Digesta vel Pandectae – Liber XXXVII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

37.13.0. De bonorum possessione ex testamento militis.

 

37.13.1

Ulpianus libro 45 ad edictum

pr. Non dubium est, quin debeant ratae voluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissententiarum quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu versantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi vindicant. Omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant, quomodo velint et quomodo possint, testabuntur, sive praeses quis sit provinciae sive legatus sive quis alius, qui iure militari testari non potest.

1. Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est. In classibus omnes remiges et nautae milites sunt. Item vigiles milites sunt et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est.

2. Si quis militum ex alio numero translatus sit in alium, quamvis et hinc sit exemptus et illo nondum pervenerit, tamen poterit iure militari testari: est enim miles, quamvis in numeris non sit.

 

37.14.0. De iure patronatus.

 

37.14.1

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

Patronorum querellas adversus libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent, cum, si ingratus libertus sit, non impune ferre eum oporteat. Sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisve eorum sit, tantummodo castigari eum sub comminatione aliqua severitatis non defuturae, si rursum causam querellae praebuerit, et dimitti oportet. Enimvero si contumeliam fecit aut convicium eis dixit, etiam in exilium temporale dari debebit: quod si manus intulit, in metallum dandus erit: idem et si calumniam aliquam eis instruxit vel delatorem subornavit vel quam causam adversus eos temptavit.

37.14.2

Ulpianus libro primo opinionum

Liberti homines negotiatione licita prohiberi a patronis non debent.

37.14.3

Marcianus libro secundo institutionum

Si quis tutor datus, cum sibi legata esset ancilla et rogatus eam manumittere, manumiserit adgnito legato et tutela pupilli se excusaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt hunc esse quidem patronum, sed omni commodo patronatus carere.

37.14.4

Marcianus libro quinto institutionum

Iura libertorum patronorum liberis, cum pater eorum erat perduellionis damnatus, salva esse divi Severus et Antoninus benignissime rescripserunt, sicut ex alia causa punitorum liberis iura libertorum salva sunt.

37.14.5

Marcianus libro 13 institutionum

pr. Divus Claudius libertum, qui probatus fuit patrono delatores summisisse, qui de statu eius facerent ei quaestionem, servum patroni esse iussit eum libertum.

1. Imperatoris nostri rescripto cavetur, ut, si patronus libertum suum non aluerit, ius patroni perdat.

37.14.6

Paulus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam

pr. Adigere iureiurando, ne nubat liberta vel liberos tollat, intellegitur etiam is, qui libertum iurare patitur. Sed si ignorante eo suus filius adegerit stipulatus fuerit, nihil ei nocebit: certe si iussu patroni is qui in potestate est idem fecerit, dicendum est eum hac lege teneri.

1. Stipulatus est centum operas aut in singulas aureos quinos dari: non videtur contra legem stipulatus, quia in potestate liberti est operas dare.

2. Quamvis nulla persona lege excipiatur, tamen intellegendum est de his legem sentire, qui liberos tollere possunt. Itaque si castratum libertum iureiurando quis adegerit, dicendum est non puniri patronum hac lege.

3. Si patronus libertam iureiurando adegerit, ut sibi nuberet, si quidem ducturus eam adegit, nihil contra legem fecisse videbitur: si vero non ducturus propter hoc solum adegit, ne alii nuberet, fraudem legi factam Iulianus ait et perinde patronum teneri, ac si coegisset iurare libertam non nupturam.

4. Lege Iulia de maritandis ordinibus remittitur iusiurandum, quod liberto in hoc impositum est, ne uxorem duceret, libertae, ne nuberet, si modo nuptias contrahere recte velint.

37.14.7

Modestinus libro singulari de manumissionibus

pr. Divus Vespasianus decrevit, ut, si qua hac lege venierit, ne prostitueretur et, si prostituta esset, ut esset libera, si postea ab emptore alii sine condicione veniit, ex lege venditionis liberam esse et libertam prioris venditoris.

1. Mandatis imperatorum cavetur, ut etiam in provinciis praesides de querellis patronorum ius dicentes secundum delictum admissum libertis poenas irrogent. Interdum illae poenae a liberto ingrato exiguntur: vel pars bonorum eius aufertur et patrono datur: vel fustibus caeditur et ita absolvitur.

37.14.8

Modestinus libro sexto regularum

pr. Servum a filio familias milite manumissum divus Hadrianus rescripsit militem libertum suum facere, non patris.

1. Servus non manumissus libertatem consequitur is, qui ea lege distractus est, ut manumittatur intra tempus: quod superveniens, licet non manumittatur, faciet tamen libertum emptoris.

37.14.9

Modestinus libro nono regularum

pr. Filii hereditate paterna se abstinentes ius, quod in libertis habent paternis, non amittunt: idem et in emancipato.

1. Ut in bonis liberti locum quidam non haberent, lege excipiuntur: rei capitalis damnatus, si restitutus non est: si index cuius flagitii sit fueritve vel maior annis viginti quinque cum esset, capitis accusaverit libertum paternum.

37.14.10

Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Eum patronum, qui capitis libertum accusasset, excludi a bonorum possessione contra tabulas placuit. Labeo existimabat capitis accusationem eam esse, cuius poena mors aut exilium esset. Qui nomen detulit, accusasse intellegendus est, nisi abolitionem petit: idque etiam proculo placuisse Servilius refert.

37.14.11

Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Is autem nec ad legitimam hereditatem, quae ex lege duodecim tabularum defertur, admittitur.

37.14.12

Modestinus libro primo responsorum

Gaius Seius decedens testamento ordinato inter filios suos Iulium libertum suum, quasi et ipsum filium, ex parte heredem nominavit: quaero, an huiusmodi scriptura possit liberto statum condicionis mutare. Modestinus respondit statum mutare non posse.

37.14.13

Modestinus libro primo pandectarum

Filius familias servum peculiarem manumittere non potest. Iussu tamen patris manumittere potest: qui manumissus libertus fit patris.

37.14.14

Ulpianus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Si iuravero me patronum esse, dicendum est non esse me quantum ad successionem patronum, quia iusiurandum patronum non facit: aliter atque si patronum esse pronuntiatum sit: tunc enim sententia stabitur.

37.14.15

Paulus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Qui contra legem Aeliam Sentiam ad iurandum libertum adegit, nihil iuris habet nec ipse nec liberi eius.

37.14.16

Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si libertus minorem se centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non valebit id quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienavit, ea alienatio nullius momenti est. Plane si qua alienaverit in fraudem patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat, alienatio quidem vires habebit, verumtamen per Favianam et Calvisianam actionem revocabuntur ea quae per fraudem sunt alienata: et ita Iulianus saepissime scribit eoque iure utimur. Diversitatis autem ea ratio est. Quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario facit ad hoc, ut legis praeceptum evertat. At cum alienatione facta nihilo minus centenarius est, non videtur in fraudem legis factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco Faviano vel Calvisiano iudicio revocabitur id quod alienatum est.

1. Si quis plures res simul alienando minorem se centenario fecerit, quarum una revocata vel omnium partibus maior centenario efficitur: utrum revocamus omnes an pro rata ex singulis, ut centenarium eum faciamus? Magisque est, ut omnium rerum alienato facta nullius momenti sit.

2. Si quis plane non semel alienaverit, sed quasdam res ante, quasdam postea, alienatio earum rerum quae postea alienatae sunt ipso iure non revocabitur, sed priorum: in posterioribus Favianae locus erit.

37.14.17

Ulpianus libro 11 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Divi fratres in haec verba rescripserunt: “Comperimus a peritioribus dubitatum aliquando, an nepos contra tabulas aviti liberti bonorum possessionem petere possit, si eum libertum pater patris, cum annorum viginti quinque esset, capitis accusasset, et proculum, sane non levem iuris auctorem, in hac opinione fuisse, ut nepoti in huiusmodi causa non putaret dandam bonorum possessionem. Cuius sententiam nos quoque secuti sumus, cum rescriberemus ad libellum Caesidiae Longinae: sed et Volusius Maecianus amicus noster ut et iuris civilis praeter veterem et bene fundatam peritiam anxie diligens religione rescripti nostri ductus sit ut coram nobis adfirmavit non arbitratum se aliter respondere debere. Sed cum et ipso Maeciano et aliis amicis nostris iuris peritis adhibitis plenius tractaremus, magis visum est nepotem neque verbis neque sententia legis aut edicti praetoris ex persona vel nota patris sui excludi a bonis aviti liberti: plurium etiam iuris auctorum, sed et Salvi Iuliani amici nostri clarissimi viri hanc sententiam fuisse”.

1. Item quaesitum est, si patroni filius capitis accusaverit libertum, an hoc noceat liberis ipsius. Et Proculus quidem in hac fuit opinione notam adspersam patroni filio liberis eius nocere, Iulianus autem negavit: sed hic idem quod Iulianus erit dicendum.

37.14.18

Scaevola libro quatro responsorum

Quaero, an libertus prohiberi potest a patrono in eadem colonia, in qua ipse negotiatur, idem genus negotii exercere. Scaevola respondit non posse prohiberi.

37.14.19

Paulus libro primo sententiarum

Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non praestat vel res eius filiorumve tutelam administrare detractat.

37.14.20

Paulus libro tertio sententiarum

Sicut testamento facto decedente liberto potestas datur patrono vel libertatis causa imposita petere vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato decesserit, earum rerum electio ei manet.

37.14.21

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

pr. Sive patronus sive libertus deportetur et post restituatur, amissum patronatus et petendae contra tabulas bonorum possessionis ius recipitur: quod ius servatur et si in metallum patronus vel libertus damnatus restituatur.

1. Excluditur contra tabulas bonorum possessione patronus et si ex unica heres instituatur et id, quod deest ad supplendam debitam portionem, per servum iudicio liberti sine condicione et dilatione ei, hereditate vel legato sive fideicommisso, quaeri potest.

2. Ex duobus patronis unus, ex debita parte heres institutus sine condicione et dilatione, contra tabulas bonorum possessionem petere non poterit, licet, si minor ei portio esset relicta et contra tabulas bonorum possessionem petisset, alia etiam portio ei adcrescere potuisset.

3. Naturales liberi liberti exheredati facti, alio ex parte herede instituto, si per servum ex alia parte parenti successerint, obiciuntur patrono.

4. Liberti filius heres institutus si bona repudiaverit, patronus non excluditur.

37.14.22

Gaius libro singulari de casibus

Satis constat, etiamsi in potestate sit parentis filius patronae, nihilo minus legitimo iure ad eum pertinere hereditatem.

37.14.23

Tryphoninus libro 15 disputationum

pr. Si filius patris necem inultam reliquerit, quam servus detexit et meruit libertatem, dixi non habendum pro patroni filio, quia indignus est.

1. Cum ex falsis codicillis, qui veri aliquo tempore crediti sunt, heres ignorans quasi ex fideicommisso libertatem servis praestitisset, rescriptum est a divo Hadriano liberos quidem eos esse, sed aestimationem sui praestare debere: et hos libertos manumissoris esse recte probatur, quia salvum est etiam in his libertis ius patroni.

37.14.24

Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum sive decretorum ex libris sex libro primo

Camelia Pia ab Hermogene appellaverat, quod diceret iudicem de dividenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed etiam libertos divisisse: nullo enim iure id eum fecisse. Placuit nullam esse libertorum divisionem: alimentorum autem divisionem a iudice inter coheredes factam eodem modo ratam esse.

 

37.15.0. De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

 

37.15.1

Ulpianus libro primo opinionum

pr. Etiam militibus pietatis ratio in parentes constare debet: quare si filius miles in patrem aliqua commisit, pro modo delicti puniendus est.

1. Et inter collibertos matrem et filium pietatis ratio secundum naturam salva esse debet.

2. Si filius matrem aut patrem, quos venerari oportet, contumeliis adficit vel impias manus eis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens pro modo eius vindicat.

3. Indignus militia iudicandus est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, maleficos appellaverit.

37.15.2

Iulianus libro 14 digestorum

pr. Honori parentium ac patronorum tribuendum est, ut, quamvis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo aut iniuriarum in eos detur: licet enim verbis edicti non habeantur infames ita condemnati, re tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam.

1. Interdictum quoque unde vi non est adversus eos reddendum.

37.15.3

Marcellus libro singulari responsorum

Titius puerum emit, quem post multos annos venire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio eum manumisit: quaero, an eum filius et heres manumissoris ut ingratum accusare possit. Respondit posse, si nihil aliud esset impedimento: nam plurimum interesse, a suo servo quis vel etiam ab amico eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo servo, qui cum esset alienus in fidem eius devenit. Etenim ille etiamsi non gratuitum, beneficium tamen praestitit, iste nihil amplius quam operam suam accommodare videri potest.

37.15.4

Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum

Per procuratorem ingratum libertum posse argui divus Severus et Antoninus rescripserunt.

37.15.5

Ulpianus libro decimo ad edictum

pr. Parens, patronus patrona, liberive aut parentes patroni patronave, neque si ob negotium faciendum vel non faciendum pecuniam accepisse dicerentur, in factum actione tenentur.

1. Sed nec famosae actiones adversus eos dantur, nec hae quidem, quae doli vel fraudis habent mentionem,

37.15.6

Paulus libro 11 ad edictum

Nec servi corrupti agetur,

37.15.7

Ulpianus libro decimo ad edictum

pr. Licet famosae non sint.

1. Et in quantum facere possunt, damnantur.

2. Nec exceptiones doli patiuntur vel vis metusve causa, vel interdictum unde vi vel quod vi patiuntur.

3. Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant.

4. Nec non et si ventris nomine in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet. His enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur.

5. Honor autem his personis habebitur ipsis, non etiam interventoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interveniant, honor habebitur.

37.15.8

Paulus libro decimo ad edictum

Heres liberti omnia iura integra extranei hominis adversus patronum defuncti habet.

37.15.9

Ulpianus libro 66 ad edictum

Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni videri debet.

37.15.10

Tryphoninus libro 17 disputationum

Nullum ius libertatis causa impositorum habet in mancipato filio, quia nihil imponi liberis solet. Nec quisquam dixit iureiurando obligari filium patri manumissori ut libertum patrono: nam pietatem liberi parentibus, non operas debent.

37.15.11

Papinianus libro 13 responsorum

Liberta ingrata non est, quod arte sua contra patronae voluntatem utitur.