Digesta vel Pandectae – Liber XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

36.4.5

Ulpianus libro 52 ad edictum

pr. Is cui legatorum fideive commissorum nomine non cavetur missus in possessionem nunquam pro domino esse incipit. Nec tam possessio rerum ei quam custodia datur: neque enim expellendi heredem ius habet, sed simul cum eo possidere iubetur, ut saltem taedio perpetuae custodiae extorqueat heredi cautionem.

1. Si alius damni infecti nomine missus sit in possessionem, alius legatorum servandorum causa, posse eum, qui legatorum servandorum causa in possessionem missus est, etiam damni infecti satisdare: qui si satisdederit, non aliter decedere possessione debebit, quam ei cautum fuerit etiam eo nomine, quod se damni infecti obligavit.

2. Si plures legatarii mitti in possessionem desideraverint, omnes venire debent in possessionem: is enim qui ex causa legatorum possidet sibi, non alii possidet. Alia est causa, cum creditores rei servandae causa mittuntur in possessionem: nam is qui possidet non sibi, sed omnibus possidet.

3. Qui prior missus est legatarius in possessionem, non praefertur ei qui postea mittitur: inter legatarios enim nullum ordinem observamus, sed simul omnes aequaliter tuemur.

4. Postquam rei servandae creditores possidere coeperunt, legatorum servandorum gratia missus in possessionem creditoribus potior non habebitur.

5. Qui in possessionem legatorum servandorum causa mittitur, in possessionem quidem rerum hereditariarum omnimodo veniet, hoc est earum quae in causa hereditaria manent: earum autem, quae in causa hereditaria non erunt, non alias mittitur, quam si dolo malo in ea causa esse desierint, nec semper, sed causa cognita.

6. “Bonorum” autem appellatione hae res comprehensae videbuntur, quarum proprietas ad heredem pertinet.

7. Sed et si vectigales agri sunt et si qua pignora testatori data, in eorum quoque mittetur possessionem.

8. Sed et in partus ancillarum et fetus pecorum, item fructus aeque omni modo legatarius et fideicommissarius mittentur.

9. Sed et si rem alienam defunctus bona fide emerit, in possessionem eius mittendum legatarium constat: nam et haec res in causa hereditaria est.

10. Si deposita res apud defunctum fuerit vel commodata, locum missio non habet, quia non sunt istae res hereditariae.

11. Si ex duobus heredibus alter satisdare sit paratus, alter non, in partem eius missio locum utique habere debet. Missi itaque legatarii impedient etiam eum, qui satisdedit, rei administratione: quare suadendum erit heredi, ut in assem satisdet, ne administratio eius impediatur.

12. Si ab impuberis substituto legata sint relicta et impubes decesserit, missio non solum in ea bona, quae testatoris fuerunt, verum ad ea quoque, quae impubes adquisiit, locum habebit: nam haec quoque hereditaria sunt: vivo autem impubere neque missio neque satisdatio locum habet.

13. Si heres non sit, a quo fideicommissum relictum est, sed alterius nominis successor, dicendum est, ut edicto locus sit et dolus eius sit aestimandus.

14. Sed et si heredis heres sit, qui dolo fecit, aeque nocere debebit.

15. Dolum accipere debemus et culpam latam, sed non omnem dolum, sed qui in necem legatariorum et fideicommissariorum factus est.

16. Imperator Antoninus Augustus rescripsit certis ex causis etiam in propria bona heredis legatarios et fideicommissarios esse mittendos, si post sex menses, quam aditi pro tribunali fuerint hi quorum de ea re notio est, in satisfactione cessatum est, inde fructus percepturos, quoad voluntati defunctorum satisfiat. Quod remedium servaretur et adversus eos, qui ex qua causa fideicommisso moram faciunt.

17. Satisfactionis verbum licet latius patet, tamen ad exsolvendum legatum refertur.

18. Proinde et si remissa sit satisdatio, rescriptum locum habebit, quia mora fit solutioni.

19. Sex autem mensum puto continuum tempus, non possessionum computandum.

20. Cessatum non accipimus, si pupillus tutorem non habeat nec curatorem furiosus vel adulescens: nam frustratio non debet huiusmodi personis nocere, quae sunt indefensae. Certe si hereditas iacuerit aliquo tempore, hoc tempus de medio detrahendum est.

21. Quaeri poterit, an in vicem usurarum hi fructus cedant, quae in fideicommissis debentur. Et cum exemplum pignorum sequimur, id quod ex fructibus percipitur primum in usuras, mox, si quid superfluum est, in sortem debet imputari: quin immo et si amplius quam sibi debetur perceperit legatarius, exemplo pigneraticiae actionis etiam utilis actio ad id refundendum dari debebit. Sed pignora quidem quis et distrahere potest, hic autem frui tantum ei constitutio permisit, ut festinetur ad sententiam.

22. Qui legatorum servandorum causa in possessionem mittitur, et fructus custodire et cetera debebit. Et pati quidem heredem colere agros et fructus redigere, sed custodire legatarium fructus oportebit, ne ab herede consumantur: quod si heres fructus nolit cogere, permittendum erit legatario cogere fructus et coactos servare. Quin immo si tales sint fructus, quos primo quoque tempore venire expediat, vendere quoque legatario permittendum est et pretium servare. In ceteris quoque rebus hereditariis missi in possessionem hoc erit officium, ut universas res hereditarias colligat et ibi custodiat, ubi domicilium defunctus habuit, et, si nulla domus sit, habitationem conducat vel horreum quoddam, in quo res collectae custodiantur. Et puto ita legatarium custodire res hereditarias debere, ut neque heredi auferantur neque depereant deterioresve fiant.

23. Quod si ex constitutione quis in possessionem mittatur, curandum est, ne vis fiat utenti et fruenti legatario.

24. Satisfieri voluntati defuncti sic accipitur, quoad voluntati defuncti vel ex fructibus vel aliunde satisfiat.

25. Constitutio autem divi Antonini pertinet ad eos, a quibus utiliter fideicommissum relictum est, quamvis heredes non sint: par enim utilitas est.

26. In possessionem missus legatorum servandorum causa si litem eo nomine contestatus sit, non ante decedere possessione debet, quam ei pro lite fuerit cautum.

27. Missus in possessionem si non admittatur, habet interdictum propositum: aut per viatorem aut per officialem praefecti aut per magistratus introducendus est in possessionem.

28. Missio autem locum habebit non tantum, si quis id ipsum, quod legatum est, rogatus sit, verum etiam si quid vel ex eo vel pro eo restituere fuerit rogatus.

29. Si Titio pure legatum fuerit et eius fidei commissum sub condicione, ut Sempronio restitueret, non inique praetorem statuturum Iulianus scripsit, si, antequam legatum consequatur legatarius, fideicommissi condicionalis satis non det, ut magis Sempronio det legati persecutionem, ut is legatario satisdet deficiente condicione reddi decem. Sed et si acceperit Titius ab herede decem, aequum esse Iulianus ait cogi eum invicem satisdare aut ipsa decem tradere et Sempronium Titio cavere: et hoc iure utimur, id enim et Marcellus ait.

30. Quid ergo, si et legatum sub condicione sit relictum et fideicommissum, neque fideicommissi satisdetur? Aequissimum erit fideicommissarium nomine legati satis accipere ab herede, si ei legatarius non caveat, scilicet ut et ipse legatario caveat. Quod si iam accepit legatarius ab herede satis, decernendum erit ex ea satisdatione magis fideicommissario quam legatario dandam actionem, in eum scilicet casum, quod fideicommissi eius condicio extitit: ipsius etiam legati persecutio danda erit fideicommissario, si nondum solutum est et condicio eius extitit, scilicet si fuerit fideicommissarius paratus cavere legatario.

36.4.6

Iulianus libro 38 digestorum

pr. Si pecuniae numeratae usus fructus legatus esset et in testamento cautum, ne eo nomine satis daretur, proprietas non est legata, sed legatario permittendum satisdare et usum fructum pecuniae habere: et propemodum in hac propositione nullae praetoris erunt partes, quia, nisi satisdetur, agi cum herede non poterit.

1. Qui fideicommissi servandi causa in possessionem missus est, non prius de possessione decedere debet, quam ei fideicommissum solutum aut eo nomine satisdatum fuerit: nam quod si integra re fieret, in possessionem non mitteretur, id cum offeretur, discedere a possessione debet.

36.4.7

Marcianus libro tertio regularum

Dum venter in possessionem est, nullus legatorum servandorum causa in possessionem esse potest.

36.4.8

Papinianus libro sexto quaestionum

Si legatorum satis non datur, restituta hereditate in earum quoque rerum possessionem legatarius mittendus erit, quae dolo malo eius, cui restituta est hereditas, in hereditaria causa desierunt.

36.4.9

Papinianus libro 19 quaestionum

pr. Etiam si condemnatus heres fuerit nec pecuniam solvat, legatarius potest desiderare mitti in possessionem.

1. Cum sub condicionibus contrariis eadem res duobus legetur, si non caveatur, uterque mittitur in possessionem.

36.4.10

Paulus libro tertio sententiarum

Si nullae sint res hereditariae, in quas legatarii vel fideicommissarii mittantur, in rem quidem heredis mitti non possunt, sed per praetorem denegatas heredi actiones ipsi persequuntur.

36.4.11

Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum

pr. Si fideicommissorum vel legatorum servandorum causa missus in possessionem eam rem teneas, quae mihi per fideicommissum relicta esset, aequius est me eam habere, cui ea ipsa relicta est, quam te, qui alterius fideicommissi nomine ingressus in eam esses. Nam et si mihi sub condicione legatum est et tu medio tempore in possessionem eius factus fueris legatorum servandorum causa, deinde condicio impleta esset, non denegabitur mihi eius rei integra persecutio. Sic enim et si statuliberum ex eadem causa possidere coepisset, impleta condicione iustam libertatem eius impedire non potest.

1. Si rei servandae causa in possessionem missus esset proprius creditor heredis et rei per fideicommissum mihi relictae adeptus fuerit, nihil me per eum laedi oportere convenit, non magis quam si ab ipso herede eam rem pignori accepisset.

36.4.12

Maecianus libro 12 fideicommissorum

Municipiis fideicommissum relinqui posse dubium non est. Sed si non caveatur, adversus municipes quidem non dubitavimus ex hoc edicto iri in possessionem posse: ipsos vero municipes, si his non caveatur, non idem adsecuturos: sed extraordinario remedio opus erit, videlicet ut decreto praetoris actor eorum in possessionem mittatur.

36.4.13

Callistratus libro tertio edicti monitorii

Quamvis minima res legata sit vel per fideicommissum relicta, tamen, si non solvatur ab herede vel eo nomine caveatur, cum caveri oporteat, in possessionem omnium bonorum, quae ex ea hereditate sunt, legatarium sive fideicommissarium praetor legatorum servandorum causa mittit.

36.4.14

Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

Quae legatorum servandorum causa in bonis est, in causa vescendi deminuet, si filia neptis proneptis uxorve esset nec nupta sit nec suum quicquam habeat.

36.4.15

Valens libro septimo actionum

Interdum licet dolo malo fecerit heres, quo minus res in causa hereditaria maneant, non poterit in possessionem earum legatarius mitti, veluti si locum religiosum fecerit aut quid publice consecraverit permissu scilicet imperatoris aut aliquem non in fraudem creditoris manumiserit.

36.4.16

……..

. . . . . . . . . . Si Titius servum Maevio legat sub condicione et eidem servo Sempronius sub condicione legat, pendente condicione utraque ab herede Sempronii tam Titii heres quam Maevius iure satisdationem postulant.

36.4.17

……….

. . . . . . . . . . Si filio qui in potestate est a patre herede instituto legata data sunt, ad satisdationem pater a filio compelli non potest: sed si male administrat, curator constituendus est rerum filio relictarum ita, ut reditus earum utrique praestet: aut si pecuniae summa legata est, princeps adeundus est.