Digesta vel Pandectae – Liber XXXVII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

37.10.2

Marcianus libro 14 institutionum

Licet mulier, quae partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscendum est. Si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.

37.10.3

Ulpianus libro 41 ad edictum

pr. Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium edictum, veluti si pater familias ita instituerit: “postumus heres esto” vel “postuma heres esto” et negetur esse verum, quod in testamento scriptum est.

1. Et cum de fideicommissis vel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim divus Pius Cclaudio Hadriano rescripsit.

2. Quamvis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. Ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex constitutionibus.

3. Puberi quamvis minori viginti quinque annis carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.

4. Causae cognitio in eo vertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. Summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem.

5. Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae Carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. Hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. Finge esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quae veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam vel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere novare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit. Divus etiam Hadrianus ita rescripsit: “Quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. Ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse”.

6. Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.

7. Si is, qui status controversiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controversiam faciat. Plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controversia.

8. Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam.

9. Parvi refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur.

10. Si duo impuberes invicem faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. Nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive petitor sive possessor sit. Si vero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. Quod si ille adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.

11. Si quis liber et heres esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. Ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.

12. Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum. Sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.

13. Missum autem ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. Quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro vicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet hac praerogativa, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. Si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum possessionis iniuriam adversariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem.

14. Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur.

15. Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonianam bonorum possessionem accipere, verum etiam ordinariam agnoscere.

16. Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, Carbonianae vero ex eo tempore, ex quo controversiam sibi fieri cognovit.

37.10.4

Iulianus libro 24 digestorum

Ideo si ex prima parte edicti bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum Carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. Nam si confestim post patris mortem controversia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse videbitur: si vero interposito tempore scierit controversiam sibi moveri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere, quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudicatum fuerit, denegabuntur ei actiones.

37.10.5

Ulpianus libro 41 ad edictum

pr. Sed si is, qui controversiam impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic, cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit in possessionem.

1. Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? Et ait Iulianus libro vicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. Denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.

2. Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis det sive non det. Si velit adversarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. Adversarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.

3. An autem vescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, videamus. Et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit praeses sive non, deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori. Quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. Nec mirum debet videri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse.

4. Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest.

5. Cum autem in satisdatione et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit restituat. Quid tamen, si tutores pupilli velint administrare? Non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.

37.10.6

Paulus libro 41 ad edictum

pr. De bonis matris an decretum interponendum sit, quaeritur. Et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium.

1. Plane si simul de paternis et de maternis bonis controversia sit vel etiam de fratris, et has controversias in tempus pubertatis differendas esse Iulianus respondit.

2. Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem veniant liberi, tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur, quoniam sui sunt, vel ex illa, qua cognatis datur.

3. Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controversia sit: nam si tantum status (quod puta servus dicatur esse) nec ulla bonorum controversia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.

4. Qui pupillo controversiam facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit.

5. Non solum alimenta pupillo praestari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium.

6. Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex Carboniano missus est in possessionem. Et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cavit. Sed et si non caverat, si nunc paratus sit cavere, quasi possessor conveniendus est: quod si nunc non caveat, possessio transfertur adversario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas.

37.10.7

Iulianus libro 24 digestorum

pr. Si impubes negetur iure adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controversia fiat, non erit iniquum simile carboniano decretum interponi.

1. Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto.

2. Cum vero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controversiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.

3. Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controversia fit, in quaestionem libertatis vocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet.

4. Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controversia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.

5. Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut universa creditoribus cedere.

6. Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.

7. Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controversia ei fieret, differendum hoc iudicium non est. Si vero post interpositum Carbonianum decretum haec quoque controversia moveretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.

8. Quaesitum est, an simul et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent. Respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas vel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.

37.10.8

Africanus libro quatro quaestionum

pr. Decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit.

1. Item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. Et quidem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex Carboniano admittitur.

37.10.9

Neratius libro sexto membranarum

Quod Labeo scribit, quotiens suppositus esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controversia est, curare praetorem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum velle intellegi, qui post mortem patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi.

37.10.10

Marcellus libro septimo digestorum

Cum mulier deferente herede iuraverit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto Carboniano dari debet, vel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo.

37.10.11

Papinianus libro 13 quaestionum

Cum sine beneficio praetoris qui patitur controversiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto Carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamvis filius sit, eum tamen heredem non fore, veluti si titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. Nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, veluti propter fratris ex alia matre nati bona vel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonianum constat non pertinere.

37.10.12

Papinianus libro 14 quaestionum

Scriptus heres, contra quem filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. Quod si medio tempore scriptus vel ille, qui intestati possessionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurrendum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante vel ob litem in dubio constituti?

37.10.13

Paulus libro 11 responsorum

Titia post mortem mariti sui postumam enixa est: eidem titiae crimen adulterii Sempronius apud praesidem provinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat. Paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum quaestio non moveatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tempus pubertatis pupillae differri.

37.10.14

Scaevola libro secundo responsorum

Quaeritur, an impubes, qui bonorum possessionem ex Carboniano accepit, si, antequam possessio ad eum translata fuerit, pubes factus sit, petitoris partibus fungi debeat. Respondit in eo, quod a possessore petet, probationem ei incumbere.

37.10.15

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Haec bonorum possessio, si satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad res etiam persequendas et debitum exigendum et collationem bonorum et dotis et omnium quae conferri diximus prodest.

37.10.16

Paulus libro 41 ad edictum

Sed sicuti de bonis paternis emancipato cavetur, ita de istis quae ipsi confert cavendum est.

 

37.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.

 

37.11.1

Ulpianus libro 39 ad edictum

pr. Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: sive igitur tabulae sint ligneae sive cuiuscumque alterius materiae, sive chartae sive membranae sint vel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.

1. Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quae novissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hae sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae veteres sint.

2. Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. Igitur etsi apud furem sint vel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.

3. Semel autem exstitisse tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.

4. Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem.

5. Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare videntur petique potest bonorum possessio.

6. Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.

7. Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod voluit esse testamentum, bonorum possessio petetur, si vero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut Pomponius scripsit.

8. Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur. Proinde si impubes vel furiosus vel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. Sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit, deinde mortis tempore pater familias inveniatur, non potest bonorum possessio secundum tabulas peti. Sed si filius familias veteranus de castrensi faciat, deinde emancipatus vel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. Sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.

9. Si quis autem testamentum fecerit, deinde amiserit testamenti factionem vel furore vel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio, quia iure testamentum eius valet: et hoc generaliter de omnibus huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum valet.

10. Si linum, quo ligatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra voluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non videntur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest.

11. Si rosae sint a muribus tabulae vel linum aliter ruptum vel vetustate putrefactum vel situ vel casu, et sic videntur tabulae signatae, maxime si proponas vel unum linum tenere. Si ter forte vel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamvis vel incisa vel rosa sit pars uni.

37.11.2

Ulpianus libro 41 ad edictum

pr. Aequissimum ordinem praetor secutus est: voluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. Exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint vel repudiaverint vel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc revertetur bonorum possessio ad scriptos.

1. Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peraeque putavit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec “si navis ex asia venerit”: et quamvis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio ei qui emancipatus est necessaria est.

2. Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur.

3. Si primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si vero post decem intra quattuordecim, secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.

4. Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, verum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. Primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.

5. Si quis ita scripserit: “primus ex parte heres esto: si primus heres non erit, secundus heres esto. tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, quartus heres esto”, primus et tertius priores ad bonorum possessionem invitantur.

6. Siquis ita instituerit heredes: “uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto”, si quidem mortua fuerit seia, aequas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere.

7. Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.

8. Si duo sint heredes instituti primus et secundus, secundo tertius substitutus, omittente secundo bonorum possessionem tertius succedit: quod si tertius noluerit hereditatem adire vel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad primum. Nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.

9. Si servus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. Quare si mortis tempore Stichus heres institutus fuit servus Sempronii nec Sempronius eum iussit adire, sed vel decessit vel etiam eum alienavit et coepit esse Septicii: evenit, ut, si Septicius eum iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. Unde si per multos dominos transierit servus tres vel plures, novissimo dabimus bonorum possessionem.

37.11.3

Paulus libro 41 ad edictum

Verum est omnem postumum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse.

37.11.4

Ulpianus libro 42 ad edictum

Chartae appellatio et ad novam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus sit, hinc peti potest bonorum possessio.

37.11.5

Ulpianus libro quatro disputationum

pr. Si sub condicione heres quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum evenit, ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem eum accipere Iulianus scribit. Sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor futurus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur.

1. Videndum, an legata ab eis debeantur. Et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere videtur, ceteri vero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis praestare cogetur, ceteris non. Plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum est, erit praestandum, quasi videatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit bonorum possessio.

37.11.6

Ulpianus libro octavo disputationum

Hi demum sub condicione heredes instituti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bonorum possessionem inutilis institutio proficit.

37.11.7

Iulianus libro 23 digestorum

Cum tabulae testamenti plurium signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, sufficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium qui signaverint maneant signa.

37.11.8

Iulianus libro 24 digestorum

pr. Si ita scriptum sit: “Sempronius ex parte dimidia heres esto. Titius, si navis ex asia venerit, ex parte tertia heres esto. Idem Titius, si navis ex asia non venerit, ex parte sexta heres esto”: Titius non ex duabus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus videtur. Secundum hanc rationem cum sextans vacuus relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae ex sextante eidem adcrescit.

1. Qui filio impuberi substituitur ita: “Si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam veniat, tunc Titius mihi heres esto”, sicut hereditatem vindicat, perinde ac si verbum hoc “mihi” adiectum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest.

2. Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit.

3. Is autem, cuius nomen in testamento voluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamvis nomen eius legatur.

4. Quidam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit. Respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris heredibus bonorum possessio dari.

37.11.9

Pomponius libro secundo ad Sabinum

Ut bonorum possessio secundum pupillares tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae resignatae proferantur.

37.11.10

Paulus libro octavo ad Plautium

Si servus sub condicione heres institutus sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. Et Sscaevola noster probat posse.

37.11.11

Papinianus libro 13 quaestionum

pr. “Qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei Titius heres esto”. Duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter novissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit.

1. Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur.

2. Testamento facto Titius adrogandum se praebuit ac postea sui iuris effectus vita decessit. Scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summovebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat. Plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori velle declaraverit, voluntas, quae defecerat, iudicio recenti redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. Nec putaverit quisquam nuda voluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed viribus exceptionis. Quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit aestimatur.

37.11.12

Paulus libro septimo quaestionum

Ut scriptus heres adgnoscere possit bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et portio adscripta ei inveniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres institutus est, vacantem portionem vel alium assem occupat. Quod si ita heres scriptus sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non invenitur portio, ex qua institutus est, nec bonorum possessionem petere potest. Id evenit, si quis ita heredem instituat: “Titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto” vel “quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto”, sic scriptus non inveniatur. Quod si ita scripsero: “Titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem habeo” vel “si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto”, tunc accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus.

 

37.12.0. Si a parente quis manumissus sit.

 

37.12.1

Ulpianus libro 45 ad edictum

pr. Emancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum. Quod aequissimum praetori visum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quaereret. Et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum possessionem admittatur.

1. Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: “In eo, qui a patre avove paterno proavove paterni avi patre”.

2. Nepos ab avo manumissus dedit se adrogandum patri suo: sive manens in potestate patris decesserit sive manumissus diem suum obeat, solus admittetur avus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex servitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.

3. Si parens vel accepit pecuniam, ut emanciparet, vel postea vivus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.

4. Est et alius casus, quo bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam divus Pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem venire non posse.

5. Liberos autem manumissoris non venire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quamvis patroni veniant.

6. Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.

37.12.2

Gaius libro 15 ad edictum provinciale

Non usque adeo exaequandus est patrono parens, ut etiam Faviana aut Calvisiana actio ei detur, quia iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem.

37.12.3

Paulus libro octavo ad Plautium

pr. Paconius ait: si turpes personas, veluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas possessio parenti datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus.

1. Si filius emancipatus testamento suo patrem suum praeterierit sive heredem instituerit, fideicommissa non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi adierit hereditatem. Sed et si filia vel neptis manumissa sit et pater vel avus praeteritus petat bonorum possessionem, eadem quae in filio dicenda sunt.

37.12.4

Marcellus libro nono digestorum

Patri qui filium emancipavit de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipulabitur de filio.

37.12.5

Papinianus libro 11 quaestionum

Divus Traianus filium, quem pater male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. Quo postea defuncto, pater ut manumissor bonorum possessionem sibi competere dicebat: sed consilio Nneratii Prisci et Aristonis ei propter necessitatem solvendae pietatis denegata est.