DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXVI

 

36.1.0. Ad senatus consultum Trebellianum.

36.2.0. Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

36.3.0. Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

36.4.0. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

 

36.1.0. Ad senatus consultum Trebellianum.

 

36.1.1

Ulpianus libro tertio fideicommissorum

pr. Explicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani.

1. Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octavo calendas septembres Annaeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius verba haec sunt:

2. “Cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum voluntates”.

3. Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu praetextu metus censuerunt.

4. Quamquam autem senatus subventum voluit heredibus, subvenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conveniantur, exceptione uti possunt, heredibus subventum est: in eo vero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis.

5. Hoc autem senatus consultum locum habet, sive ex testamento quis heres esset sive ab intesto rogatusque sit restituere hereditatem.

6. In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio vel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet.

7. Bonorum quoque possessores vel alii successores ex Trebelliano restituere potuerunt hereditatem.

8. De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus consulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Maecianus probat et nobis placet.

9. Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure vel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure vel in diem restituere, interim universam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si velit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones.

10. Si filio vel servo herede instituto rogatoque restituere hereditatem dominus vel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere.

11. Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere hereditatem.

12. Sed et si tutor vel curator adulescentis vel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit.

13. Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pupillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? Et est decretum a divo Severo non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest.

14. Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem.

15. Si autem collegium vel corpus sit, quod rogatum est restituere decreto eorum cui, qui sunt in collegio vel corpore, in singulis inspecta eorum persona restitutionem valere: nec enim ipse sibi videtur quis horum restituere.

16. Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem. nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est. Sed cavendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit evictus a creditore, habeat heres cautum. Iulianus autem cavendum non putat, sed aestimandum fundum, quanti valet sine hac cautione, hoc est quanti vendere potest sine cautione: et si potest tanti vendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit.

17. Si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legaverit et deductis ducentis rogaverit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an vero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate pervenit? Iulianus ait competere quidem adversus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem adversus fideicommissarium daturum, in heredem autem centum. Et mihi videtur vera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid pervenit: neminem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate pervenit, quamvis Falcidia cesset, ut rescripto divi Pii continetur.

18. Denique nec ex militis testamento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno deducto. Nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur.

19. Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi liberalitatem tantum ad priorem fideicommissarium heres voluit pertinere.

20. Sed si quadringenta habens ducenta legaverit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere rogaverit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum vero alia legatarius a fideicommissario petat. Quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra.

21. Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fideicommissarium dari.

36.1.2

Celsus libro 21 digestorum

Qui quadringenta reliquit, Titio trecenta legavit, heredis fidei commisit, ut tibi hereditatem restitueret, isque suspectam iussu praetoris adiit et restituit: quaerebatur, quid legatario dare deberes. Dicendum est, quia praesumptum est voluisse testatorem cum onere legatorum fideicommissum restitui, tota trecenta te dare Titio debere: nam heres hoc rogatus intellegi debet, ut te suo loco constituat et quod heres perfunctus omnibus hereditariis muneribus, id est post legatorum dationem, reliquum habiturus foret, si non esset rogatus et tibi restitueret hereditatem, id tibi restituat. Quantum ergo haberet? Nempe centum: haec ut tibi daret rogatus est. Itaque sic ineunda est legis Falcidiae ratio, quasi heres trecenta Titio dare damnatus tibi centum dare damnatus sit: quo evenit, ut, si hereditatem sua sponte adisset, daret Titio ducenta viginti quinque, tibi septuaginta quinque. Non ergo plus Titio debetur, quam si iniussu praetoris adita hereditas foret.

36.1.3

Ulpianus libro tertio fideicommissorum

pr. Marcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta vero legata, ut in septem partes trecenta dividantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius. Quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quae habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset.

1. Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii.

2. Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an vero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? Et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso.

3. Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi.

4. Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita divisisset, rogavit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere. Imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemoravit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones videri cecidisse.

5. Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam vel tabulas aperuerit vel hereditatem adierit vel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit. Quare commodum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt. Sed et si prohibuerit testamentarium introducere vel testes convenire vel mortem testatoris non defendit vel ex alia causa hereditas fisco vindicata est, aeque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans vero fideicommissario restitueretur.

36.1.4

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

Quia poterat fieri, ut heres institutus nolit adire hereditatem veritus, ne damno adficeretur, prospectum est, ut, si fideicommissarius diceret suo periculo adire et restitui sibi velle, cogatur heres institutus a praetore adire et restituere hereditatem. Quod si fuerit factum, transeunt actiones ex Trebelliano nec quartae commodo heres in restitutione utetur: nam cum alieno periculo adierit hereditatem, merito omni commodo arcebitur. Nec interest, solvendo sit hereditas nec ne: sufficit enim recusari ab herede instituto. Neque illud inquiritur, solvendo sit hereditas an non sit. Opinio enim, vel metus vel color, eius, qui noluit adire hereditatem, inspicitur, non substantia hereditatis, nec immerito: non enim praescribi heredi instituto debet, cur metuat hereditatem adire vel cur nolit, cum variae sint hominum voluntates: quorundam negotia timentium, quorundam vexationem, quorundam aeris alieni cumulum, tametsi locuples videatur hereditas, quorundam offensas vel invidiam: quorundam gratificari volentium his, quibus hereditas relicta est, sine onere tamen suo.

36.1.5

Maecianus libro sexto fideicommissorum

Sed et qui magna praeditus est dignitate vel auctoritate, harenarii vel eius mulieris, quae corpore quaestum fecerit, hereditatem restituere cogetur.

36.1.6

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr. Recusare autem non tantum praesentes, sed etiam absentes vel per epistulam possunt: nam etiam adversus absentes postulatur decretum, sive certior sit eorum voluntas recusantium adire et restituere hereditatem sive incerta: adeo praesentia eorum non est necessaria.

1. Meminisse autem oportebit de herede instituto senatum loqui: ideoque tractatum est apud Iulianum, ad intestatos locum habeat. Sed est verius eoque iure utimur, ut hoc senatus consultum ad intestatos quoque pertineat, sive legitimi sive honorarii sint successores.

2. Sed et ad filium qui in potestate est hoc senatus consultum locum habet et in ceteris necessariis, ut a praetore compellantur miscere se hereditati, sic deinde restituere: quod si fecerint, transtulisse videbuntur actiones.

3. Si fisco vacantia bona deferantur nec velit bona adgnoscere et fideicommissario restituere, aequissimum erit, quasi vindicaverit, sic fiscum restitutionem facere.

4. Item si municipes hereditatem suspectam dicant heredes instituti, dicendum erit cogi eos adgnoscere hereditatem et restituere: idemque erit et in collegio dicendum.

5. Titius heres institutus Sempronio substituto rogatus est ipsi Sempronio hereditatem restituere: institutus suspectam dicebat hereditatem: quaeritur, an cogendus est adire et restituere hereditatem. Et deliberari potest: sed verius est cogendum eum, quia interesse Sempronii potest ex institutione quam ex substitutione hereditatem habere, vel legatis vel libertatibus onerata substitutione: nam et si legitimus heres fuerit is, cui fideicommissaria hereditas relicta est, idem dicitur.

6. Si quis alio loco restituere hereditatem iussus sit et suspectam eam dicat, Iulianus scribit cogendum eum esse similemque ei, qui in diem rogatus est restituere.

36.1.7

Maecianus libro quarto fideicommissorum

Sed sciendum est inpendiorum quoque, quae ad iter explicandum necessaria essent, rationem haberi debere: nam si ita institutus esset “si Titio decem dedisset”, non aliter cogeretur, quam si ei pecunia offeratur. Sed et salutis ac dignitatis ratio habenda erit: quid enim si morbo applicitus Alexandriae iussus fuit adire vel nomen vispellionis testatoris ferre?

36.1.8

Paulus libro secundo fideicommissorum

De aetate quoque et iure, id est liceat ei eo ire nec ne, aestimabitur.

36.1.9

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr. Sed et si alio loco iussus est adire et rei publicae causa absit, aeque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, ubi abest.

1. Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetraverit, deinde post tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non videtur coactus hoc fecisse: nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem.

2. Quod si suspectam dicit, profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse solvendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire.

3. Si quis sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit restituere hereditatem.

36.1.10

Gaius libro secundo fideicommissorum

Sed et si ante diem vel ante condicionem restituta sit hereditas, non transferuntur actiones, quia non ita restituitur hereditas, ut testator rogavit. Plane posteaquam exstiterit condicio vel dies venerit si ratam habeat restitutionem hereditatis, benignius est intellegi tunc translatas videri actiones.

36.1.11

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr. Apud Iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum “si heres non erit” et ob hoc suspectam dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommissario, deinde cogendum. Nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei praestandum. Sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei damnum vel lucrum a fideicommissario sarciatur vel a praetore onus remittatur, quod recusat.

1. Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque patris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem.

2. Utrum autem praesenti an etiam absenti restitui possit procuratore adeunte praetorem, videndum est. Ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec vereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per praetorem succurri, sive cautum ei fiat, sive non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas. Est enim huius rei exemplum capere ex rescripto divi Pii in specie huiusmodi. Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem dedit Albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogavitque, ut filiam manumitteret: sed et Titium rogavit, ut manumissae Albinae filiae restitueret hereditatem. Cum igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a divo Pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte Albinae competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manumittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur hereditas filiae statim, quamvis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem complesset. Cum autem possit, inquit, evenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, remedium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur venumdari bona Antistiae, ac si heres ei non exstitisset. Cum igitur demonstraverit divus Pius succurri heredi instituto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi evenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem.

36.1.12

Papinianus libro 20 quaestionum

Sed cum ab herede pro parte instituto fideicommissa hereditas sub condicione relicta esset, imperator Titus Antoninus rescripsit non esse locum constitutioni suae neque pupillum extra ordinem iuvandum, praesertim si novum beneficium cum alterius iniuria postularetur.

36.1.13

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr. Ille, a quo sub condicione fideicommissum relictum est, causari quid non poterit, ne condicio deficiat et haereat actionibus, cum nullum damnum sit futurum.

1. Secundum ea quae ostendimus iam igitur non desideratur heredis praesentia.

2. Si de testamento aliquid quaeratur, heres non debet audiri, si suspectam sibi hereditatem dicat: nam et si maxime dicatur vel ius testandi non habuisse eum qui testatus est vel de viribus testamenti vel de sua condicione, non erit audiendus.

3. Quid ergo si de viribus fideicommissi tractetur? Haec quaestio praetori praetermittenda non erit. Sed quid si qui fideicommissarius dicat: “Adeat prius et sic de hoc quaeratur?” Credo interdum audiendum fideicommissarium, si cognitio prolixiorem tractatum habeat: finge enim verba fideicommissi de longinquo petenda et iustam deliberationem de quantitate fideicommissi incidere: dicendum erit compellendum eum adire, ne prius heres decedens fideicommissarium decipiat.

4. Tempestivum est requirere, per quem quis cogatur adire et restituere hereditatem: veluti si praetor aut consul fuerit heres institutus suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere? Et dicendum est praetorem quidem in praetorem vel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si iurisdictioni se subiciant, solet praetor in eos ius dicere. Sed et si ipse praetor heres institutus suspectam dicat, ipse se cogere non poterit, quia triplici officio fungi non potest et suspectam dicentis et coacti et cogentis. Sed in his omnibus casibus atque similibus principale auxilium implorandum est.

5. Si quis filius familias sit et magistratum gerat, patrem suum, in cuius est potestate, cogere poterit suspectam dicentem hereditatem adire et restituere:

36.1.14

Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum

Nam quod ad ius publicum attinet, non sequitur ius potestatis.

36.1.15

Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.

1. Sed et qui repudiavit hereditatem, cogetur adire et restituere ipsam hereditatem, si iustae causae allegentur.

2. Plane si bona venierint, non oportet praetorem ne quidem pupillum restituere nisi ex causa, ut divus Pius rescripsit.

3. Si quis compulsus adierit hereditatem ex testamento, quod secundas tabulas habebat, quaesitum est, an per aditionem et tabulae secundae firmarentur, quod videbantur evanuisse non adita patris hereditate. Et Iulianus libro quinto decimo scribit et sequentes tabulas confirmari: quae sententia verissima est: nemo enim dubitat etiam legata praestari et libertates competere et cetera, quaecumque sint in testamento, perinde valere, ac si sua sponte heres hereditatem adisset.

4. Qui compulsus adit hereditatem, sicuti ceteris commodis caret, ita hoc quoque casu careat, ne possit paenitendo quartam retinere: et ita invenio ab imperatore nostro et divo patre eius rescriptum.

5. Non omnis autem suspectam hereditatem repudiatione amissam cogere potest adiri et sibi restitui, sed is demum, ad quem actiones transire possunt: neque enim aequum est ad hoc quem compelli adire hereditatem, ut emolumentum quidem hereditatis refundat, ipse vero oneribus hereditatis obstrictus relinquatur.

6. Quare si fideicommissum pecuniarium alicui fuerit relictum, cessat compulsio, tametsi indemnitatis cautio offeratur.

7. Proinde qui “hereditatem” rogatur restituere, is demum compellitur restituere.

8. Sed et si quis “bona” rogatus sit vel “familiam” vel “pecuniam” rogetur vel “universam rem meam”

Pagine: 1 2 3 4 5