Digesta vel Pandectae – Liber XXXVII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

37.6.3

Iulianus libro 23 digestorum

pr. Praetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet. alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cavisset de collatione: nam si interim ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret. Item si frater eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem. Quid ergo est? Intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caveat, sed si non caverit, ita observabitur, ut tota hereditas apud eum, qui in potestate fuerit, remaneat.

1. Emancipatus filius controversiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus conferre debeat. Paulus notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut victus sicut hereditatem, ita et quae collata sunt praestet.

2. Iulianus. Quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fuerint. Hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita viriles partes sumantur, eveniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit. Videamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius fiet. Ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is vero qui sexaginta contulerit centum viginti, atque ita eveniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate remanserint, perveniat.

3. Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.

4. Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi praecipiat, retinere debet.

5. Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, caverit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit. Sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.

6. Qui duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipavit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreavit filium, quem avus in locum filii adoptavit et vel intestatus, vel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quaesitum est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. Respondi bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.

37.6.4

Africanus libro quatro quaestionum

Filium emancipatum dotem, quam filiae suae nomine dedit, conferre non debere, quia non, sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita et in patris, a quo sit profecta.

37.6.5

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Si quis filium habeat sui iuris et ex eo nepotem in potestate sua, consequenter erit dicendum, si nepos patris sui emancipati accipiat bonorum possessionem, de conferendis suis quoque bonis cavere eum debere et esse similem ei qui adoptavit: hoc enim divi fratres rescripserunt, ut ad collationem avus compellatur. Plane eodem rescripto adiectum est sic: “Nisi forte avus iste nullum ex his bonis fructum adquirere vult paratusque est de potestate nepotem dimittere, ut ad emancipatum omne emolumentum bonorum possessionis perveniat. Nec idcirco ea filia, quae post emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit”, inquit, “quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo quandoque defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire”. Haec in patre adoptivo ratio reddi non potest et tamen et ibi idem dicemus, si sine dolo malo emancipaverit.

1. Stipulatio autem collationis tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre potuit, non facit, maxime cum boni viri arbitratu collationem fieri edicto praetoris insertum est.

2. Sive ergo in totum collatio facta non est sive in partem facta, locum habebit haec stipulatio:

3. Et sive quis non conferat ex hac stipulatione sive dolo fecerit, quo minus conferat, quanti ea res erit, in tantam pecuniam condemnabitur.

37.6.6

Celsus libro decimo digestorum

Dotem, quam dedit avus paternus, an post mortem avi mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. Occurrit aequitas rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dederim: quippe officium avi circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater filiae, ideo avus propter filium nepti dotem dare debet. Quid si filius a patre exheredatus est? Existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infavorabilis sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter illum datum est.

37.6.7

Celsus libro 13 digestorum

Si nepotes in locum filii successerunt, una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis unam partem habent: sed et ipsi ita conferre debent, quasi omnes unus essententiarum

37.6.8

Papinianus libro tertio quaestionum

Nonnumquam praetor variantem non repellit et consilium mutantis non aspernatur. Unde quidam filium emancipatum, qui de bonis conferendis cavere fratribus noluit, audiendum postea putaverunt, si vellet oblata cautione beneficium bonorum possessionis exercere. Tametsi responderi potest videri eum possessionem repudiasse, qui formam possessionis conservare noluit: sed benignior est diversa sententia, maxime cum de bonis parentis inter fratres disputetur. Quem tamen facilius admittendum existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat: nam post annum, quam delata esset bonorum possessio, voluntariam moram cautionis admittere difficilius est.

37.6.9

Papinianus libro quinto responsorum

Filius emancipatus intestati patris bonorum possessionem accepit. Nepos ex eodem in familia retentus semissem hereditatis cum emolumento collationis habebit. Idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri post emancipationem patris quaesito et in familia retento bona sua conferre cogetur.

37.6.10

Scaevola libro quinto quaestionum

Si filius in potestate heres institutus adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec conferendum est ei: et ita edictum se habet. Scaevola: sed magis sentio, ut, quemadmodum pro parte hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere posset, ita et conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum possessionem patiatur.

37.6.11

Paulus libro 11 responsorum

Paulus respondit ea, quae post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamvis prius consecutus sit quam deberentur, fratri qui in potestate patris relictus est conferre non debere, cum post mortem patris non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere videatur.

37.6.12

Paulus libro 41 ad edictum

Si praegnantem quis uxorem reliquerit et ea ventris nomine in possessionem missa fuerit, interim cessat collatio: nam antequam nascatur, non potest dici in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur.

 

37.7.0. De dotis collatione.

 

37.7.1

Ulpianus libro 40 ad edictum

pr. Quamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. Et hoc divus Pius Ulpio Adriano rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiae herciscundae posse compelli.

1. Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit vel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si vero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. Etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.

2. Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. Emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.

3. Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti vel nepti ex alio.

4. Sed et si duae neptes sint ex diversis filiis, conferent et invicem et patruo, si ex eodem patre, tantum invicem conferent.

5. Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non.

6. Quod si iam factum divortium est et maritus non sit solvendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest pervenire, hoc est quod facere maritus potest.

7. Si sub condicione pater vel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.

8. Filiam, quae ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.

9. Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est.

37.7.2

Gaius libro 14 ad edictum provinciale

Filia in adoptionem data et heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed et dotem, quae ad eam pertinere poterit, conferre. Si adhuc pater adoptivus vivit, hic necesse habebit conferre.

37.7.3

Ulpianus libro quatro disputationum

Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur. Unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, convertitur ad contra tabulas bonorum possessionem. Plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam venientem non debere munus collationis sustinere.

37.7.4

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

Si pater pro filia dotem promiserit, deinde exheredatae vel etiam emancipatae et praeteritae legatum dederit, habebit filia etiam dotem praecipuam et legatum.

37.7.5

Papinianus libro quinto responsorum

pr. Filius emancipatus, qui possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris errorem fratris emancipati secuta accepit. Dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit et filia patris voluntatem fini virilis partis retineat, id est ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse petita.

1. Filia, quae soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi fecit: viri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater etiam fructus conferat et filia partis suae fructus percipiat.

37.7.6

Papinianus libro sexto responsorum

Pater filium emancipatum heredem instituit et filiam exheredavit, quae inofficiosi lite perlata partem dimidiam hereditatis abstulit. Non esse fratrem bona propria conferre cogendum respondi: nam et libertates competere placuit:

37.7.7

Paulus libro 11 responsorum

Nec ipsa dotem fratribus suis conferet, cum diverso iure fratres sunt heredes.

37.7.8

Papinianus libro 11 responsorum

Pater nubenti filiae quasdam res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. Cum filia se bonis abstinuisset, fratribus res non in dotem datas vindicantibus exceptionem doli placuit obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere voluit.

37.7.9

Tryphoninus libro sexto disputationum

Fuit quaestionis, an, si sua heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. Et divus Marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. Ergo non tantum data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris.

 

37.8.0. De coniungendis cum emancipato liberis eius.

 

37.8.1

Ulpianus libro 40 ad edictum

pr. Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat.

1. Hoc edictum aequissimum est, ut neque emancipatus solus veniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure potestatis obiciantur patri suo.

2. Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur nepos, qui in avi sui naturalis potestate est. Iungitur autem nepos patri suo emancipato, sive pater praeteritus sit sive institutus. Et haec erit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, sive sit institutus emancipatus sive sit praeteritus.

3. Filio in potestate ex besse, emancipato ex triente herede instituto Iulianus ait nepotem praeteritum petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum.

4. Si pater emancipatus exheredatus sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absurdum enim est, cum patri praeterito iungantur, instituto eo vel exheredato non admitti.

5. Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur.

6. Si pater in potestate manens exheredatus vel institutus sit, nepotem ex eo sive in potestate manentem sive emancipatum ad bona avi neque vocari neque vocandum esse Scaevola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato. Liberos igitur in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum possessio petitur. Sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem conceptus, idem erit dicendum.

7. Liberos autem non omnes simul vocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus. Plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim in suorum loco successerunt.

8. Si postliminio nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi.

9. Si pater ex duobus filiis, quos in potestate habuit, alterum emancipaverit et nepotem ex eo in locum filii adoptaverit et praeterito emancipato decesserit: Iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus adoptatus esset. Sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adoptatus, quam si ab extraneo esset adoptatus.

10. Illud non interest, quota portio hereditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dicemus locum esse huic parti edicti.

11. Inter ipsum filium et liberos eius dividitur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant. Proinde pone solum esse filium emancipatum, esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis: habebit emancipatus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant. Sed si sit praeterea alius filius, eveniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, ex quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos eius dividatur. Sed si ambo filii sint emancipati et habeant singuli nepotes, eveniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis dividant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres dividitur.

12. Si quis ex nepotibus portionem suam omiserit, eveniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem pertineat. Sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet.

13. Emancipatus filius si quidem nepotes in avi potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, voluit eum praetor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia veniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit.

14. Nunc videamus, quantum eis conferat. et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert, virilem sibi detrahit: utrum et in eo casu virilem detrahat, an vero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bonorum suorum conferat? Et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et si alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis avi, sed propter bona postea eis accessit.

15. Eveniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita dividat quinquaginta, ut nepos habeat viginti quinque, pronepotes ex alio una viginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem habent.

16. Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius nepos emancipatus, eleganter Scaevola tractat, patruus emancipatus quantum nepotibus, quantum fratri suo conferat. Et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum: quamvis hi minus quam patruus ex hereditate avi concurrente patre sint habituri: quae sententia vera est.

17. Sed et si sint duo nepotes ex eodem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, aliam nepos cum filio suo. Sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat vel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori.

37.8.2

Paulus libro 41 ad edictum

Nihil in hac parte edicti cavit praetor, ut legata exceptis personis nepos praestet: sed potest superior sermo et ad hunc casum referri. Nam absurdum est patrem quidem eius legata praestare, ipsum vero plus habere, cum eadem condicione in eandem partem vocantur.

37.8.3

Marcellus libro nono digestorum

Qui duos filios habebat, alterum ex his emancipavit, nepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus filium sustulit et a patre exheredatus est: quaero, cum frater eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato filio ab avo heredes instituti, quid de bonorum possessione iuris sit? Et quid intersit, si emancipatum quoque, ex quo nepotes erant nati, praeteritum esse ponamus. Respondi, si filium retento ex eo nepote emancipaverit et emancipatus procreaverit filium et heres uterque nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus, alius filius praeteritus: solus filius praeteritus bonorum possessionem contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis suis post emancipationem susceptis. Nepoti tamen retento in potestate bonorum possessio dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus praeteritus esset, simul cum eo bonorum possessionem accipere posset propter id caput edicti, quod a Iuliano introductum est, id est ex nova clausula, nec debet deterioris esse condicionis, quia pater eius exheredatus sit. Idque ei praeterito quoque praestari oportebit. Sed fratris eius, qui post emancipationem natus est, diversa condicio est: conservanda est tamen et illi ad virilem partem hereditas, sicut etiam imperator Antoninus in persona nepotis ex filia rescripsit.

37.8.4

Modestinus libro sexto pandectarum

Emancipato quis filio retinuit ex eo nepotes in potestate: filius emancipatus susceptis postea liberis decessit. Placuit in avi potestate manentes simul cum his, qui post emancipationem nati sunt, decreto bonorum possessionem accipere, manente eo, ut, si velit avus sibi per nepotes adquiri, bona sua conferat aut nepotes emancipet, ut sibi emolumentum paternae hereditatis adquirant: idque ita divus Marcus rescripsit.

37.8.5

Modestinus libro sexto differentiarum

Si nepos exheredatus heres extiterit ei, quem avus heredem fecerat, deinde pater eius emancipatus testamento praeteritus accipiat contra tabulas patris bonorum possessionem, iungi patri suo nepos non poterit, sed ut extraneus excludetur, quia non suo nomine avo heres extiterit.

37.8.6

Scaevola libro quinto quaestionum

Si quis filium habens in potestate extraneum in nepotis locum quasi ex eo filio natum adoptet, mox filium emancipet, non iungetur hic nepos filio emancipato, quia desiit esse emancipato ex liberis.

37.8.7

Tryphoninus libro 16 disputationum

Si post emancipationem filii susceptus ex eo fuerit nepos, conservanda illi erit portio, sed quanta videamus. Finge enim patruo scripto heredi coheredem datum hunc nepotem, patrem autem eiusdem praeteritum accepisse contra tabulas bonorum possessionem. Quod ad edictum praetoris attinet, semisses bonorum fient: nunc vero post constitutionem divi Pii si conservatur pars nepoti, utrum virilis an quarta debeat servari? Nam si in avi natus potestate fuisset, coniungebatur in unam partem cum patre suo. Et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia avi: duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra tabulas bonorum possessionem, si fuissent in avi potestate: an ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in familia retentus est? Et cui abscedet pars, quae huic cessura est, patri eius tantum an et patruo? Et puto et patruo: nam et legatum eidem datum praestaret.

 

37.9.0. De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

 

37.9.1

Ulpianus libro 41 ad edictum

pr. Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit. Nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum ventrem mittit in possessionem vice contra tabulas bonorum possessionis.

1. Praegnatem esse mulierem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi vere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit.

2. Totiens autem mittitur in possessionem venter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit. Sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, ventrem mittemus: aequius enim est vel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bonorum aliquo casu futurus est.

3. Quare et si ita exheredatio facta sit: “si mihi filius unus nascetur, exheres esto”, quia filia nasci potest vel plures filii vel filius et filia, venter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est, quamvis is nascatur, qui repellitur.

4. Idem erit dicendum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset.

5. Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam admittimus existimantis posse ventrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est ventrem ali.

6. Si venter ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse viventibus institutis, quia exheredatus est: quod verum est.

7. Per contrarium autem si ab institutis praeteritus sit venter, a substitutis exheredatus, vivis institutis mittendus est in possessionem: quod si non vivant, negat mittendum, quia ad eum gradum devoluta hereditas est, a quo exheredatus est.

8. Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat.

9. Sed et si quis ventrem exheredasset: “qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit, exheres esto” vel “qui post tres menses”, venter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur ante vitam necetur.

10. Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit.

11. Etiam ex emancipato venter ad possessionem admittitur. Unde apud Iulianum libro vicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit uxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an venter in possessionem emancipati patris mitti possit. Et rectissime scripsit rationem non esse, cur venter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus bonorum possessionem accepturus est. Sed et si avus viveret, similiter ventrem admittemus.

12. Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur venter in possessionem avi adoptivi. Sed an etiam in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, videamus: et si hic nepos postumus heres ab avo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere.

13. Si pater nuru praegnate filium emancipaverit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex novo edicto iungi. Et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est venter in possessionem.

14. Si ea, quae in possessionem vult ire, uxor negetur vel nurus vel esse vel fuisse vel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad exemplum Carboniani edicti. Et ita divus Hadrianus Claudio Proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia videbitur eius, quae ventris nomine in possessione mitti desiderat, nihil novi decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed ventrem in possessionem mitti oportet. Apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat. Idemque est et si status mulieri controversia fiat.

15. Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis ventri quoque subvenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod favorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc favetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, verum etiam rei publicae nascitur.

16. Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, videlicet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit.

17. Quotiens autem venter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem ventri petere, solet et bonis. Sed si quidem tantum ventri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si vero non tantum ventri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat. Idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare vel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret.

18. Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et ventri detur: sed si creditores instant vel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt.

19. Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum vestitum tectum mulieri praestet pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris.

20. Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia onerare magis impendio quam augere fructibus consueverunt.

21. Item si periculum est, ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet.

22. Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum.

23. Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex creditoribus, sed utique is, qui idoneus videbitur: aut si de personis eorum quaestio moveatur, vir bonus eligitur.

24. Quod si nondum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), servius aiebat res hereditarias heredem institutum vel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare.

25. Idem ait ad custodienda ea, quae sine custodia salva esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis vindemiave facta sit): et si fuerit controversia, quantum deminui oporteat, arbitrum dandum.

26. Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et vendenti et inventarium rerum facienti.

27. Tamdiu autem venter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse praegnatem.

28. Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait.

37.9.2

Paulus libro 41 ad edictum

Sed et si eum ediderit qui repulsus est, discedere debet.

37.9.3

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Sumptus autem ab ea facti bona fide non repetuntur.

37.9.4

Paulus libro 41 ad edictum

pr. Habitatio quoque, si domum defunctus non habuit, conducenda erit mulieri.

1. Servis quoque mulieris, qui necessarii sunt ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria praestanda sunt.

37.9.5

Gaius libro 14 ad edictum provinciale

pr. Curator ventris alimenta mulieri statuere debet. Nec ad rem pertinet, an dotem habeat, unde sustentare se possit, quia videntur quae ita praestantur ipsi praestari qui in utero est.

1. Curator ventri datus solvendi debiti rationem habere debet, utique eius, quod sub poena aut pignoribus pretiosis debetur.

37.9.6

Ulpianus libro 41 ad edictum

Extraneo postumo herede instituto non aliter venter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde se alere non possit, ne forte ei, qui natus bonorum possessor futurus est, denegasse alimenta videamur.

37.9.7

Ulpianus libro 47 ad edictum

pr. Ubicumque ab intestato admittitur quis, illic et venter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est.

1. Interdum non passim, sed cum causae cognitione mitti venter in possessionem debet, si qui sit, qui controversiam referat. Sed hoc tantum ad eum ventrem erit referendum, qui cum liberis admittitur. Ceterum si mittatur unde legitimi vel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae cognitionem necessariam: nec enim aequum est in tempus pubertatis ventrem vesci de alieno in tempus pubertatis dilata controversia. Sed enim placet omnes controversias, quae quasi status controversiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status controversia dilata, sed sine possessione.

2. Quamvis autem praetor ventrem in possessionem mittat cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus venter admittetur ad bonorum possessionem.

37.9.8

Paulus libro primo de adulteriis

Si ventris nomine mulier missa sit in possessionem, divus Hadrianus Calpurnio Flacco differendam accusationem adulterii rescripsit, ne quod praeiudicium fieret nato.

37.9.9

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

Cum venter mittitur in possessionem, quod in ventris alimenta deminutum est detrahitur velut aes alienum.

37.9.10

Paulus libro septimo quaestionum

Postumus natus quocumque tempore, qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere bonorum possessionem: nam et ventrem praetor ex omnibus partibus edicti mittit in possessionem bonorum, non missurus scilicet, si ei nato daturus non esset bonorum possessionem.

 

37.10.0. De Carboniano edicto.

 

37.10.1

Ulpianus libro 41 ad edictum

pr. Si cui controversia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re controversia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur.

1. Eum qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet.

2. Non tantum masculi, sed et feminae ex virili sexu descendentes Carboniani commodum habebunt.

3. Et generaliter dicimus his demum carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione.

4. Si quis non ab aliquo hanc controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? Et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus.

5. Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et divus Pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. Nam si aliter observetur, inventa erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria impuberem adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur.

6. Sed et si ipse defunctus servus esse dicatur, idem erit dicendum.

7. Sed et si fiscus facit impuberi controversiam, Carbonianum edictum potest locum habere.

8. Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur, quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.

9. Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controversia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. Idemque et si ita sit scriptum: “quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto”, quia non est filius exheredatus.

10. Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic “ille qui ex illa natus est heres esto”, non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere. Si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda et carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur.

11. Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. Et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.