Digesta vel Pandectae – Liber XXXVIII
DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
LIBER XXXVIII
38.1.0. De operis libertorum.
38.2.0. De bonis libertorum.
38.3.0. De libertis universitatium.
38.4.0. De adsignandis libertis.
38.5.0. Si quid in fraudem patroni factum sit.
38.6.0. Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
38.7.0. Unde legitimi.
38.8.0. Unde cognati.
38.9.0. De successorio edicto.
38.10.0. De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
38.11.0. Unde vir et uxor.
38.12.0. De veteranorum et militum successione.
38.13.0. Quibus non competit bonorum possessio.
38.14.0. Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
38.15.0. Quis ordo in possessionibus servetur.
38.16.0. De suis et legitimis heredibus.
38.17.0. Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
38.1.0. De operis libertorum.
38.1.1
Paulus libro singulari de variis lectionibus
Operae sunt diurnum officium.
38.1.2
Ulpianus libro 38 ad edictum
pr. Hoc edictum praetor proponit coartandae persecutionis libertatis causa impositorum: animadvertit enim rem istam libertatis causa impositorum praestationem ultra excrevisse, ut premeret atque oneraret libertinas personas.
1. Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in libertos et libertas.
38.1.3
Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr. Operas stipulatus ante peractum diem operam eius diei petere non potest.
1. Nec pars operae per horas solvi potest, quia id est officii diurni. Itaque nec ei liberto, qui sex horis dumtaxat antemeridianis praesto fuisset, liberatio eius diei contingit.
38.1.4
Pomponius libro quarto ad Sabinum
A duobus manumissus utrique operas promiserat: altero ex his mortuo nihil est, quare non filio eius, quamvis superstite altero, operarum detur petitio. Nec hoc quicquam commune habet cum hereditate aut bonorum possessione: perinde enim operae a libertis ac pecunia credita petitur. Haec ita Aristo scripsit, cuius sententiam puto veram: nam etiam praeteritarum operarum actionem dari heredi extraneo sine metu exceptionis placet. Dabitur igitur et vivo altero patrono.
38.1.5
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
Si quis operas sit stipulatus sibi liberisque suis, etiam ad postumos pervenit stipulatio.
38.1.6
Ulpianus libro 26 ad Sabinum
Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae praestatione consistunt, ad heredem transeunt, officiales vero non transeunt.
38.1.7
Ulpianus libro 28 ad Sabinum
pr. Ut iurisiurandi obligatio contrahatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare.
1. Plane quaeritur, si quis liberto suo legaverit, si filio suo iuraverit se decem operarum nomine praestaturum, an obligetur iurando. Et Celsus iuventius obligari eum ait parvique referre, quam ob causam de operis libertus iuraverit: et ego Celso adquiesco.
2. Iurare autem debet post manumissionem, ut obligetur: et sive statim sive post tempus iuraverit, obligatur.
3. Iurare autem debet operas donum munus se praestaturum, operas qualescumque, quae modo probe iure licito imponuntur.
4. Rescriptum est a divo Hadriano et deinceps cessare operarum persecutionem adversus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est.
5. Dabitur et in impuberem, cum adoleverit, operarum actio: sed interdum et quamdiu impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte vel librarius vel nomenculator vel calculator sit vel histrio vel alterius voluptatis artifex.
6. Si liberi patroni ex inaequalibus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant operarum actionem? Et puto verius liberos pro aequalibus habituros actionem.
7. Parvi autem refert, in potestate fuerint liberi an vero emancipati.
8. Sed si in adoptionem datum heredem scripserit patronus, magis est, ut operae ei debeantur.
9. Nec patronae liberi summoventur ab operarum petitione.
38.1.8
Pomponius libro octavo ad Sabinum
pr. Si quando duobus patronis iuraverit libertus operas se daturum, Labeoni placet et deberi et peti posse partem operae, cum semper praeterita opera, quae iam dari non possit, petatur. Quod contingit, si vel ipsis patronis iuretur vel promittatur vel communi eorum servo vel complures heredes uni patrono existant.
1. Pro liberto iurante fideiubere quemvis posse placet.
38.1.9
Ulpianus libro 34 ad Sabinum
pr. Operae in rerum natura non sunt.
1. Sed officiales quidem futurae nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum proprietas earum et in edentis persona et in eius cui eduntur constitit: fabriles autem aliaeve eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solvi possint. Sane enim, si in artificio sint, iubente patrono et alii edi possunt.
38.1.10
Pomponius libro 15 ad Sabinum
pr. Servus patroni a liberto male ita stipulatur: “operas mihi dare spondes?” Itaque patrono dari stipulandum est.
1. Libertus operarum nomine ita iurando “patrono aut lucio Titio” solvere lucio Titio non potest, ut a patrono liberetur.
38.1.11
Iulianus libro 22 digestorum
(nihil autem interest, extraneus sit Lucius Titius an filius),
38.1.12
Pomponius libro 15 ad Sabinum
Quia aliae operae erunt, quae Lucio Titio dantur. Sed si libertatis causa pecuniam promittat libertus egenti patrono aut Titio, omnimodo adiectio Titii valet.
38.1.13
Ulpianus libro 38 ad edictum
pr. Si quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione divi Marci pervenerit ad libertatem, operae ei impositae nullum effectum habebunt.
1. Sed nec cui bona addicta sunt ex constitutione divi Marci libertatium conservandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamvis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus.
2. Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae praeterierint. Praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, posteaquam fuerint indictae.
3. Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere.
4. Si impubes sit patronus, voluntate eius non videtur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas voluntati accesserit.
5. Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae.
38.1.14
Terentius Clemens libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
Plane cum desierit nupta esse, operas peti posse omnes fere consentiunt.
38.1.15
Ulpianus libro 38 ad edictum
pr. Libertus, qui post indictionem operarum valetudine impeditur, quo minus praestet operas, non tenetur: nec enim potest videri per eum stare, quo minus operas praestet.
1. Neque promitti neque solvi nec deberi nec peti pro parte poterit opera. Ideo Papinianus subicit: si non una, sed plures operae sint et plures heredes existant patrono qui operas stipulatus est, verum est obligationem operarum numero dividi. Denique Celsus libro duodecimo scribit, si communis libertus patronis duobus operas mille daturum se iuraverit aut communi eorum servo promiserit, quingenas potius deberi, quam singularum operarum dimidias.
38.1.16
Paulus libro 40 ad edictum
pr. Eius artificii, quod post manumissionem didicerit libertus, operas debebit praestare, si haec sint, quae quandoque honeste et sine periculo vitae praestantur, nec semper hae, quae manumissionis tempore praestari debuerunt. Sed si turpes operas postea exercere coeperit, praestare debebit eas, quas manumissionis tempore praestabat.
1. Tales patrono operae dantur, quales ex aetate dignitate valetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aestimari debent:
38.1.17
Paulus libro singulari de iure patronatus
Nec audiendus est patronus, si poscit operas, quas vel aetas recusat vel infirmitas corporis non patiatur vel quibus institutum vel propositum vitae minuitur.
38.1.18
Paulus libro 40 ad edictum
Suo victu vestituque operas praestare debere libertum sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta:
38.1.19
Gaius libro 14 ad edictum provinciale
Aut certe ita exigendae sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum faciendum, unde ali possit, habeat:
38.1.20
Paulus libro 40 ad edictum
pr. Quod nisi fiat, praetorem ipsam patrono denegaturum operarum praestationem: idque est verum, quia unusquisque, quod spopondit, suo impendio dare debet, quamdiu id quod debet in rerum natura est.
1. Ex provincia libertum Romam venire debere ad reddendas operas Proculus ait: sed qui dies interea cesserint, dum Romam venit, patrono perire, dummodo patronus tamquam vir bonus et diligens pater familias Romae moraretur vel in provinciam proficiscatur: ceterum si vagari per orbem terrarum velit, non esse iniungendam necessitatem liberto ubique eum sequi.
38.1.21
Iavolenus libro sexto ex Cassio
Operae enim loco edi debent ubi patronus moratur, sumptu scilicet et vectura patroni.
38.1.22
Gaius libro 14 ad edictum provinciale
pr. Cum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit. Nec interest, adiecta sint haec verba “cum poposcero” an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus. Cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is vellet, cui praestandum est.
1. Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit “liberisque eius”, constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint. Heredes tamen extitisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem Iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt. Itaque si quis exheredato emancipato filio servum eius heredem instituerit et per eum servum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset vel quas imposuit revendidisset.
2. In omnibus operis praecipue observandum est, ut temporis spatia, quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur.
38.1.23
Iulianus libro 22 digestorum
pr. Hae operae, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus vel pictoriis operis. Denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur. Quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut Titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut Sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione solvetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono praestando liberaretur.
1. Si patroni plures consulto in diversas regiones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur. Quod si diversarum civitatium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipiendis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque operarum aestimationem.
38.1.24
Iulianus libro 52 digestorum
Quotiens certa species operarum in stipulationem deducitur, veluti pictoriae fabriles, peti quidem non possunt nisi praeteritae, quia etsi non verbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum ephesi dari stipulemur, dies continetur. Et ideo inutilis est haec stipulatio: “Operas tuas pictorias centum hodie dare spondes?” Cedunt tamen operae ex die interpositae stipulationis. Sed operae, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi inter eos videtur, ne ante cederent quam indictae fuissent, scilicet quia ex commodo patroni libertus operas edere debet: quod in fabro vel pictore dici non convenit.
38.1.25
Iulianus libro 65 digestorum
pr. Patronus, qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet.
1. Nam si quis pantomimum vel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam locaverit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est.
2. Item plerumque medici servos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non aliter possunt, quam ut eas locent. Ea et in ceteris artificibus dici possunt.
3. Sed qui operis liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mercedem ex operis liberti sui capere.
4. Nonnumquam autem ipsis libertis postulantibus patroni operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt.
38.1.26
Alfenus Verus libro septimo digestorum
pr. Medicus libertus, quod putaret, si liberti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur se neque opus facerent: id ius est nec ne? Respondit ius esse, dummodo liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et valetudinis et honestatis suae rationem habere sineret.
1. Item rogavi, si has operas liberti dare nollent, quanti oporteret aestimari. Respondit, quantum ex illorum operis fructus, non quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, commodi patronus consecuturus esset.
38.1.27
Iulianus libro primo ex Minicio
Si libertus artem pantomimi exerceat, verum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, verum est voluntate patroni curaturum gratis amicos eius. neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.
38.1.28
Paulus libro singulari de iure patronatus
Si duorum pluriumve communis liberta unius patroni voluntate nupserit, alteri patrono ius operarum manet.
38.1.29
Ulpianus libro 64 ad edictum
Si operarum iudicio actum fuerit cum liberto et patronus decesserit, convenit translationem heredi extraneo non esse dandam: filio autem et si heres non extat et si lis contestata non fuerat, tamen omnimodo competit, nisi exheredatus sit.
38.1.30
Celsus libro 12 digestorum
pr. Si libertus ita iuraverit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. Et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia vel immodice obligari velint.
1. In libertam, quae voluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur.
38.1.31
Modestinus libro primo regularum
Operis non impositis manumissus, etiamsi ex sua voluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non promisit, non potest.
38.1.32
Modestinus libro sexto pandectarum
Is qui onerandae libertatis causa pecuniam patrono repromiserit, non tenetur: vel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessionem contra tabulas eius non potest petere.
38.1.33
Iavolenus libro sexto ex Cassio
Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt.
38.1.34
Pomponius libro 22 ad Quintum Mucium
Interdum et deminutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. Nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. Sed si liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perveniat, ut inconveniens sit praestare patrono operas, ipso iure hae intercident.
38.1.35
Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Liberta maior quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur.
38.1.36
Ulpianus libro 11 ad legem Iuliam et Papiam
Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil valere palam esse.
38.1.37
Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr. “Qui libertinus duos pluresve a se genitos natasve in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quive operas suas ut cum bestiis pugnaret locaverit: ne quis eorum operas doni muneris aliudve quicquam libertatis causa patrono patronae liberisve eorum, de quibus iuraverit vel promiserit obligatusve erit, dare facere praestare debeto”.
1. Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit vel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.
1a. Amissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut Iulianus ait.
2. Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis Pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.
3. Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.
4. Sed si creditori suo libertum patronus delegaverit, non potest idem dici: solutionis enim vicem continet haec delegatio. Potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam verum est patrono eum expromisisse, quamvis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.
5. Non solum futurarum, sed etiam praeteritarum operarum liberatio fit.
6. Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis absolutionem faciendam. Sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.
7. Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. Ex lege autem nati liberi prosunt.
8. Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.
38.1.38
Callistratus libro tertio edicti monitorii
pr. Hae demum impositae operae intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo vitae. Nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamvis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo vitae praestari non possunt.
1. Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. Quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, veluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.
38.1.39
Paulus libro septimo ad Plautium
pr. Si ita stipulatio a patrono facta sit: “Si decem dierum operas non dederis, viginti nummos dare spondes?” Videndum est, an nec viginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? An vero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? Et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.
1. Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam viginti condemnetur, quia videtur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem viginti. Sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.
38.1.40
Papinianus libro 20 quaestionum
Si bona patroni venierint, operarum, quae post venditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante venditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit.
38.1.41
Papinianus libro quinto responsorum
Libertus, qui operarum obligatione dimissus est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi verecundiae tenetur. Alimentorum diversa causa est, cum inopia patroni per invidiam libertum convenit.
38.1.42
Papinianus libro nono responsorum
“Cerdonem servum meum manumitti volo ita, ut operas heredi promittat”. Non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam libertatem dedit.
38.1.43
Papinianus libro 19 responsorum
Operis obligatus militiae nomen non sine iniuria patroni dabit.
38.1.44
Scaevola libro quarto quaestionum
Si libertus moram in operis fecerit, fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. At in homine debito fideiussor etiam ex sua mora in obligatione retinetur.
38.1.45
Scaevola libro secundo responsorum
Libertus negotiatoris vestiarii an eandem negotiationem in eadem civitate et eodem loco invito patrono exercere possit? Respondit nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus.
38.1.46
Valens libro quinto fideicommissorum
Liberta si in concubinatu patroni esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere constat.
38.1.47
Valens libro sexto fideicommissorum
Campanus scribit non debere praetorem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. Sed si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum petitionem, quia donasse videtur.
38.1.48
Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr. Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.
1. Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant vires, operas exigere patronus non prohibetur.
2. Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur.
38.1.49
Gaius libro singulari de casibus
Duorum libertus potest aliquo casu singulis diversas operas uno tempore in solidum edere, veluti si librarius sit et alii patrono librorum scribendorum operas edat, alter vero peregre cum suis proficiscens operas custodiae domus ei indixerit: nihil enim vetat, dum custodit domum, libros scribere. Hoc ita Neratius libris membranarum scripsit.
38.1.50
Neratius libro primo responsorum
pr. Operarum editionem pendere ex existimatione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius convenientes edendas.
1. Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam corporis necessariam relinquenda.
38.1.51
Paulus libro secundo manualium
Interdum operarum manet petitio, etiamsi ius patroni non sit: ut evenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alterius patroni extante alterius patroni filio.
38.2.0. De bonis libertorum.
38.2.1
Ulpianus libro 42 ad edictum
pr. Hoc edictum a praetore propositum est honoris, quem liberti patronis habere debent, moderandi gratia. Namque ut servius scribit, antea soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere, scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex servitute ad civitatem romanam perducuntur.
1. Et quidem primus praetor rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus.
2. Posteriores praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur: videlicet enim imago societatis induxit eiusdem partis praestationem, ut, quod vivus solebat societatis nomine praestare, id post mortem praestaret.
38.2.2
Pomponius libro quarto ad Sabinum
pr. Si patronus a liberto praeteritus bonorum possessionem petere potuerit contra tabulas et antequam peteret decesserit vel dies ei bonorum possessionis agnoscendae praeterierit, liberi eius vel alterius patroni petere poterunt ex illa parte edicti, qua, primis non petentibus aut etiam nolentibus ad se pertinere, sequentibus datur, atque si priores ex eo numero non essententiarum
1. Sed si patronus heres institutus vivo liberto decessisset superstitibus liberis, quaesitum est, an illi contra tabulas testamenti bonorum possessionem petere possint: et eo decursum est, ut mortis tempus, quo defertur bonorum possessio, spectari debeat, an patronus non sit, ut, si sit, ex prima parte edicti liberi eius bonorum possessionem petere non possint.
2. Si filius emancipatus nepotem in potestate avi reliquisset, bonorum possessionem partis dimidiae dandam ei filio intestati liberti, quamvis iure ipso legitima hereditas ad nepotem pertineat, quia et contra tabulas eius liberti filio potius bonorum possessio partis debitae daretur.
38.2.3
Ulpianus libro 41 ad edictum
pr. Etiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, adversus huius tabulas venit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim vivit quasi ingenuus, moritur quasi libertus.
1. Plane si natalibus redditus sit, cessat contra tabulas bonorum possessio:
2. Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetravit.
3. Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit.
4. Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem.
5. Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem vel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumve possessionem petisse.
6. Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita.
7. Si deportatus patronus restitutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest. Idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est.
8. Si quis filius familias servum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione divi Hadriani patronus est admittique poterit ad contra tabulas bonorum possessionem ut patronus.
9. Si capitis libertum accusaverit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non obstabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse. Amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non est, potest succedere et contra tabulas bonorum possessionem petere.
10. Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas invitatur patronus, quotiens non est heres ex debita portione institutus.
11. Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio vivo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest.
12. Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an invitetur ex hac parte edicti? Et magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur.
13. Si tamen in praeteritum collata sit condicio vel ad praesens, non videtur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est.
14. Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: “si filius meus me vivo morietur, patronus heres esto”, non male videtur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem.
15. Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est.
16. Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua vero pars suppleta est ei legatis sive fideicommissis, et ita satisfactum ei videtur.
17. Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa donationes vice legatorum funguntur.
18. Sed et si non mortis causa donavit libertus patrono, contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim vel quasi mortis causa imputabuntur vel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione.
19. Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portionem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum.
20. Debitam autem partem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus. Sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque voluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
38.2.4
Paulus libro 42 ad edictum
pr. Si necem domini detexerit servus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto libertatem consecutum nullius esse libertum.
1. Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, quamvis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem Corneliam, quae testamentum sic confirmat atque si in civitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio danda erit.
2. Si deportatus patronus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur. Et dissimile est, si patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis.
3. Si extraneus a liberto heres institutus rogatus sit filio hereditatem restituere, cum ex senatus consulto Trebelliano restituta hereditate heredis loco filius habetur, patronus summovendus est.
38.2.5
Gaius libro 15 ad edictum provinciale
pr. Libertinus, qui patronum patronique liberos habet, si patronum ex parte debita heredem instituit, liberos eius in eandem portionem substituere debet, ut, licet patronus vivo liberto mortuus fuerit, satisfactum videatur liberis eius.
1. Si patroni filium emancipatum et nepotem ex eo, qui in avi familia remansit, libertus habeat, filio tantum, non etiam nepoti satisfacere debebit libertus: nec ad rem pertinet, quod ad parentis bona pariter vocantur.
38.2.6
Ulpianus libro 43 ad edictum
pr. Etsi ex modica parte instituti sint liberi liberti, bonorum possessionem contra tabulas patronus petere non potest: nam et Marcellus libro nono digestorum scripsit quantulacumque ex parte heredem institutum liberti filium patronum expellere.
1. Cum patroni filia heres instituta esset a liberto falsumque testamentum dictum esset, in quo scripta erat, et appellatione interposita et pendente diem suum obisset: heredibus eius divus Marcus subvenit, ut id haberent, quod haberet patroni filia, si viveret.
2. Si filius liberti heres ab eo institutus abstinuerit, quamvis nomine sit heres, patronus admittitur.
3. Sed et si per in integrum restitutionem is, qui mixtus est paternae hereditati vel qui adit hereditatem, abstinuerit se, poterit quis patronum admittere.
4. Patronus patronique liberi si secundum voluntatem mortui liberti hereditatem adierint legatumve aut fideicommissum petere maluerint, ad contra tabulas bonorum possessionem non admittuntur.
38.2.7
Gaius libro 15 ad edictum provinciale
Nam absurdum videtur licere eidem partim comprobare iudicium defuncti, partim evertere.
38.2.8
Ulpianus libro 43 ad edictum
pr. Si vero non habuit effectum petitio eius, dico non impediri, quo minus adiuvetur. Quin immo et si sic adit quasi ex debita portione institutus, mox apparuit eum minorem partem quam speravit accepisse, aequissimum est admitti eum ad suum auxilium. Sed et si testato convenisset heredem, ut sibi legatum solveretur, mox paenituisset, puto eum posse adiuvari.
1. Si patronus legatum sibi relictum adgnoverit idque fuerit evictum, competit ei legitimum auxilium, quia id, quod speravit se habiturum, non habet. Sed et si non totum evictum sit, verum aliquo minus habet quam putavit, erit ei subveniendum.
2. Si servo vel filio suo aliquid relictum patronus adgnoverit, perinde a contra tabulas bonorum possessione repelletur atque si adgnovisset sibi relictum.
3. Sed et si mortis causa donationem adgnoverit, dicendum est repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, sic tamen, si post mortem liberti adgnovit. Ceterum si ei vivus libertus donavit, ille accepit, non idcirco erit repulsus a contra tabulas bonorum possessione, quia potest dicere sperasse quod in testamento quoque gratus circa eum fieret, remittique ei debet ab eis decedere vel ea compensare in portionem pro rata.
4. Quare dicitur et si condicionis implendae causa quid fuerit datum patrono post mortem liberti, repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, quasi adgnoverit iudicium.
5. Si patronus minor annis viginti quinque liberti iudicium adgnoverit, in integrum restitui eum oportere existimamus, ut possit contra tabulas accipere.
38.2.9
Paulus libro 42 ad edictum
Qui in servitutem libertum paternum petierit, nec nomine liberorum bonorum possessionem accipere potest.
38.2.10
Ulpianus libro 44 ad edictum
pr. Si ex patronis alicui satisfactum non erit ita, ut alii amplius sua portione ex bonis liberti relinquatur: ei, cui satisfactum non erit, ita actio dabitur, ut eius portio suppleatur ex eo, quod extraneo heredi et quod patrono supra suam portionem relictum est. Eadem ratio et in pluribus patronis servabitur.
1. Iulianus ait eum, qui ab avo suo exheredatus est, a bonis libertorum eius summoveri, a patris vero sui libertorum bonis non excludi: quod si a patre sit exheredatus, ab avo non sit, non solum a libertorum paternorum bonis, verum etiam ab avi quoque excludi debere, quia per patrem avitos libertos consequitur: quod si pater eius sit ab avo exheredatus, ipse non sit, posse nepotem avitorum libertorum contra tabulas bonorum possessionem petere. Idem ait, si pater me exheredavit, avus meus patrem meum et prior avus decesserit, ab utriusque libertis me repelli: sed si ante pater decessisset, postea avus, dicendum erit nihil mihi nocere patris exheredationem ad avitorum libertorum bona.
38.2.11
Iulianus libro 26 digestorum
Quod si pater meus a patre suo sit exheredatus, ego neque a patre meo neque ab avo, mortuo quidem patre et adversus avitos et adversus paternos libertos ius habebo, vivente patre, quamdiu in potestate eius ero, non petam contra tabulas avitorum libertorum bonorum possessionem, emancipatus non summovebor.
38.2.12
Ulpianus libro 44 ad edictum
pr. Si patronus testamento iure militari facto filium silentio exheredaverit, debebit nocere ei exheredatio: verum est enim hunc exheredatum esse.
1. Si quis libertum filio suo adsignaverit eumque exheredaverit, admitti potest ad bonorum liberti possessionem.
2. Si quis non mala mente parentis exheredatus sit, sed alia ex causa, exheredatio ipsi non nocet: ut puta pone furoris causa exheredatum eum vel ideo, quia impubes erat, heredemque institutum rogatum ei restituere hereditatem.
3. Si quis, cum esset exheredatus, pronuntiatus vel perperam sit exheredatus non esse, non repellitur: rebus enim iudicatis standum est.
4. Si filius patroni exheredatus in partem optinuerit de inofficioso, in partem victus sit, videamus, an noceat ei exheredatio. Et nocere arbitror, quia testamentum valet, a quo exheredatus est.
5. Ex testamento autem, ex quo neque adita hereditas est neque petita bonorum possessio, liberis exheredatio non nocet: absurdum est enim in hoc tantum valere testamentum, ut exheredatio vigeat, cum alias non valeat.
6. Si patroni filius priore gradu sit heres scriptus, secundo exheredatus, huic non nocet exheredatio, cum voluntate patris vel extiterit heres vel existere potuerit: neque enim debet videri pater indignum existimasse filium bonis libertorum, quem ad hereditatem suam primum vocaverit. Ac ne eum quidem existimandum est summoveri a bonis liberti, qui a primo gradu exheredatus et idem substitutus est. Ergo is, qui institutus sit heres vel primo gradu vel sequenti vel alio quo gradu, licet exheres sit eodem testamento, non est summovendus a liberti bonis.
7. Si patroni filius emancipatus noluerit adire hereditatem vel qui in potestate est retinere, nihilo minus liberti bonorum possessionem habebit.
38.2.13
Iulianus libro 26 digestorum
Filius patroni exheredatus, quamvis nepos ex eo heres scriptus fuerit, bonorum possessionem contra tabulas paternorum libertorum accipere non potest: licet enim necessarius existat patri suo, non per semetipsum, sed per alium ad hereditatem admittitur. Et certe constat: si emancipatus filius exheredatus fuerit et servus eius heres scriptus, etsi iusserit servo hereditatem adire et ita patri suo heres extiterit, non habebit contra tabulas paternorum libertorum bonorum possessionem.