Digesta vel Pandectae – Liber XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

38.6.2

Iulianus libro 27 digestorum

Emancipatus praeteritus si contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamvis secundum tabulas bonorum possessio petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde liberi. Nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, ex illa parte edicti, unde legitimi vocantur, non solet tueri praetor adversus scriptos heredes.

38.6.3

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

Bonorum possessio potest peti ab intestato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas.

38.6.4

Paulus libro secundo ad Sabinum

Liberi et capite minuti per edictum praetoris ad bonorum possessionem vocantur parentium, nisi si adoptivi fuerint: hi enim et liberorum nomen amittunt post emancipationem. Sed si naturales emancipati et adoptati iterum emancipati sint, habent ius naturale liberorum.

38.6.5

Pomponius libro quarto ad Sabinum

pr. Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte dimidiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat.

1. Sed et si filium et nepotem ex eo pater emancipaverit, filius solus veniet ad bonorum possessionem, quamvis capitis deminutio per edictum nulli obstet. Quin etiam hi quoque, qui in potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, vocantur ad bonorum possessionem parentium. Nam si filius emancipatus reliquerit in potestate avi nepotem, dabitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post emancipationem procreaverit, ita nato dabitur avi bonorum possessio, scilicet non obstante ei patre suo.

2. Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bonorum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat.

38.6.6

Ulpianus libro 39 ad edictum

Si pater filium emancipaverit, nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bonorum possessione liberis danda cavetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre cogatur avus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte avus iste nullum ex his fructum adquirere vult paratusque est de potestate nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perveniat. Nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire.

38.6.7

Papinianus libro 29 quaestionum

pr. Scripto herede deliberante filius exheredatus mortem obit atque ita scriptus heres omisit hereditatem. Nepos ex illo filio susceptus avo suus heres erit neque pater videbitur obstitisse, cuius post mortem legitima defertur hereditas. Nec dici potest heredem, sed non suum nepotem fore, quod proximum gradum numquam tenuerit, cum et ipse fuerit in potestate neque pater eum in hac successione praevenerit. Et alioquin si non suus heres est, quo iure heres erit, qui sine dubio non est adgnatus? Ceterum et si non sit exheredatus nepos, adiri poterit ex testamento hereditas a scripto herede filio mortuo: quare qui non obstat iure intestati, iure testati videbitur obstitisse.

1. Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentium debetur hereditas: parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit, liberos naturae, simul et parentium commune votum.

38.6.8

Papinianus libro sexto responsorum

Filius familias ut proximus cognatus patre consentiente possessionem adgnovit: quamvis per condicionem testamento datam, quod in patris potestate manserit, ab hereditate sit exclusus, tamen utiliter possessionem adgnovisse videbitur nec in edicti sententiam incidet, quoniam possessionem secundum tabulas non adgnovit, cum inde rem habere non poterit nec in filii potestate condicio fuerit nec facile pater emancipare filium cogi poterit.

38.6.9

Paulus libro 11 responsorum

Si postea, quam filius emancipatus bonorum possessionem patris petit, statum suum mutavit, nihil obesse ei, quo minus id quod adquisiit retineat: quod si prius condicionem suam mutavit, bonorum possessionem eum petere non posse.

 

38.7.0. Unde legitimi.

 

38.7.1

Iulianus libro 27 digestorum

Haec verba edicti “tum quem ei heredem esse oporteret, si intestatus mortuus esset” paratatikws et cum quodam temporis spatio accipiuntur: non ad mortis testatoris tempus referuntur, sed ad id, quo bonorum possessio peteretur. Et ideo legitimum heredem, si capite deminutus esset, ab hac bonorum possessione summoveri palam est.

38.7.2

Ulpianus libro 46 ad edictum

pr. Si repudiaverint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessionem hanc incipiunt habere quasi legitimi.

1. Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, verum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, verum etiam libertinorum. communis est igitur pluribus. Nam et feminae possunt vel consanguineos vel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere.

2. Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, verum etiam feminae.

3. Si quis decesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc vivat vel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit. Cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse.

4. Haec autem bonorum possessio omnem vocat, qui ab intestato potuit esse heres, sive lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat sive alia lex senatusve consultum. Denique mater, quae ex senatus consulto venit Tertulliano, item qui ex Orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum possessionem petere possunt.

38.7.3

Paulus libro 43 ad edictum

Generaliter igitur sciendum est, quotienscumque vel lex vel senatus defert hereditatem, non etiam bonorum possessionem, ex hac parte eam peti oportere: cum vero etiam bonorum possessionem dari iubet, tum ex illa parte, qua ex legibus, peti debere: sed et ex hac parte poterit.

38.7.4

Iulianus libro 27 digestorum

Si ex duobus fratribus alter decesserit testamento iure facto, dein deliberante herede alter quoque intestato decesserit et scriptus heres omiserit hereditatem, patruus legitimam hereditatem habebit: nam haec bonorum possessio “tum quem heredem esse oportet” ad id tempus refertur, quo primum ab intestato bonorum possessio peti potuisset.

38.7.5

Modestinus libro tertio pandectarum

pr. Inter adgnatos et cognatos hoc interest, quod in adgnatis et cognati continentur, in cognatis non utique et adgnati. Verbi gratia patris frater, id est patruus, et adgnatus est et cognatus, matris autem frater, id est avunculus, cognatus est, adgnatus non est.

1. Quamdiu spes est suum heredem aliquem defuncto existere, tamdiu consanguineis locus non est: puta si defuncti uxor praegnas sit aut defuncti filius apud hostes sit.

38.7.6

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Nati post mortem patris vel post captivitatem sive deportationem, sed et hi, qui tempore, quo capiebatur vel deportabatur pater, in potestate fuerunt, ius inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri non extiterint, sicuti exheredati.

 

38.8.0. Unde cognati.

 

38.8.1

Ulpianus libro 46 ad edictum

pr. Haec bonorum possessio nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure civili orginem habet: nam eos invitat ad bonorum possessionem, qui iure civili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos.

1. Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.

2. Pertinet autem haec lex ad cognationes non serviles: nec enim facile ulla servilis videtur esse cognatio.

3. Haec autem bonorum possessio, quae ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas personas sobrino et sobrina natum et natam.

4. Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur. Evenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiva nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiva familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit.

5. Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamvis proprie proximus ex pluribus dicitur.

6. Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur.

7. Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus admittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinens.

8. Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post ventrem proximus videbatur. Sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur vivo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo vivo nondum animax fuerit.

9. Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit “unde proximi cognati”. Sed post senatus consultum orphitianum et “unde legitimi” petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit.

10. Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur.

11. Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse.

38.8.2

Gaius libro 16 ad edictum provinciale

Hac parte proconsul naturali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis ratio vocat ad hereditatem, licet iure civili deficiant. Itaque etiam vulgo quaesiti liberi matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum possessionem petere possunt, quia sunt invicem sibi cognati, usque adeo ut praegnas quoque manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui nascuntur cognati sint.

38.8.3

Iulianus libro 27 digestorum

Capitis deminutione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt. Igitur si post mortem verbi gratia fratris adoptivi intra centensimum diem adoptivus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris defertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est.

38.8.4

Ulpianus libro sexto regularum

Si spurius intestato decesserit, iure consanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis itemque adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest.

38.8.5

Pomponius libro quarto ad Sabinum

Legitimis capite deminutis non datur bonorum possessio iure heredis legitimi, quia non eadem causa eorum est, quae liberorum: sed gradu cognatorum rursus vocantur.

38.8.6

Ulpianus libro 45 ad edictum

Cognatis accusatio nihil obest ad successionem, si accusaverint cognatos suos.

38.8.7

Modestinus libro sexto regularum

Is, qui aliqua ratione servus factus est, manumissione nulla ratione recipit cognationem.

38.8.8

Modestinus libro 14 responsorum

Modestinus respondit non ideo minus ad aviae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod vulgo quaesiti proponuntur.

38.8.9

Papinianus libro sexto responsorum

pr. Octavi gradus adgnato iure legitimi heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamvis extiterit heres, non defertur.

1. Fratris filius pro parte heres institutus, cum patruum surdum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proximus cognatus accepit. Ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia verisimile non videbatur tam coniunctum sanguine defuncti valetudinem ignorasse.

38.8.10

Scaevola libro secundo responsorum

Intestata reliquit sororem septiciam diverso patre natam et praegnatem matrem ex alio marito: quaero, si mater hereditatem repudiaverit, dum adhuc praegnas est, posteaque enixa fuerit Semproniam, an etiam Sempronia bonorum Titiae possessionem accipere possit. Respondit, si mater hereditate exclusa est, eam quae, ut proponeretur, postea nata est, accipere posse.

 

38.9.0. De successorio edicto.

 

38.9.1

Ulpianus libro 49 ad edictum

pr. Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius iacerent et creditoribus longior mora fieret. E re igitur praetor putavit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an vero bona vacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto.

1. Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest.

2. Proinde procurator meus sine mea voluntate meam bonorum possessionem repudiare non potest.

3. Per servum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest.

4. Tutor impuberis an repudiare possit bonorum possessionem, videamus. Et magis est, ne possit: sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest.

5. Furiosi curator nequaquam poterit repudiare, quia necdum delata est.

6. Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum possessio aut fiscum invitare.

7. Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, videamus. Et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse verius est, quia nondum delata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, quia quod adquisitum est repudiari non potest.

8. Si intra centensimum diem mortuus sit prior, statim sequens admitti potest.

9. Quod dicimus “intra dies centum bonorum possessionem peti posse”, ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsae kalendae sunt. Idem est et si “in diebus centum” dicatur.

10. Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit.

11. Sed videndum est, an inter ceteros ipse quoque qui exclusus est admittatur. Ut puta filius est in potestate: delata est ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut repudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? Et magis est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde proximi cognati vocantur. Et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti parte succedere ipse sibi. Item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum possessione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab intestato succedere, ipse sibi succedat.

12. Largius tempus parentibus liberisque petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis videlicet, quia artandi non erant, qui paene ad propria bona veniunt. Iideoque placuit eis praestitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona diu iacerent. Sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, praecipitandi non sunt.

13. Si quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem centensimum bonorum possessionem petere poterit.

14. Non solum autem cum suo nomine veniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, verum etiam si servus eius, qui ex liberis patentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: persona enim ea est, quae meruit hoc beneficium, quae petat.

15. Sed et si pater emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere velit, anni tempus ei competere constat.

16. Et generaliter ait Iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra annum bonorum possessionem competere.

38.9.2

Papinianus libro sexto responsorum

Inferioris gradus cognatus beneficium edicti successorii non habuit, cum prior ex propria parte possessionem accepisset: nec ad rem pertinuit, quod abstinendi facultatem ob auxilium aetatis prior cognatus acceperat. Igitur fisco vacantia bona recte deferri placuit.

 

38.10.0. De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

 

38.10.1

Gaius libro octavo ad edictum provinciale

pr. Gradus cognationis alii superioris ordinis sunt, alii inferioris, alii ex transverso sive a latere. Superioris ordinis sunt parentes. Inferioris liberi. Ex transverso sive a latere fratres et sorores liberique eorum.

1. Sed superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit, ex transverso sive a latere nullus est primus gradus et ideo incipit a secundo. Itaque in primo gradu cognationis superioris quidem et inferioris ordinis cognati possunt concurrere, ex transverso vero numquam eo gradu quisquam concurrere potest. At in secundo et tertio et deinceps in ceteris possunt etiam ex transverso quidam concurrere et cum superioris ordinis cognatis.

2. Sed admonendi sumus, si quando de hereditate vel bonorum possessione quaeramus, non semper eos, qui eiusdem gradus sint, concurrere.

3. Primo gradu sunt supra pater mater. Infra filius filia.

4. Secundo gradu sunt supra avus avia. Infra nepos neptis. Ex transverso frater soror.

5. Tertio gradu sunt supra proavus proavia. Infra pronepos proneptis. Ex transverso fratris sororisque filius filia: et convenienter patruus amita, avunculus matertera.

6. Quarto gradu sunt supra abavus abavia. Infra abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque nepos neptis: et convenienter patruus magnus amita magna (id est avi frater et soror), avunculus magnus matertera magna (id est aviae frater et soror): item fratres patrueles sorores patrueles (id est qui quaeve ex duobus fratribus progenerantur), item consobrini consobrinaeque (id est qui quaeve ex duabus sororibus nascuntur, quasi consororini), item amitini amitinae (id est qui quaeve ex fratre et sorore propagantur). sed fere vulgus omnes istos communi appellatione consobrinos vocant.

7. Quinto gradu sunt supra atavus atavia. Infra adnepos adneptis. Ex transverso fratris et sororis pronepos proneptis: et convenienter propatruus et proamita (id est proavi frater et soror), proavunculus et promatertera (id est proaviae frater et soror): item fratris patruelis sororis patruelis filius filia, et similiter consobrini consobrinae, item amitini amitinae filius filia: propior sobrino propior sobrina (isti sunt patrui magni amitae magnae, avunculi magni materterae magnae filius filia),

38.10.2

Ulpianus libro 46 ad edictum

Hoc est patris eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinus consobrina sive frater patruelis.

38.10.3

Gaius libro octavo ad edictum provinciale

pr. Sexto gradu sunt supra triavus triavia. Infra trinepos trineptis. Eex transverso fratris et sororis abnepos abneptis: et convenienter abpatruus abamita (id est abavi frater et soror), abavunculus abmatertera (id est abaviae frater et soror): item patrui magni amitae magnae, avunculi magni materterae magnae nepos neptis: item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini consobrinae, amitini amitinae nepos neptis: propatrui proamitae, proavunculi promaterterae filius filia. Item qui ex fratribus patruelibus aut consobrinis aut amitinis undique propagantur, quae proprie sobrini vocantur.

1. In septimo gradu quam multae esse possint personae, ex his quae diximus satis apparet.

2. Admonendi tamen sumus parentium liberorumque personas semper duplari: avum enim et aviam tam maternos quam paternos intellegemus, item nepotes neptesque tam ex filio quam ex filia: quam rationem scilicet in omnibus deinceps gradibus supra infraque sequemur.

38.10.4

Modestinus libro 12 pandectarum

pr. Non facile autem, quod ad nostrum ius attinet, cum de naturale cognatione quaeritur, septimum gradum quis excedit, quatenus ultra eum fere gradum rerum natura cognatorum vitam consistere non patitur.

1. Cognati ab eo dici putantur, quod quasi una communiterve nati vel ab eodem orti progenitive sint.

2. Cognationis substantia bifariam apud Romanos intellegitur: nam quaedam cognationes iure civili, quaedam naturali conectuntur, nonnumquam utroque iure concurrente et naturali et civili copulatur cognatio. Et quidem naturalis cognatio per se sine civili cognatione intellegitur quae per feminas descendit, quae vulgo liberos peperit. civilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine iure naturali cognatio consistit per adoptionem. Utroque iure consistit cognatio, cum iustis nuptiis contractis copulatur. Sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: civilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine vocetur, proprie tamen adgnatio vocatur, videlicet quae per mares contingit.

3. Sed quoniam quaedam iura inter adfines quoque versantur, non alienum est hoc loco de adfinibus quoque breviter disserere. Adfines sunt viri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copulantur et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque coniugendae adfinitatis causa fit ex nuptiis.

4. Nomina vero eorum haec sunt: socer socrus, gener nurus, noverca vitricus, privignus privigna.

5. Gradus autem adfinitati nulli sunt.

6. Et quidem viri pater uxorisque socer, mater autem eorum socrus appellatur, cum apud Graecos proprie viri pater hekuros, mater vero hekura vocitetur, uxoris autem pater penveros et mater penvera vocatur. Filii autem uxor nurus, filiae vero vir gener appellatur. Uxor liberis ex alia uxore natis noverca dicitur, matris vir ex alio viro natis vitricus appellatur: eorum uterque natos aliunde privignos privignasque vocant. Potest etiam sic definiri. Socer est uxoris meae pater, ego illius sum gener: socer magnus dicitur uxoris meae avus, ego illius sum progener: et retro pater meus uxoris meae socer est, haec illi nurus: et avus meus uxoris meae socer magnus est, illa illi pronurus. Item prosocrus mihi uxoris meae avia est, ego illius sum progener: et retro mater mea uxoris meae socrus est, illa huic nurus: et avia mea uxoris meae socrus magna est et uxor mea illi pronurus est. Privignus est uxoris meae filius ex alio viro natus, ego illi sum vitricus: et in contrarium uxor mea liberis, quos ex alia uxore habeo, noverca dicitur, liberi mei illi privigni. Viri frater levir. Is apud Graecos dayr appellatur, ut est apud Homerum relatum: sic enim Helena ad Hectorem dicit: daer emeio kunos kakomyxanou okruoessys [id est: levir meus canis noxae et horrendae]. Viri soror glos dicitur, apud Graecos galws. Duorum fratrum uxores ianitrices dicuntur, apud Graecos einateres. Quod uno versu idem Homerus significat: ye tines galown y einaterwn eupeplwn [id est: an aliquo ad domus glorum ianitricumque stolarum].

7. Hos itaque inter se, quod adfinitatis causa parentium liberorumque loco habentur, matrimonio copulari nefas est.

8. Sciendum est neque cognationem neque adfinitatem esse posse, nisi nuptiae non interdictae sint, ex quibus adfinitas coniungitur.

9. Libertini libertinaeque inter se adfines esse possunt.

10. In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cognationes adfinitatesque habuit, retinet, adgnationis iura perdit. Sed in eam familiam, ad quam per adoptionem venit, nemo est illi cognatus praeter patrem eosve, quibus adgnascitur: adfinis autem ei omnino in ea familia nemo est.

11. Is cui aqua et igni interdictum est aut aliquo modo capite deminutus est ita, ut libertatem et civitatem amitteret, et cognationes et adfinitates omnes, quas ante habuit, amittit.

38.10.5

Paulus libro sexto ad Plautium

Si filium naturalem emancipavero et alium adoptavero, non esse eos fratres: si filio meo mortuo Titium adoptavero, videri eum defuncti fratrem fuisse Arrianus ait.

38.10.6

Ulpianus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Labeo scribit nepotis ex filia mea nati uxorem nurum mihi esse.

1. Generi et nurus appellatione sponsus quoque et sponsa continetur: item socri et socrus appellatione sponsorum parentes contineri videntur.

38.10.7

Scaevola libro quarto regularum

Privignus etiam is est, qui volgo conceptus ex ea natus est quae postea mihi nupsit, aeque et is qui, cum in concubinatu erat mater eius, natus ex ea est eaque postea alii nupta sit.

38.10.8

Pomponius libro primo enchiridii

Servius recte dicebat socri et socrus et generi et nurus appellationem etiam ex sponsalibus adquiri.

38.10.9

Paulus libro quarto sententiarum

Stemmata [id est: contexuimus] cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem conteximus.

38.10.10

Paulus libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum

pr. Iuris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inviti dicere non cogimur.

1. Nomen cognationis a Graeca voce dictum videtur: suggeneis enim illi vocant, quos nos cognatos appellamus.

2. Cognati sunt et quos adgnatos lex duodecim tabularum appellat, sed hi sunt per patrem cognati ex eadem familia: qui autem per feminas coniunguntur, cognati tantum nominantur.

3. Proximiores ex adgnatis sui dicuntur.

4. Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem: nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim civile, alterum naturale nomen est.

5. Non parcimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in servis: itaque parentes et filios fratresque etiam servorum dicimus: sed ad leges serviles cognationes non pertinent.

6. Cognationis origo et per feminas solas contingit: frater enim est et qui ex eadem matre tantum natus est: nam qui eundem patrem habent, licet diversas matres, etiam adgnati sunt.

7. Parentes usque ad tritavum apud romanos proprio vocabulo nominantur: ulteriores qui non habent speciale nomen maiores appellantur: item liberi usque ad trinepotem: ultra hos posteriores vocantur.

8. Sunt et ex lateribus cognati, ut fratres sororesque et ex his prognati: item patrui amitae et avunculi et materterae.

9. Nam quotiens quaeritur, quanto gradu quaeque persona sit, ab eo incipiendum est cuius de cognatione quaerimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus est, recta linea susum versum vel deorsum tendentium facile inveniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque numeramus: nam qui ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus. Idem faciendum in transversis gradibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris vel matris persona, per quos coniungitur, prior numeratur.

10. Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus.

11. Nunc singulos gradus numeramus.

12. Primo gradu cognationis sunt susum versum duo pater et mater. Deorsum versum duo filius et filia: qui tamen et plures esse possunt.

13. Secundo gradu duodecim personae continentur hae. Avus, hoc est patris et matris pater. Item avia, similiter tam paterna quam materna. Frater quoque per utrumque parentem accipitur, id est aut per matrem tantum aut per patrem aut per utrumque, id est ex utroque parente eodem. Sed hic numerum non auget, quod nihil differt hic ab eo, qui eundem patrem habet tantum, nisi quod is eosdem cognatos tam paternos quam maternos habet: et ideo evenire solet in his, qui diversis parentibus nati sunt, ut qui meo fratri frater sit meus cognatus non sit. Pone me fratrem habere ex eodem tantum patre, illum habere ex eadem matre: illi inter se fratres sunt, mihi alter cognatus non est. Soror similiter numeratur ut frater. Nepos quoque dupliciter intellegitur ex filio vel filia natus. Idem est et in nepte.

14. Tertio gradu personae continentur triginta duo. Pproavus, qui quadrifariter intellegitur: est enim avi paterni aut materni pater, item aviae paternae aut aviae maternae pater. Proavia quoque quattuor personas complectitur: est enim aut avi paterni aut aviae paternae mater, item avi materni et similiter aviae maternae mater. Patruus, is autem est patris frater et ipse dupliciter intellegendus est ex patre vel matre. Avia paterna mea nupsit patri tuo, peperit te, aut avia paterna tua nupsit patri meo, peperit me: ego tibi patruus sum et tu mihi. Id evenit, si mulieres altera alterius filio nupserit: nam qui ex his masculi nati fuerint, invicem patrui sunt, quae feminae, invicem amitae, item masculi feminis similiter patrui, feminae illis amitae. Si vir et mulier ille filiam eius duxerit, illa filio eius nupserit: qui ex patre adulescentis nati erunt, ex matre puellae natos fratris filios, illi eos patruos et amitas appellabunt. Avunculus est matris frater eadem significatione, qua in patruo diximus contigit. Si duo viri alter alterius filiam duxerint, qui ex his masculi nati fuerint, invicem avunculi, quae feminae, invicem materterae erunt, et eadem ratione masculi puellis avunculi et illae illis erunt materterae. Amita est patris soror sicut supra accipiendi. Matertera est matris soror similiter ut supra. Illud notandum est non, quemadmodum patris matrisque fratres et sorores patrui amitae, avunculi materterae dicuntur, ita fratris sororisque filios filias nomen speciale cognationis habere, sed ita demonstrari fratris sororisque filios filias: quod quidem et in aliis accidere ex posterioribus apparebit. Pronepos quoque et proneptis quadrifariter intelleguntur: aut enim ex nepote ex filio aut ex nepote ex filia descendunt, aut ex nepte ex filio aut ex nepte ex filia propagantur.

15. Quarto gradu personae continentur octoginta. Abavus, cuius intellectus in octo personas porrigitur: est enim proavi paterni aut materni pater, quos singulos duplici modo intellegendos diximus, aut proaviae paternae aut maternae pater, quae et ipsae singulae dupliciter accipiuntur. Abavia: et haec octies numeratur: est enim proavi paterni aut materni, item proaviae paternae aut maternae mater. Patruus magnus est frater avi: qui avus, item frater cum duobus modis intelleguntur, quattuor personas hoc nomen amplectitur, ut sit avi paterni vel materni frater, qui vel eodem patre, id est proavo, vel tantum matre eadem, id est proavia natus est: qui autem mihi patruus magnus est, is patri meo vel matri meae patruus est. Amita magna est avi soror: avus autem, item soror, ut supra diximus, dupliciter intelleguntur et ideo hic quoque quattuor personas intellegimus: similiter quae patris mei vel matris meae amita est, mihi erit amita magna. Avunculus magnus est aviae frater: quattuor personae huic nomini eadem ratione subiectae sunt mihique is est avunculus magnus, qui patri meo vel matri meae avunculus est. Matertera magna est aviae soror: quattuor modis et haec ob eandem causam intellegitur: ea, quae patri meo vel matri meae matertera est, mihi matertera magna vocatur. Eodem gradu sunt et illi qui vocantur fratres patrueles, item sorores patrueles, amitini amitinae, consobrini consobrinae: hi autem sunt, qui ex fratribus vel sororibus nascuntur. quos quidam ita distinxerunt, ut eos quidem, qui ex fratribus nati sunt, fratres patrueles, item eas, quae ex fratribus natae sunt, sorores patrueles: ex fratre autem et sorore amitinos amitinas: eos vero et eas, qui quaeve ex sororibus nati nataeve sunt, consobrinos consobrinas quasi consororinos: sed plerique hos omnes consobrinos vocant, sicut Trebatius. Sub hac appellatione nominum personae cadunt sedecim hae. Patrui filius, item filia bifariam sicut supra numerantur (nam patris mei frater esse potest vel ex patre solo vel etiam ex matre sola): amitae filius, item filia: avunculi filius, item filia: materterae filius, item filia, amita avunculo matertera acceptis duplici intellectu secundum eandem rationem. Fratris sororisque nepos ac neptis eodem gradu sunt: sed et frater, item soror, neposve et neptis dupliciter accepti continebunt personas sedecim sic.

 

fratris eodem patre nati nepos ex filio

nepos ex filia

fratris eadem matre, alio patre nati nepos ex filio

nepos ex filia

fratris eodem patre nati neptis ex filio

neptis ex filia

fratris alio patre eadem matre nati

neptis ex filio neptis ex filia

 

eademque causa octo personae efficient, ut aliae octo accedunt ex sorore natorum nepotes neptesque et similiter numerantur a nobis. Fratris autem mei nepos neptisque me patruum magnum appellant: sororum fratrumque meorum nepotes neptesque, item mei inter se consobrini sunt. Abnepos, abneptis: hi sunt pronepotis proneptis filius filia, nepotis neptisve nepos neptis, filii filiaeve pronepos proneptis, nepote vel ex filio nato vel ex filia, nepte vel ex filio nata vel ex filia acceptis, ut ad singulas personas gradu descendamus sic.

 

filius

nepos

pronepos

abnepos

filius

nepos

pronepos

abneptis

filius

nepos

proneptis

abnepos

filius

nepos

proneptis

abneptis

filius

neptis

pronepos

abnepos

filius

neptis

pronepos

abneptis

filius

neptis

proneptis

abnepos

filius

neptis

proneptis

abneptis

 

similiter hae personae enumerabuntur proposita filia et sic fient sedecim.

16. Quinto gradu personae continentur centum octaginta quattuor. Atavus scilicet et atavia: atavus est abavi vel abaviae pater, proavi vel proaviae avus, avi aviaeque proavus, patris vel matris abavus: huius appellatio personas complectitur sedecim, enumeratione facta tam per mares quam per feminas, ut sic ad singulas perveniamus.

 

pater

avus

proavus

abavus

atavus

pater

avus

proavus

abavia

atavus

pater

avus

proavia

abavus

atavus

pater

avus

proavia

abavia

atavus

pater

avia

proavus

abavus

atavus

pater

avia

proavus

abavia

atavus

pater

avia

proavia

abavus

atavus

pater

avia

proavia

abavia

atavus

 

similiter matris persona proposita enumeratio fiet. Atavia totidem personas continet eadem ratione numeratas, id est sedecim. Patruus maior est proavi frater, patris vel matris patruus magnus: sub hoc nomine erunt personae octo et sic enumerabuntur:

 

pater

avus

proavus

abavus

frater proavi

pater

avus

proavus

abavia

frater proavi

pater

avia

proavus

abavus

frater proavi

pater

avia

proavus

abavia

frater proavi

 

totidem erunt matris persona et proavo eius propositis. Ideo autem fratrem proavi enumerantes ante abavum ponimus, quod, ut supra significavimus, non aliter pervenietur ad eum de quo quaeritur, nisi per eos transitum erit, ex quibus nascitur. Avunculus maior: is est proaviae frater, patris vel matris avunculus magnus: eadem denumeratione hic quoque octo personas computabimus, hoc tantum immutato, ut is frater proaviae ponatur. Amita maior: ea est proavi soror, patris vel matris amita magna: quod ad numerum et expositionem personarum eadem erunt immutato hoc, ut proavi soror ad extremum ponatur. Matertera maior: haec est soror proaviae, patris vel matris matertera magna: numerus personarum idem est, ut in novissimo ponatur proaviae soror. Hos omnes a patruo maiore quos rettulimus quidam appellant ita: propatruus proavunculus, proamita promatertera: quos tamen ego ita nomino, illi contra fratris vel sororis pronepotem me demonstrant. patrui magni filius filia: hi sunt avi fratris filius filia, proavi aut proaviae nepos neptis ex filio, patris vel matris consobrinus consobrina: octo personas et hic computabimus, quod avus et frater, ut iam dictum est, dupliciter accipiuntur et ideo patrui magni filius quattuor implet, totidem filia. Amitae magnae filius filia: hi sunt avi sororis filius filia, proavi proaviae nepos neptis ex filia, patris vel matris consobrinus consobrina: numerus personarum idem qui supra. Avunculi magni filius filia: hi sunt aviae fratris filius filia, proavi aut proaviae nepos neptis ex filio, patris vel matris consobrinus aut consobrina: numerus idem. Materterae magnae filius filia: hi sunt aviae sororis filius filia, proavi proaviae nepos neptis ex filia, patris vel matris consobrinus consobrina: computatio eadem. personae quas enumeravimus a patrui magni filio ei, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrinis vocantur: nam, ut massurius ait, quem quis appellat propiorem sobrino, qui est patris matrisve consobrinus aut consobrina, ab eo consobrini consobrinaeve filius filia nominatur. Patrui nepos neptis: hi sunt avi paterni vel aviae paternae pronepos proneptis ex nepote vel ex nepte filio natis, consobrini consobrinae filius filia: octo personas continebunt, quattuor nepos, quattuor neptis, quia et patruus dupliciter accipitur et nepos vel neptis sub singulis patruorum personis duplicatur. Amitae nepos vel neptis: hi sunt avi paterni vel aviae paternae pronepos proneptis ex nepote vel nepte filia natis, consobrini consobrinae filius filia: numerus idem est. Avunculi nepos neptis: hi sunt avi materni vel aviae maternae pronepos proneptis: cetera eadem, quae in patrui nepote vel nepte. His omnibus, quos a patrui nepote proposuimus, is, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrino est: nam patris vel matris eorum consobrinus est. Fratris pronepos proneptis: continebunt hi personas sedecim fratre dupliciter et pronepote et pronepte singulis quadrifariam, ut supra demonstravimus, acceptis. Sororis pronepos proneptis similiter sedecim personas continent. Adnepos adneptis: hi sunt abnepotis vel abneptis filius filia, pronepotis vel proneptis nepos neptis, nepotis vel neptis pronepos proneptis, filii vel filiae abnepos abneptis: numerabuntur sub hac appellatione triginta duo personae, quia abnepos sedecim habet et totidem abneptis.

17. Sexto gradu continentur personae quadringentae quadraginta octo hae. Tritavus: est autem tritavus patris et matris atavus, avi vel aviae abavus, proavi proaviae proavus, abavi vel abaviae avus, atavi vel ataviae pater, dictus quasi tertius avus: personas autem complectitur triginta duo: geminetur enim necesse est numerus, qui in atavo fuit immutatione per singulas personas propter ataviam facta, ut sedecies tritavus intellegatur atavi pater et totiens ataviae. Tritavia similiter numerata faciet personas triginta duo. Patruus maximus: is est abavi frater, atavi et ataviae filius, patris vel matris patruus maior: personas continebit sedecim sic.

 

pater

avus

proavus

abavus

atavus

abavi frater

pater

avus

proavus

abavus

atavia

frater abavi

pater

avus

proavia

abavus

atavus

frater abavi

pater

avus

proavia

abavus

atavia

frater abavi

pater

avia

proavus

abavus

atavus

frater abavi

pater

avia

proavus

abavus

atavia

frater abavi

pater

avia

proavia

abavus

atavus

frater abavi

pater

avia

proavia

abavus

atavia

frater abavi

 

totidem erunt matris appellatione proposita. Avunculus maximus: is est abaviae frater, patris vel matris avunculus maior: et numerus idem et personarum expositio eadem quae supra hoc dumtaxat immutato, ut pro abavi fratre abaviae fratrem ponas. Amita maxima: ea est abavi soror, patris vel matris amita maior: cetera ut in patruo maximo immutato hoc tantum, ut ubi est abavi frater ponatur abavi soror. Matertera maxima: ea est abaviae soror, patris vel matris matertera maior: cetera ut supra ad extremum dumtaxat pro abaviae fratre proposita abaviae sorore. Hos omnes, quos a patruo maximo posuimus, quidam his nominibus designant: abpatruus abavunculus, abamita abmatertera: itaque et nos indifferenter hos ponemus. Quos ego autem appello abpatruos abavunculos, abamitas abmaterteras, illi me demonstrant fratris sororisque abnepotem. Patrui maioris filius filia: hi sunt proavi fratris filius filia, abavi abaviae per proavum nepos neptis ex filio: personae sub hoc erunt sedecim, enumeratione sic ducta ut in quinto gradu, cum patruum maiorem demonstraremus, fecimus, adiecto dumtaxat filio filia, quia filius patrui maioris totidem necesse est personas complectatur, quot patruus maior, id est octo. Totidem ex filiae persona computatis is numerus efficietur, quem supra posuimus. Amitae maioris filius filia: hi sunt proavi sororis filius filia, abavi abaviae per proavum nepos neptis ex filia: et hic eadem ratione personas dinumerabimus totidem. Avunculi maioris filius filia: hi sunt proaviae fratris filius filia, abavi abaviae per proaviam nepos neptis ex filio. Eadem hic dinumeratio facienda est, quae in patrui maioris filio filia. Materterae maioris filius filia: hi sunt proaviae sororis filius filia, abavi abaviaeve per proaviam nepos neptis ex filia: circa numerum personarum et expositionem ut supra. Hi omnes, quos proposuimus a patrui maioris filio, avo aviaeve [aviae] eius, de cuius cognatione quaeritur, fratribus et sororibus eorum consobrini consobrinaeve sunt: at patri matrique eiusdem fratribusque et sororibus utrius eorum propius sobrinis. Patrui magni nepos vel neptis, amitae magnae nepos vel neptis, avunculi magni nepos vel neptis, materterae magnae nepos vel neptis: haec singula nomina continent personas sexaginta quattuor: nam cum patrui magni verbi gratia persona quadrifariam intellegatur, nepotis bifariam, geminatur is numerus nepote dumtaxat adnumerato et quadruplatur is qui geminatus erat: duplicatur etiam nepte computata. Et tantum unius denumerationem proponimus exempli gratia:

 

pater

avus

proavus

frater avi qui est

patruus magnus

filius

eius

nepos eiusdem

ex filio

item neptis

pater

avus

proavia

frater avi qui est

patruus magnus

filius

eius

nepos eiusdem

ex filio

item neptis

pater

avus

proavus

frater avi qui est

patruus magnus

filia

eius

nepos eiusdem

ex filia

item neptis

pater

avus

proavia

frater avi qui est

patruus magnus

filia

eius

nepos eiusdem

ex filia

item neptis

 

totidem et eadem ratione exponuntur matris nomine anteposito, id est ut avi materni fratris nepotes et neptes computemus. Item in amita magna, id est avi sororis, nepotes neptesque enumerabimus: idemque in avunculo magno, id est aviae fratris: eadem ratione in materterae magnae, id est aviae sororis: ex quibus universus numerus completur sexaginta quattuor. Hi omnes proavi aut proaviae eius, de cuius cognatione quaeritur, pronepotes et proneptes, eiusdem avi aviaeve fratris sororisve nepotes neptesve: et contra horum eiusdem avus avia patruus magnus amita magna, avunculus magnus matertera magna: erunt autem pater materve eiusdem fratresque et sorores utrius eorum propii [proprii] sobrini: ipse his sobrinus est et invicem huic illi sobrini. Patrui pronepos patrui proneptis: continent personas octo: nam utriusque sexus fiunt sedecim sic:

 

pater

avus

patruus

filius

patrui

nepos eiusdem

ex filio

pronepos eiusdem

ex nepote filio nato

item

proneptis

pater

avia

patruus

filius

patrui

nepos eiusdem

ex filio

pronepos ex nepote

filio nato

item

proneptis

pater

avus

patruus

filia

patrui

nepos eiusdem

ex filia

pronepos ex nepote

filia nato

et

proneptis

pater

avia

patruus

filia

patrui

nepos eius

ex filia

pronepos ex nepote

filia nato

item

proneptis

pater

avus

patruus

filius

patrui

neptis eiusdem

ex filio

pronepos ex nepte

filio nata

item

proneptis

pater

avia

patruus

filius

patrui

neptis eiusdem

ex filio

pronepos ex nepte

filio nata

item

proneptis

pater

avus

patruus

filia

patrui

neptis eiusdem

ex filia

pronepos ex nepte

filia nata

item

proneptis

pater

avia

patruus

filia

patrui

neptis eiusdem

ex filia

pronepos ex nepte

filia nata

item

proneptis