulus respondit exheredationem nepotis, quae non notae gratia, sed alio consilio adiecta est, nocere ei non oportere, quo minus contra tabulas libertorum avi bonorum possessionem petere possit.

1. Quaero, an, si Titia patroni filia iactat Titium patrem suum, priusquam moreretur, litteras ad se fecisse, quibus adiceret per libertos suos maleficiis appetitum easque litteras se secutam post mortem patris libertos accusare, an <ad> aliquid ei prodesse possit haec excusatio. Paulus respondit eam, quae ex voluntate patris accusavit, non debere repelli a bonorum possessione contra tabulas, quoniam non suum iudicium, sed alienum exsecuta est.

2. Patroni filius epistulam talem liberto emisit: “Sempronius Zoilo liberto suo salutem. Ob merita tua fidemque tuam, quam mihi semper exhibuisti, concedo tibi liberam testamenti factionem”. Quaero, an patroni filio nihil relinquere debeat. Paulus respondit eum libertum, de quo quaeritur, liberam testamenti factionem consecutum non videri.

3. Paulus respondit nepotem etiam post mortem avi conceptum superstite liberto bonorum possessionem contra tabulas liberti aviti petere posse et ad hereditatem legitimam eius admitti: responsum enim Iuliani tantum ad hereditatem legitimam, item bonorum possessionem avi petendam pertinere.

4. Paulus respondit, quamvis filii a patre milite praeteriti pro exheredatis habeantur, tamen non eo usque silentium patris eis nocere debere, ut et a bonis libertorum avitorum repelli debeant. Idem responsum est etiam de bonis libertorum paternorum.

38.2.48

Scaevola libro secundo responsorum

Quaero de eo, qui libertum effracturae crimine accusavit. Respondit, si eiusmodi effracturae crimine accusatus sit, ex quo, si probaretur, in metallum datus esset, denegandam bonorum possessionem.

38.2.49

Paulus libro tertio sententiarum

Liberto per obreptionem adrogato ius suum patronus non amittit.

38.2.50

Tryphoninus libro 17 disputationum

pr. Nihil interest, ipse patronus scriptus heres ex minore parte adierit hereditatem an servum suum scriptum iusserit adire hereditatem, quam retinet: nihilo minus enim repulsus erit a contra tabulas bonorum possessione.

1. Si tamen antequam iuberet liberti hereditatem adire, servum vendiderit aut manumiserit et ita ipse novus libertus aut emptor heredes extiterint, verbis edicti non prohibetur patronus accipere contra tabulas bonorum possessionem.

2. Sed numquid praetor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere voluit, ut pretio uberiore percepto vel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatae commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet? Faciliorque suspicio per filium scriptum heredem quamvis emancipatum adeuntem liberti hereditatem ipsum patronum habere, cum omnia, quae nostra sunt, liberis nostris ex voto paremus.

3. Si tamen clusis adhuc tabulis testamenti liberti, cum ignoraret iudicium eius patronus, eorum quid, quae supra scripta sunt, circa institutum subiectum iuri suo fecit, amota fraudis suspicione suo iure in bonorum possessione contra tabulas utetur.

4. Si patronus ex debita portione a liberto scriptus rogatusque hereditatem restituere suspectam dixit et compulsus adire, cum retinere posset, restituerit, non poterit accipere contra tabulas bonorum possessionem, et quia adgnovit iudicium liberti et quia sprevit et quasi damnavit eam possessionem.

5. Longe distat ab hoc patroni filius, quem libertus adrogavit et ex minore parte heredem scripsit, cum nemo ex familia patroni alius esset: quamquam enim hic ipso iure, quippe suus, heres deprehendatur, si tamen se non immiscuit hereditati ut patris, sed abstinuit, quasi patroni tamen filius admittendus est ad contra tabulas bonorum possessionem.

6. Si debenti patrono certam pecuniam liberationem libertus reliquisset isque usus est adversus heredem petentem debitum doli exceptione aut acceptilatione liberatus est debito propter legatum, dicendum est eum non posse accipere contra tabulas bonorum possessionem.

38.2.51

Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomarum

Si eundem libertum et tu capitis accusasti et pater tuus manumisit, non poterit tibi eius liberti bonorum possessio ex edicto praetoris dari. Paulus: immo contra accidet, si quem servum accusaveris, deinde is patris tui fuerit factus et is postea eum manumisit.

 

38.3.0. De libertis universitatium.

 

38.3.1

Ulpianus libro 49 ad edictum

pr. Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono.

1. Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: movet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. Sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex Trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est.

2. Temporaque bonorum possessionis petendae cedere municipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. Qquod et Papinianus respondit.

 

38.4.0. De adsignandis libertis.

 

38.4.1

Ulpianus libro 14 ad Sabinum

pr. Senatus consulto quod factum est Claudianis temporibus Velleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis in haec verba cavetur: “Si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave est. Utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura serventur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset”.

1. Quamvis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasve posse adsignari certum est.

2. Is quoque libertus, qui apud hostes est, adsignari potest.

3. Adsignare autem quis potest quibuscumque verbis vel nutu, vel testamento vel codicillis vel vivus.

4. Adimere adsignationem etiam nuda voluntate poterit.

5. Sed et si exheredato filio libertum quis adsignaverit, valet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.

6. Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.

7. Sed si is cui adsignatus est repudiaverit, puto verius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.

8. Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, videndum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an vero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur. Et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod verum est, quamdiu frater eius vivat vel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt.

38.4.2

Pomponius libro quarto senatus consultorum

Sed si is, cui adsignassem, decessisset relicto filio et fratre et alterius patroni filio, semissem habiturum eum nepotem, quem esset filius meus is qui vivit habiturus, si ego eum libertum non adsignassem.

38.4.3

Ulpianus libro 14 ad Sabinum

pr. Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignaverit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui vita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.

1. Posse autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat.

2. Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere. In qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?

3. An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit. Et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis admittatur emolumentum? Quod et pomponio recte videtur. Habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem servum eorum quis manumiserit.

4. Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt.

5. Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, videndum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? Et putem emancipatos per praetorem praeferendos.

6. Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non solum filios, verum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes.

7. Si quis duobus adsignaverit libertum et alter in civitate esse sine liberis desierit, alter non,

38.4.4

Pomponius libro quarto senatus consultorum

Vel vivus noluerit ad se hereditatem liberti pertinere,

38.4.5

Ulpianus libro 14 ad Sabinum

pr. Utrum portio eius, qui in civitate esse desiit vel repudiavit, in familiam redeat? An vero ei potius adcrescat, in cuius persona durat adsignatio? Et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est verum.

1. Quod si non sine liberis decesserit, an cum vivo admittantur? Et putat adhuc solum admittendum, defuncto autem eo liberos alterius succedere, non in familiam libertum redire.

2. Sed si ex duobus istis alter filios, alter nepotes reliquerit, an simul ad legitimam hereditatem admittantur? Et puto ordinem inter eos faciendum.

38.4.6

Marcianus libro septimo institutionum

Si servus liber esse iussus fuerit et filio legatus, deinde vivus testator eum manumiserit, ad filium libertus quasi adsignatus pertinet. Hoc ita est, sive expressum est vel certe intellexit non quasi servum eum legasse, sed quasi libertum adsignasse.

38.4.7

Scaevola libro secundo regularum

Adsignare et pure et sub condicione, et per epistulam vel testationem vel chirographum possumus, quia adsignatio liberti neque quasi legatum neque quasi fideicommissum percipitur: denique nec fideicommisso onerari potest.

38.4.8

Modestinus libro septimo differentiarum

Liberi patroni quamquam et ipsi in plerisque causis manumissoris iure censentur, tamen paternum libertum liberis suis adsignare non potuerunt, etiamsi eis a parente fuerit adsignatus: idque et Iulianus et Marcellus probant.

38.4.9

Modestinus libro nono pandectarum

Utrum ei tantum qui in potestate sit an etiam emancipato filio adsignare libertum patronus possit, si modo non pauciores quam duos praeterea in potestate habeat, dubitari solet: et magis est posse.

38.4.10

Clementius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Sub condicione vel in diem liberto adsignato interim pendente die vel condicione omnia perinde observabuntur, ac si adsignatus non esset: itaque mortuo eo interim ad omnes liberos hereditas et bonorum possessio pertinebit.

1. Si uni pure, alii sub condicione libertus adsignatus sit, eum, cui pure adsignatus sit, pendente condicione solum patroni ius habere dicendum est.

38.4.11

Papinianus libro 14 responsorum

Alimentorum causa libertos filiis adtributos filiis adsignatos non videri respondi, cum ea ratione libertis consuli patronus voluerit, quo facilius voluntatis emolumentum consequantur, salvo iure communi.

38.4.12

Pomponius libro 12 epistularum

Si ex duobus patronis alter eorum filio suo libertum adsignaverit, non obstat, quo minus alter patronus ius solidum suum haberet.

38.4.13

Pomponius libro quarto senatus consultorum

pr. Testamento potest quis et servum manumittere et eundem ut libertum adsignare.

1. De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto provisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.

2. Quod inquit senatus “si ex liberis quis in civitate esse desisset”, eum significat, qui in perpetuum in civitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reverti possit.

3. Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum vix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit.

 

38.5.0. Si quid in fraudem patroni factum sit.

 

38.5.1

Ulpianus libro 44 ad edictum

pr. Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, sive testamento facto sive intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.

1. Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo revocatur. Si vero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem. Si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus.

2. Quod autem mortis causa filio donatum est, non revocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum vellet, is donando non videtur fraudasse patronum.

3. Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, revocatur.

4. Dolum accipere nos oportet eius qui alienavit, non eius cui alienatum est: et ita evenit, ut qui fraudis vel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putavit ingenuum nec credidit libertinum.

5. Adversus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, Faviana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono. Quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit.

6. Utrum autem ad ea sola revocanda Faviana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, videndum est. et ait Iulianus libro vicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa vel legatum reppulerit, Favianam cessare: quod mihi videtur verum. Quamvis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est. In ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum voluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienavit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, vel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Favianam cessare.

7. Quid si in lite vinci voluit? Si quidem condemnatus est data opera vel in iure confessus, dicendum erit Favianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic videndum. Et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire.

8. Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, vel quam aliam, forte iniuriarum vel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Faviana experiri.

9. At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Faviana uti.

10. Sed si libertus filiam dotavit, hoc ipso, quod dotavit, non videtur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda.

11. Si pluribus in fraudem libertus donaverit vel pluribus mortis causa, aequaliter patronus adversus omnes in partem sibi debitam sive Faviana sive Calvisiana experietur.

12. Si quis in fraudem patronorum rem vendiderit vel locaverit vel permutaverit, quale sit arbitrium iudicis, videamus. Et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an vero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus venditionem, quasi libertus ius vendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti.

13. Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio relevandum patronum, condicione non ipsi delata, an velit ab emptione discedere, sed venditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam vendidit recipere persoluto pretio. Et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem observabimus.

14. Sed si rem quidem bona fide vendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donavit, videndum erit, quis Faviana inquietetur, utrum qui rem emit an vero is qui pretium dono accepit? Et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit Faviana conveniendum.

15. Et alias videamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio venisse, verumtamen hoc interesse sua non esse venumdatam inque hoc esse fraudem, quod venierit possessio, in quam habet patronus affectionem vel opportunitatis vel vicinitatis vel caeli vel quod illic educatus sit vel parentes sepulti, an debeat audiri volens revocare. Sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario.

16. Sed si forte et res vilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Faviano iudicio convenietur et qui vili emit et qui pecuniam accepit muneri. Is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numeravit recipiat. Quid ergo, si delegatus emptor solvit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? Et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium pervenit, qui solvendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si velit ab emptione discedere.

17. Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an Faviana locum habeat, videamus. Et quod remedium in hoc est? Accepit mutuam: si quod accepit donavit, convenit eum patronus cui donavit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit.

18. Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit Favianae locus.

19. Si fideiussit apud me libertus vel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Faviana locum habeat, videamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subveniri: neque enim donavit aliquid mihi, si pro aliquo intervenit, qui non fuit solvendo: eoque iure utimur. Igitur creditor non poterit Faviana conveniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa intervenit, erit Favianae locus.

20. Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum.

21. Quamvis autem in partem Faviana competat, attamen in his quae dividi non possunt in solidum competit, ut puta in servitute.

22. Si servo meo vel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an adversus me iudicium Favianum competat, videamus. Et mihi videtur sufficere adversus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem versum est, condemnandi, quam id quod in peculio.

23. Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur.

24. Si cum servo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an Faviana teneatur, quaeritur. Et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri.

25. Item quaeri potest, manumisso vel mortuo vel alienato servo an intra annum agendum sit. Et ait Pomponius agendum.

26. Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni.

27. Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono vivo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad revocanda ea quae sunt alienata? Et est verum, quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei Favianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus.

28. In hanc actionem etiam fructus veniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.

38.5.2

Marcianus libro tertio regularum

In Faviana et Calvisiana actione recte dicetur etiam praeteritos fructus venire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum vult rescindere.

38.5.3

Ulpianus libro 44 ad edictum

pr. Si patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, videamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. Et Papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata vel mortis causa donata sunt, non fecit.

1. Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem.

2. Patronum ex asse heredem institutum volentem Faviana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Faviana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.

3. Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius revocat per Calvisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosve eius perveniret: idque est, sive petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio sive non sit.

4. Si plures sint patronae et patroni, singuli virilem tantum revocabunt vel Calvisiana.

5. Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienaverit, Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse revocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil videtur in fraudem facere.

38.5.4

Ulpianus libro 43 ad edictum

pr. Quodcumque dolo malo liberti alienatum est, Faviana actione revocatur.

1. Etsi plures patroni sint, omnes unam partem habebunt: sed si viriles non petent, portio ceteris adcrescet. Quod in patronis dixi, et in liberis patronorum est: sed non simul venient, sed patronis deficientibus.

38.5.5

Paulus libro 42 ad edictum

pr. Tenetur Fabiana actione tam is qui accepit ipse, quam qui iussit alii dari id quod ipsi donabatur.

1. In actione Faviana si res non restituatur, tanti damnabitur reus, quanti actor in litem iuraverit.

38.5.6

Iulianus libro 26 digestorum

Si libertus, cum fraudare patronum vellet, filio familias contra senatus consultum pecuniam crediderit, non erit inhibenda actio Faviana, quia libertus donasse magis in hunc casum intellegendus est in fraudem patroni quam contra senatus consultum credidisse.

38.5.7

Scaevola libro quinto quaestionum

Ergo si senatus consultum locum non habet, cessat Faviana, cum exigi possit.

38.5.8

Iulianus libro 26 digestorum

Sed si minori quam viginti quinque annis natu filio familias crediderit, causa cognita ei succurri debet.

38.5.9

Iulianus libro 64 digestorum

Vivus libertus donare bene merentibus amicis potest: legare vero nec bene merentibus amicis potest, quo patroni partem minuat.

38.5.10

Africanus libro primo quaestionum

Si id, quod a liberto in fraudem alienatum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum si pecuniam in fraudem abiecisset aut etiam si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem vendidisset et bonae fidei emptor eam usu cepisset.

38.5.11

Paulus libro tertio sententiarum ad leges Aeiam Sentiam

Non videtur patronus fraudari eo quod consentit: sic et quod volente patrono libertus donaverit, non poterit Faviana revocari.

38.5.12

Iavolenus libro tertio epistularum

Libertus cum fraudandi patroni causa fundum Seio tradere vellet, Seius Titio mandavit, ut eum accipiat, ita ut inter Seium et Titium mandatum contrahatur. Quaero, post mortem liberti patronus utrum cum Seio dumtaxat qui mandavit actionem habet, an cum Titio qui fundum retinet, an cum quo velit agere possit? Respondit: in eum, cui donatio quaesita est, ita tamen si ad illum res pervenerit, actio datur, cum omne negotium, quod eius voluntate gestum sit, in condemnationem eius conferatur. Nec potest videri id praestaturus quod alius possidet, cum actione mandati consequi rem possit, ita ut aut ipse patrono restituat aut eum cum quo mandatum contraxit restituere cogat. Quid enim dicemus, si is, qui in re interpositus est, nihil dolo fecit? Non dubitabimus, quin omnimodo cum eo agi non possit. Quid enim non potest videri dolo fecisse, qui fidem suam amico commodavit quam alii quam sibi ex liberti fraude adquisiit.

38.5.13

Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Constitutione divi Pii cavetur de impubere adoptando, ut ex bonis, quae mortis tempore illius qui adoptavit fuerunt, pars quarta ad eum pertineat, qui adoptatus est: sed et bona ei, quae adquisiit patri, restitui iussit: si causa cognita emancipatus fuerit, quartam perdit. Si quid itaque in fraudem eius alienatum fuerit, quasi per Calvisianam vel Favianam actionem revocandum est.

 

38.6.0. Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

 

38.6.1

Ulpianus libro 44 ad edictum

pr. Posteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.

1. Sed successionem ab intestato in plures partes divisit: fecit enim gradus varios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde viri et uxoris.

2. Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit.

3. Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testamento largiebantur, verumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiavit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat.

4. Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio.

5. Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos vocet.

6. Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptivos. Sed adoptivos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non invitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione.

7. Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptavit et emancipavit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. Sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptivus est in potestate, non quasi naturalis?

8. Si heres institutus non habeat voluntatem, vel quia incisae sunt tabulae vel quia cancellatae vel quia alia ratione voluntatem testator mutavit voluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt.

9. Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.