Digesta vel Pandectae – Liber XXXVII

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXVII

 

37.1.0. De bonorum possessionibus.

37.2.0. Si tabulae testamenti extabunt.

37.3.0. De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

37.4.0. De bonorum possessione contra tabulas.

37.5.0. De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

37.6.0. De collatione bonorum.

37.7.0. De dotis collatione.

37.8.0. De coniungendis cum emancipato liberis eius.

37.9.0. De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

37.10.0. De Carboniano edicto.

37.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.

37.12.0. Si a parente quis manumissus sit.

37.13.0. De bonorum possessione ex testamento militis.

37.14.0. De iure patronatus.

37.15.0. De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

 

37.1.0. De bonorum possessionibus.

 

37.1.1

Ulpianus libro 39 ad edictum

Bonorum possessio admissa commoda et incommoda hereditaria itemque dominium rerum, quae in his bonis sunt, tribuit: nam haec omnia bonis sunt coniuncta.

37.1.2

Ulpianus libro 14 ad edictum

In omnibus enim vice heredum bonorum possessores habentur.

37.1.3

Ulpianus libro 39 ad edictum

pr. Bona autem hic, ut plerumque solemus dicere, ita accipienda sunt universitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius demortui suscipiturque eius rei commodum et incommodum: nam sive solvendo sunt bona sive non sunt, sive damnum habent sive lucrum, sive in corporibus sunt sive in actionibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur.

1. Hereditatis autem bonorumve possessio, ut Labeo scribit, non uti rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis possessio. Denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen recte eius bonorum possessionem adgnitam Labeo ait.

2. Bonorum igitur possessionem ita recte definiemus ius persequendi retinendique patrimonii sive rei, quae cuiusque cum moritur fuit.

3. Invito autem nemini bonorum possessio adquiritur.

4. A municipibus et societatibus et decuriis et corporibus bonorum possessio adgnosci potest. Proinde sive actor eorum nomine admittat sive quis alius, recte competet bonorum possessio: sed et si nemo petat vel adgnoverit bonorum possessionem nomine municipii, habebit municipium bonorum possessionem praetoris edicto.

5. Dari autem bonorum possessio potest tam patris familias quam filii familias, si modo ius testandi habuit de peculio castrensi vel quasi castrensi.

6. Sed et eius, qui apud hostes decessit, bonorum possessionem admitti posse, quamvis in servitute decedat, nulla dubitatio est.

7. Adquirere quis bonorum possessionem potest vel per semetipsum vel per alium. Quod si me non mandante bonorum possessio mihi petita sit, tunc competet, cum ratum habuero id quod actum est. Denique si ante decessero quam ratum habeam, nulla dubitatio est quin non competet mihi bonorum possessio, quia neque ego ratum habui neque heres meus ratum habere potest, cum ad eum non transeat ius bonorum possessionis.

8. Si causa cognita bonorum possessio detur, non alibi dabitur quam pro tribunali, quia neque decretum de plano interponi neque causa cognita bonorum possessio alibi quam pro tribunali dari potest.

9. In bonorum possessione sciendum est ius esse adcrescendi: proinde si plures sint, quibus bonorum possessio competit, quorum unus admisit bonorum possessionem, ceteri non admiserunt,

37.1.4

Gaius libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Veluti quod spreverunt ius suum aut tempore bonorum possessionis finito exclusi sunt aut ante mortui sunt quam petierunt bonorum possessionem,

37.1.5

Ulpianus libro 39 ad edictum

Ei, qui admisit, adcrescent etiam hae portiones, quae ceteris competerent, si petissent bonorum possessionem.

37.1.6

Paulus libro 41 ad edictum

pr. Sed cum patrono quidem contra tabulas certae patris bonorum possessionem praetor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius partis: convenit non esse ius adcrescendi. Igitur non petente scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono possessionem pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est, semel debent adgnoscere bonorum possessionem.

1. Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quaedam bonorum possessiones competunt contra voluntatem, quaedam secundum voluntatem defunctorum, nec non ab intestato habentibus ius legitimum vel non habentibus propter capitis deminutionem. Quamvis enim iure civili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem praetor. Legum quoque tuendarum causa dat bonorum possessionem.

2. Notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro vicesimo quinto ad edictum scribit.

37.1.7

Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr. Servus bonorum possessionem recte admittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret. Ergo et femina poterit alii bonorum possessionem petere.

1. Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris auctoritate accipere potest.

2. Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet.

37.1.8

Paulus libro octavo ad Plautium

Tutor autem bonorum possessionem pupillo competentem repudiare non potest, quia tutori petere permissum est, non etiam repudiare.

37.1.9

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Si plures gradus sint possessionis admittendae, quamdiu incertum sit petierit nec ne prior, posteriori diem non procedere constat.

37.1.10

Paulus libro secundo ad Sabinum

In bonorum possessionibus iuris ignorantia non prodest, quo minus dies cedat, et ideo heredi instituto et ante apertas tabulas dies cedit. Satis est enim scire mortuum esse seque proximum cognatum fuisse copiamque eorum quos consuleret habuisse: scientiam enim non hanc accipi, quae iuris prudentibus sit, sed eam, quam quis aut per se habeat aut consulendo prudentiores adsequi potest.

37.1.11

Gaius libro 14 ad edictum provinciale

Si pupillo tutor bonorum possessionem petierit et plus incommodi quam commodi haec bonorum possessio habeat, tutor tutelae iudicio tenetur.

37.1.12

Ulpianus libro 48 ad edictum

pr. Non est ambigendum, quod plerumque et contra fiscum et contra rem publicam admitti debeant quidam, ut puta venter, item furiosus, item is qui captivi bonorum possessionem petit.

1. Ubicumque lex vel senatus vel constitutio capere hereditatem prohibet, et bonorum possessio cessat.

37.1.13

Africanus libro quinto quaestionum

Edicto praetoris bonorum possessio his denegatur, qui rei capitalis damnati sunt neque in integrum restituti sunt. Rei autem capitalis damnatus intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio sit. Cum autem in relegationem quis erit, ad bonorum possessionem admittitur.

37.1.14

Papinianus libro 13 quaestionum

Cum quidam propinquus falsum testamentum accusaret ac post longum spatium temporis probasset, licet dies ei petendae possessionis, quam forte certus accusationis petere debuit, cessisse videtur, attamen quia hoc proposito accusationem instruit, ut suum ius sibi servet, adgnovisse successionem non immerito videbitur.

37.1.15

Paulus libro 11 responsorum

Paulus respondit petitionem matris solam non adquisisse filiae impuberi bonorum possessionem, nisi si is qui eam dedit evidenter voluit eam impuberi dare.

37.1.16

Paulus libro tertio sententiarum

Quotiens is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, furere coeperit, magis probatum ratum eum videri habuisse: rati enim habitio ad confirmationem prioris postulati pertinet.

 

37.2.0. Si tabulae testamenti extabunt.

 

37.2.1

Paulus libro tertio ad Sabinum

Heredi, cuius nomen inconsulto ita deletum sit, ut penitus legi non possit, dari bonorum possessio minime potest, quia ex coniectura non proprie scriptus videretur, quamvis, si post prolatas tabulas deletum sit testamentum, bonorum possessio competat. Nam et si mortis tempore tabulae fuerint, licet postea interierint, competet bonorum possessio, quia verum fuit tabulas exstare.

 

37.3.0. De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

 

37.3.1

Papinianus libro 15 quaestionum

Furioso Titius substitutus est: bonorum possessionis tempus, quamdiu furiosus in eadem condicione est, neque instituto neque substituto cedit. Nec, si curator furiosi nomine possessionem accipere potest, idcirco spatium temporis, quod scientibus praefinitum est, videbitur cedere: nam et pater infanti filio possessionem accipit, quo tamen cessante infans non excluditur. Quid ergo, si curator accipere nolit? Nonne iustius atque utilius erit ad eundem modum proximo cuique possessionem dari, ne bona iaceant? Quo admisso substitutus cautionem praestare cogitur omnibus his, quibus bona restitui debent, si forte institutus in eodem furore decesserit aut compos mentis effectus ante mortem obierit, quam hereditatem agnosceret. Nam et fieri potest, ut vivo furioso substitutus decedat nec tamen furiosus obstet ceteris, si prius et ipse decesserit, quam hereditatem adquireret.

37.3.2

Ulpianus libro 39 ad edictum

Mutus surdus caecus bonorum possessionem admittere possunt, si quod agatur intellegant.

 

37.4.0. De bonorum possessione contra tabulas.

 

37.4.1

Ulpianus libro 39 ad edictum

pr. In contra tabulas bonorum possessione liberos accipere debemus sive naturales sive adoptivos, si neque instituti neque exheredati sunt.

1. Vocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo vocantur ad successionem ex iure civili.

2. Haec autem clausula etiam ad postumos videtur pertinere.

3. Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti.

4. Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in civitate, bessis bonorum possessio competit.

5. Idem et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat.

6. Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor (sive igitur emancipati sunt sive alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptivi patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.

7. Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipavit et adoptavit in locum nepotis, deinde emancipavit: quaeritur an nepoti obstet. Et mihi magis videtur hunc nepotem non excludi, sive pater eius in adoptione mansisset quasi nepos sive emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.

8. Filium habuit et ex eo nepotem: filius emancipatus vel in potestate manens deportatus est: quaeritur, an nepoti noceat. Et verius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mortuorum loco habendos.

9. Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti filium. Sed et si filius in metallum damnatus vel alia poena, quae servum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non.

37.4.2

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Idemque est et si pater poenae et servus efficiatur et postea restituatur.

37.4.3

Ulpianus libro 39 ad edictum

pr. Non tantum autem ipsi emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, verum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt.

1. Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptaverit, videndum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptaverit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem pervenire.

2. Sed si sit hic nepos emancipatus, verum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint.

3. Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptavero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit.

4. Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum filii, aequissimum est ei praestari quod cuivis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est. Sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi.

5. Si emancipatus filius uxore non ex voluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mortuo ad bonorum possessionem avi velit venire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur. Nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem avi admitti, cum possit avus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita nepotis patris eius delicta perpendet.

6. Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem.

7. Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem avi sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.

8. Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.

9. Si pater alicuius pervenerit in adoptivam familiam, filius non, an patris sui in adoptiva familia mortui bonorum possessionem accipere possit? Et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamvis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.

10. Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt. Haec autem verba “institui non possunt” ad mortis tempus referuntur.

11. Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem vocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? Plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.

12. Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non potest, et ita Iulianus quoque libro vicesimo tertio digestorum scripsit. quid ergo, si defecerit condicio? Verum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem.

13. Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.

14. Sed et si nepos sub huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum.

15. Si quis ex liberis non sit scriptus heres, sed servus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra tabulas.

16. Idemque est et si legatum relictum sibi vel servo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari.

37.4.4

Paulus libro 41 ad edictum

pr. Illud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, sive quis heres exstiterit sive non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est.

1. Si quis filium quem in potestate habuit instituerit heredem vel exheredaverit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus. Eadem sunt et in sequentibus gradibus.

2. Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent.

3. Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat. Quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest.

37.4.5

Iulianus libro 24 digestorum

Sed et si decesserint, antequam peterent bonorum possessionem, non est iniquum praetorem decernere heredibus eorum salvum fore commodum bonorum possessionis secundum tabulas vel contra tabulas.

37.4.6

Paulus libro 41 ad edictum

pr. Si emancipatus filius nepotem procreaverit et ita decesserit, deinde avus eius, nepos ad avi bonorum possessionem venire potest.

1. Quod si et filium et nepotem emancipaverit, vivente quidem filio nepos non veniet, post mortem autem eius ad bonorum possessionem avi veniet.

2. Nepote quoque solo emancipato et avo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum possessionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate avi non exisset.

3. Filio emancipato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem.

4. Si filius emancipatus in adoptiva familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bonorum possessionem avi naturalis veniet. Sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit. Plane si is, qui apud adoptivum avum procreatus est, emancipatus sit, veniet ad bonorum possessionem avi naturalis. Adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. Ceterum emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium venit, sed emancipatus vivis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim verius est post mortem eorum emancipatum non admitti.

37.4.7

Gaius libro 14 ad edictum provinciale

Si retentus fuerit in potestate nepos filio emancipato, admittitur nepos vivo avo ad patris bonorum possessionem.

37.4.8

Ulpianus libro 40 ad edictum

pr. Non putavit praetor exheredatione notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure civili testamenta parentium turbant: sane si velint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio.

1. Aliqua parte tabularum exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra quem petitur bonorum possessio. Unde si a primo gradu exheredatus sit filius, a secundo praeteritus et primo gradu scripti non petierint bonorum possessionem, poterit contra tabulas accipere bonorum possessionem.

2. Non quaevis exheredatio summovet filium a contra tabulas bonorum possessione, sed quae rite facta est.

3. Si ab uno ex heredibus sit filius exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit filium non videri exheredatum: idcirco contra tabulas bonorum possessionem peti posse contra utrumque heredem.

4. Si exheredatus sit filius et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto commisso edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem petere posse.

5. A primo gradu praeteritus est filius, a secundo exheredatus. Si in primo gradu scripti non sint in rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est contra tabulas bonorum possessionem praeteritum petere non posse: hereditas enim in secundo gradu versatur, non in primo, ex quo neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. Sed si post mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus putat contra tabulas bonorum possessionem semel natam competere. Sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc tantundem dicit praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem petiturum. Idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non fuerit natus: nam adhuc contra tabulas bonorum possessionem competere filio Marcellus ait.

6. Si quis sua manu se exheredem scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere, videamus. Et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem ait, quia senatus hoc pro non scripto non facit, quod contra eum est.

7. Si quis emancipatum filium exheredaverit eumque postea adrogaverit, Papinianus libro duodecimo quaestionum ait iura naturalia in eo praevalere: idcirco exheredationem nocere.

8. Sed in extraneo Marcelli sententiam probat, ut exheredatio ei adrogato postea non noceat.

9. Postliminio autem reverso filio dicendum est exheredationem ante factam nocere.

10. Si filium in adoptiva familia constitutum pater naturalis exheredaverit, deinde sit filius emancipatus, nocebit ei exheredatio.

11. In adoptionem datos filios non summoveri praetor voluit, modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum extranei sunt. Ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas bonorum possessionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi fuerit alius praeteritus ex liberis qui solent committere edictum. Sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere hereditatem potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra tabulas admittamus.

12. Ut autem admittantur ad bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. Ceterum si adoptivum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso per alios edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur.

13. Datur autem ei, qui in adoptiva familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres scriptus sit, contra quem peti potest bonorum possessio.

14. Non est novum, ut emancipatus praeteritus plus iuris scriptis heredibus fratribus suis tribuat, quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui in potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato praeterito, dimidiam partem beneficio emancipati occupat, qui, si emancipatum fratrem non haberet, duodecimam partem habiturus esset. Sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro ea parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius per bonorum possessionem habere potest. Praetori enim propositum est, cum contra tabulas bonorum possessionem dat, eas partes unicuique liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in hereditate habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo sive emancipatus sive is qui in potestatem mansit sive in adoptionem datus ex minima parte heres scriptus sit, non redigitur ad eam portionem, ex qua institutus est, sed virilem accipit.

37.4.9

Gaius libro 14 ad edictum provinciale

Utrum autem pater adoptivus vivit an defunctus est, nihil interest: nam hoc solum quaeritur, an in adoptiva familia sit.

37.4.10

Ulpianus libro 40 ad edictum

pr. Si post mortem testatoris heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio.

1. Si filius in adoptionem datus avo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat hereditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit.

2. Si in adoptionem datus, posteaquam iussu patris adoptivi hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptivus.

3. Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnoverit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est.

4. Liberi, qui contra tabulas habere non possunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis favere ut partem faciant, nihil habituris?

5. Exhereditati liberi quemadmodum edictum non committunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis venient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest, si de inofficioso dicant.

6. Hi, qui propter alios contra tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, verum ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel beneficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum possessionem.

37.4.11

Paulus libro 41 ad edictum

pr. Si in adoptionem datus sub condicione scriptus sit heres a naturali patre, alio committente contra tabulas edictum et ipse veniet: sed si defecerit condicio, repellitur ab ea possessione. Idem puto et in eo, qui pure quidem, sed non iure scriptus sit heres.

1. Exemplo iuris legitimi et bonorum possessio contra tabulas distribuitur: igitur nepotes ex uno filio unam partem habebunt.

37.4.12

Gaius libro 14 ad edictum provinciale

pr. Si duobus filiis et ex altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit. Si vero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur.

1. Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens imperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bonorum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte videatur petere bonorum possessionem, si vero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur.

37.4.13

Iulianus libro 23 digestorum

pr. Cum emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et praedia et servos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco constituit.

1. Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et heredem instituit praeterito altero filio: quaeritur, quid in his servari debeat, utrum in partem patris sui admittatur an virilem portionem habeat. Respondi: in adoptionem datus nepos et heres scriptus, quamdiu pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non potest contra tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam bonorum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos ad bonorum possessionem.

2. Si pater emancipato filio praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate habebat et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in familia reliquerat, qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum possessionem pro parte tertia emancipatus, pro parte tertia is qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem datus est et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri, sextans nepotibus cedat.

3. Si pater ex duobus filiis alterum habentem filios emancipaverit et unum ex nepotibus, quem ante emancipaverat, in locum filii adoptaverit, praeterito deinde emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii venerit, succurri et in tres partes hereditatem diduci, ut unam habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos adoptatus in locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco fuerit. Sed etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii adoptatus fuerit, tres partes in bonis fient, cum sit aequius eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam si non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset.

37.4.14

Africanus libro quatro quaestionum

pr. Si duobus filiis emancipatis alter heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit, quamvis verbis edicti parum expressum sit, tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris secutus sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessionem, sive ab heredibus institutis sive ab his, qui contra tabulas petierint, acceperit. Sed illud observandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessionem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur. Quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non immiscuerit: tunc enim, quia iudicium patris comprobasse videtur, in eodem loco quo emancipatum haberi debere.

1. Filius in adoptiva familia uxore ducta filium sustulit eumque post mortem patris adoptivi emancipavit: hunc nepotem contra tabulas avi naturalis decreto posse petere bonorum possessionem respondit. Item si filius emancipatus sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptivo patre decesserit, et contra patris et contra avi tabulas ex decreto hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis excluderetur.

37.4.15

Marcianus libro quinto regularum

Si praeteritus filius emancipatus exceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod patri debuit, non posse eum contra tabulas bonorum possessionem petere existimo: nam hoc ipso quasi repudiavit bonorum possessionem. Quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit filius repellere illa exceptione “si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest”, sed magis doli exceptione usus est.