Digesta vel Pandectae – Liber XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

36.1.62

Paulus libro 11 quaestionum

Patronus ex debita portione heres institutus sextam partem restituere rogatus restituit: non transeunt ex Trebelliano actiones, quoniam non fuit debitum quod restituit, et ideo si per errorem fecit, etiam repetetur.

36.1.63

Paulus libro 14 responsorum

Paulus respondit his verbis: “Semproni, heredem te non scripsi festinans per infirmitatem: ideoque ei dari volo tantum, quantum pro uncia hereditatis competeret” videri quidem magis quantitatem, quam portionem hereditatis relictam, sed sic accipiendum, uti videatur de uncia etiam restituenda sensisse.

36.1.64

Scaevola libro quarto responsorum

pr. A filia petit, ut, si liberis superstitibus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris pervenisset, quod si sine liberis, universum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat. Respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae restituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum.

1. Alumno certam pecuniam legavit et eam recipi a Sempronio mandavit et certas usuras alumno praestari, donec ad vicensimum annum pervenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem septiciae. Quaesitum est defuncto alumno intra annum vicensimum, an substituti fideicommissum petere possint an vero in id tempus sustinere, quo, si viveret, alumnus vicensimum annum impleret. Respondi secundum ea quae proponerentur posse.

36.1.65

Gaius libro secundo fideicommissorum

pr. Facta in fideicommissarium restitutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum nactus fuerit possessionem.

1. Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones. Hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si vero ob id quod non restituerit aestimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariae apud eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur.

2. Si heres scriptus restituerit hereditatem et postea de hereditate controversiam passus victus sit aut lite cesserit, durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas.

3. Si quis maiorem partem restituerit quam rogatus est, in eam partem quae excedit non transferuntur actiones. Sed cum praecepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones.

4. Si heres ante restitutam hereditatem servum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non esset: et hoc est fatendum. Requirendum tamen et illud est, num cum incremento restituere heres rogatus sit hereditatem: si enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem restituere cogitur, nisi evidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contemplatione sui servum esse heredem institutum.

5. Rescripto divi Antonini significatur, ut, si quis accepta a Titio pecunia, quae quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum pervenit et medii temporis fructus perdit. Quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit restituere heredi eum oportere.

6. Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commiserit: “Rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam”.

7. Si sub condicione heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni et adire et ita restituere: si vero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi eum explere eam alterius gratia. Sed et remitti eam ab initio visum est: plus enim tribui a praetore ei qui fideicommissum petit, quam testator voluit, absurdum est: utique autem testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem vocavit neque per hunc illi voluit restitui hereditatem.

8. Si dandae pecuniae condicio adscripta est heredi, debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione possit adire et restituere.

9. Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc restituta hereditate transferat eas ex senatus consulto.

10. Si vero nominis ferendi condicio est, quam praetor exigit, recte quidem facturus videtur, si eam expleverit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit praetor. Sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, ut Iulianus ait, et permittendae utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto.

11. Si cum suspectam videret, hereditatem postulante me iussu praetoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis Falcidiae beneficio adversus legatarios, si tu quoque ea lege uti poteras et quatenus uti poteras: nam si quid praeterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a legatario relictum non venit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur.

12. Si Titius rogatus sit hereditatem Maevio restituere, Maevius Seio certam pecuniam, et Titius quartae retinendae beneficio adversus Maevium usus fuerit: Neratius scribit Maevium quoque Seio eo minus aequum esse praestare, ne ipse de suo damnum sentiat.

13. Iulianus ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Maevio et institutus suspectam sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere.

14. Si quis bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem bonorum possessionis adgnoscendae transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui debebit hereditas, aliqua ex causa non potuit adire praetorem et postulare, ut petita bonorum possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bonorum possessionis admittendae exhibendi fideicommissi gratia.

15. Admonendi autem sumus, si is, qui solvendo non sit, Titio herede instituto servum liberum esse iusserit et rogaverit Titium hereditatem eidem restituere, vix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur. Nam licet desiderante servo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas servo competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec hereditas ei restitui potest. Sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si is servus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset.

36.1.66

Maecianus libro quarto fideicommissorum

pr. Si eius pupilli, cui sine tutoris auctoritate pecunia credita erat, restituta ex eo senatus consulto mihi fuerit hereditas, si solvam creditori, non repetam: adquin heres si post restitutionem solvat, repetet: non ob aliud, quam quod ab eo in me naturalis obligatio translata intellegitur. Et si eius mihi restituta sit hereditas, qui pupillo sine tutoris auctoritate crediderit, si solverit mihi pupillus, non repetet: at si heredi solverit, repetet, non repetiturus, si ante restitutionem solvisset.

1. Si necessarii heredes sub condicione quamvis levissima heredes sint instituti, cui parere solent, dicendum est cogi restituere hereditatem desiderantibus his, quibus restituere rogati sunt, quia etiam necessari heredes fideicommissae hereditatis restituendae gratia condicioni parere erunt compellendi.

2. Si quis rogatus restituere hereditatem decessit, antequam eam restituat, heres eius poterit hereditatem restituere et ex Trebelliano senatus consulto transeunt actiones. Sed si duo ei heredes extitissent, uti quisque restituisset, pro ea parte transituras actiones: nam et si ipse partem restituisset, pro parte interim transituras verius est. Sed et si plures heredes extiterunt ei, qui rogatus est restituere hereditatem, si quidam interim restituerint, vel cum ei, cui restitui debuit, plures heredes extiterint: ut cui restituta erit, is pro ea parte ex hoc senatus consulto habebit actiones.

3. Si patronus ex parte debita heres institutus rogatus fuerit eam liberis exheredatis defuncti liberti restituere, si sua sponte adierit, erit Falcidiae locus, si coactus, in solidum transibunt actiones ex hoc senatus consulto.

36.1.67

Maecianus libro quinto fideicommissorum

pr. Servo invito domino vel ignorante non recte restituetur hereditas: sed si postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, verum ipsi domino adquirentur actiones. nec quia hereditatis adquisitionis similis est haec restitutio, iussum praecedere oportet, sed ut dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit exemplo bonorum possessionis. neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino an servo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut opera servi opus est: atquin in bonorum possessione vel in adeunda hereditate consensus eius necessarius est. itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire et restituere hereditatem.

1. Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, si non nupsisset, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset. idem in ceteris quoque condicionibus Iulianus noster probat, quae similiter nisi fine vitae expleri non possententiarum secundum quam sententiam cautione praestita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem condicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem.

2. Cum praetor cognita causa per errorem vel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem.

3. Si pupillo infanti restituere hereditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam servo eius et ipsi pupillo tutore auctore restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, quam in muto pubere volente sibi restitui hereditatem. Si autem heres recuset adire hereditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante periculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus ipse id desiderare possit, cum fari non possit. Quod aliquatenus circa mutos expediri potest, nam si auditus capaces sunt vel interrogati nutu possint significare velle se periculo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium. Sed et infanti non dubito omnimodo subveniendum idque ex similitudine iuris civilis vel honorarii constituendum est: sive enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutore auctore gerere posse videtur, sive de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset. Ideoque et heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem. Quo exemplo et mutus, qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuvatur.

4. Si singulae res ab herede traditae sunt iussu meo ei cui eas vendiderim, non dubitabimus mihi intellegi factam restitutionem. Idem erit, et si iussu meo tradantur, cui ego ex fideicommisso aliave qua causa eas praestare debuerim vel in creditum ire vel donare voluerim.

36.1.68

Paulus libro secundo fideicommissorum

pr. Qui ita institutus esset “si coheres eius adisset”, uti potest lege Falcidia, etsi coheres eius coactus adisset, modo si ipse non coactus adierit hereditatem.

1. Etiam absentis procuratori, si desideraret, posse restitui hereditatem ex hoc senatus consulto Iulianus scripsit, si tamen caveat de rato habendo, si non evidens absentis voluntas esset. Sed dicendum est, ut heres, qui suspectam dicat, non sit compellendus adire, si incertum sit, an mandaverit, quamvis ei caveatur, propter fragilitatem cautionis. Quod si sponte adierit hereditatem, non magna captio est: sed actiones, si non mandavit, transibunt eo tempore, quo ratum habuerit.

2. Si damnum in servo hereditario datum sit, licet per servum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen transit legis Aquiliae actio ad fideicommissarium: hae enim actiones transeunt, quae ex bonis defuncti pendent.

3. Si legatus Romae compulsus adierit hereditatem et restituerit, cogetur Romae actiones pati fideicommissarius, quamvis heres non cogetur.

4. An ubi defunctus conveniri debuit, et fideicommissarius debeat? Videndum, si sua sponte heres adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat. Oportet itaque ibi fideicommissarium conveniri, ubi vel domicilium habet vel maior pars restitutae hereditatis habetur.

36.1.69

Valens libro tertio fideicommissorum

pr. Si postulante me suspectam hereditatem ex decreto praetoris adieris nec ego postea eam mihi restitui velim nec bonis me immiscere, hoc fieri debet, ut (quod octaveno non ineleganter videbatur) a praetore perinde actiones in me dentur, ac si hereditatem recepissem, quod est iustius.

1. Etiam eo tempore, quo creditorum fraudandorum consilium inieris, citra periculum interdicti fraudatorii hereditatem suspectam adibis et restitues mihi, quia et remoto fideicommisso liberum tibi fuerat nolenti adire hereditatem creditores tuos tali commodo fraudare, et ego nihil turpiter faciam recipiendo eam hereditatem, quam remota postulatione mea creditores compellere te ut adires non potuerint.

2. Sed et filius suus heres patri rogatus sit a patre hereditatem mihi restituere, cum suorum creditorum fraudandorum consilium inisset, tamquam suspectam ex decreto praetoris restituerit mihi, vix fraudatorio interdicto locus erit, quia bonis patris eius venditis nihil proprium creditores eius ex ea hereditate ferre potuerint: nisi forte proprii creditores filii audiri debeant, si postulent, ut dimissis patris eius bona vendere sibi permittatur.

3. Si donationis causa suspectam hereditatem sibi heres dixerit et restituerit ei, qui solidum capere non possit, auferetur ei id quod capere non potest. idem dicendum est et si citra consilium donandi fiduciarius heres id fecerit.

36.1.70

Valens libro quarto fideicommissorum

pr. Si heres, ab eo qui cum moreretur solvendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit. Sed et si sua sponte adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamvis, cum summa aut certum corpus per fideicommissum ab eo qui solvendo non fuit datum est, perinde non debeatur atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superiore heredis vice fungi eum, cui fideicommissum relictum est.

1. Si totam hereditatem rogatus restituere tu sponte adieris et, sine deductione quartae partis restitueris, difficile quidem crederis per ignorantiam magis, non explendi fideicommissi causa hoc fecisse: sed si probaveris per errorem te quartam non retinuisse, reciperare eam poteris.

36.1.71

Maecianus libro octavo fideicommissorum

De evictione praediorum vel mancipiorum vel ceterarum rerum hereditariarum cavere heres, cum restituit hereditatem, non debet: quin immo in contrarium caveri heredi oportet, si quid ex his evictum esset, quae ab ipso herede venissententiarum

36.1.72

Pomponius libro secundo fideicommissorum

pr. Si heres institutus Titio rogatus fuerit restituere hereditatem et rursus Titius heredi post tempus, sufficiunt directae actiones heredi.

1. Si heres antequam fideicommissam hereditatem restitueret, alienaverit quid ex hereditate aut servum hereditarium manumiserit aut ruperit quid vel fregerit vel usserit, non competit in eum ulla civilis actio restituta postea hereditate ex Trebelliano senatus consulto, sed ex fideicommissi causa erit hoc quod deperierit persequendum. Sin vero post restitutam hereditatem horum quid admiserit heres, dicendum est lege Aquilia cum eo agi posse, si servum forte hereditarium aut vulneraverit aut occiderit.

2. Si temporalis actio in hereditate relicta fuerit, tempus, quo heres experiri ante restitutam hereditatem potuit, imputabitur ei cui restituta fuerit.

36.1.73

Maecianus libro decimo fideicommissorum

Omnes qui de hereditate deliberant desiderante eo, qui suo periculo velit adiri hereditatem, coguntur adire, sed non statim restituere, sed ut completo tempore deliberationis, si expedire sibi compererint hereditatem, sentiant commodum testamenti eo iure, quo si sponte adissent, sin vero contra onerosam crediderint, restituta ea exonerentur actionibus hereditariis.

36.1.74

Pomponius libro quarto fideicommissorum

Heres praecepto fundo rogatus erat hereditatem restituere: fundus alienus erat. Aristo aiebat videndum, utrum omnimodo penes heredem fundum esse voluit testator an ita demum, si ipsius est: sed sibi superius placere: ideoque aestimatio eius retinenda est.

36.1.75

Maecianus libro 13 fideicommissorum

pr. Si heres pecuniam hereditariam crediderit et in eam causam pignora acceperit, actiones non competunt ei, cui restituta fuerit hereditas, adversus ipsa pignora. Sed aliqua dubitatio remanebit, si in eum contractum, qui ex defuncto fuerit, interpositus heres, antequam restitueret hereditatem, pignus acceperit. Sed nec sic quidem ipse admitteretur: ex fideicommisso tamen habet adversus heredem actionem, ut ei cedat pro pignoris commodo actionem.

1. Cum ex Trebelliano senatus consulto restituitur hereditas, servitutes, quas mutuo praedia heredis et testatoris habent, nihilo minus valent.

36.1.76

Paulus libro secundo decretorum

pr. Qui filium et filiam habebat, testamentum fecit et ita de filia sua caverat: entellomai soi my diativesvai, prin tekna soi genesvai [id est: iubeo te testamentum non facere, antequam liberi tibi nascantur]. Pronuntiavit imperator fideicommissum ex hac scriptura deberi, quasi per hoc, quod prohibuisset eam testari, petisset, ut fratrem suum heredem faceret: sic enim accipiendam eam scripturam, ac si hereditatem suam rogasset eam restituere.

1. Fabius Antoninus impuberem filium Antoninum et filiam honoratam relinquens exheredatis his matrem eorum Iuniam Valerianam heredem instituit et ab ea trecenta et quasdam res filiae reliquit, reliquam omnem hereditatem filio Antonino, cum ad annum vicensimum aetatis pervenisset, voluit restitui: quod si ante annum vicensimum decessisset filius, eam hereditatem honoratae restitui praecepit. Mater intestata decessit utrisque liberis legitimis heredibus relictis. Postea filius annum agens plenum nonum decimum et ingressus vicensimum necdum tamen eo expleto decessit filia herede Fabia Valeriana sua relicta, a qua amita fideicommissum et ex testamento patris portionem hereditatis petebat: et apud praesidem optinuerat. Tutores Valerianae filiae Antonini egestatem eius praetendebant et recitabant divi Hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia iusserat eum annum, quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. Imperator autem noster motus et aequitate rei et verbis testamenti “si ad annum vicensimum aetatis”, quamvis scire se diceret a divo Marco non excusatum a tutela eum qui septuagensimum annum aetatis ingressus fuisset, nobis et legis Aeliae Sentiae argumenta proferentibus et alia quaedam, contra petitricem pronuntiavit.

36.1.77

Scaevola libro 18 digestorum

pr. Epistulam ad heredem suum in haec verba scripsit: “Titius Cornelio heredi suo salutem. A te peto, Corneli, quoniam ad te devoluta est pars matris meae, item pars Sempronii curatoris quondam mei contraria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas Gaio Seio uncias quattuor”. Quaesitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, a quo fuerat deportatus et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut ex sua portione restituat hereditatem. Respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitutionem Seio facere.

1. Mulier heredis instituti fidei commisit, ut retenta parte quarta reliquam partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec verba: “Rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis pervenerit, facias pervenire ad filium tuum”: quaesitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc. Respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse.

36.1.78

Scaevola libro 19 digestorum

Scaevola respondit, si pater filium suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius impubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si invicem fuerunt substituti, et in fideicommisso substitutionem valere: unoque eorum mortuo qui supersunt totum accipiunt.

36.1.79

Scaevola libro 20 digestorum

pr. Heredibus institutis filiis utriusque sexus singulos rogavit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori fratrive restitueret aut, si frater sororve non esset, matri suae et haec verba adiecit: “Vosque, liberi carissimi, hoc fideicommisso teneri invicem volo, donec binos liberos educaveritis”. Quaesitum est, si quis ex liberis duos filios procreaverit, quamvis superstites non reliquerit, an heredes eius fideicommissum debeant. Respondit secundum ea quae proponerentur videri fideicommissi onere liberatos.

1. Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes instituit et fidei commisit filiae, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perveniret ad coheredes: eam furiosam ipse Titius in matrimonio collocavit et enixa est filiam post mortem patris. Quaesitum est, defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, an fideicommissum ad coheredes pertineret. Respondit, cum filiam reliquisse proponeretur, fideicommissum non deberi. Claudius: nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis tamen factum est eiusmodi condicioni.

36.1.80

Scaevola libro 21 digestorum

pr. Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec verba inseruit: “Pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. Itaque rogo, quidquid aut ego reliquero aut vos ipsae habeatis, commune vobis sit: quod si non ego rogarem, vos pro vestra pietate faceretis”. Filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaesitum est, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri debeatur. Respondit secundum ea quae proponerentur <proponeretur> dimidiam partem deberi, si etiam uxor parata sit in commune bona sua conferre.

1. Maevia duos filios heredes reliquerat et eodem testamento ita cavit: “Fidei autem heredum <heredem> meorum committo, uti omnis substantia mea sit pro deposito sine usuris apud gaium Seium et Lucium Titium, quos etiam, si licuisset, curatores substantiae meae dedissem remotis aliis, ut hi restituant nepotibus meis, prout quis eorum ad annos viginti quinque pervenerit, pro portione, vel si unus, ei omnem”. Quaesitum est, an fideicommissum praestari a scriptis heredibus Lucio Titio et Gaio Seio debeat. Respondit secundum ea quae proponerentur Lucium Titium, item Gaium Seium fideicommissum petere non posse.

2. Tres heredes scripsit Maevium fratrem suum ex dodrante, Seium ex sextante, Stichum eiusdem Seii servum, filium autem naturalem Maevii ex uncia et fidei commisit Seii, uti Stichum manumitteret, in haec verba: “A te peto, Sei, uti tu Stichum manumitteres: dedi unde faceres”. Sed et codicillis ita cavit: “Unciam, ex qua feci Stichum heredem, si quam Seius controversiam moveret, ad Maevium fratrem meum reverti volo. Tu, frater, secundum fidem et pietatem tuam, quidquid ad te pervenerit ex hereditate mea Sticho filio tuo restitues: quod ut facias, fidei tuae committo”. Quaesitum est, cum Seius adierit hereditatem et propter hoc compulsus Stichum manumiserit, an unciam hereditatis, ex qua Stichus heres institutus est, Sticho manumisso restituere debeat. Respondit non proponi Seium rogatum unciam ei restituere.

3. Idem quaesiit, an, si aliquam controversiam Seius de uncia hac, ex qua Stichus institutus est, facere velit et Maevius unciam ex causa fideicommissi a Seio fuerit consecutus, utrum hanc solam unciam, ex qua Stichus institutus est, an vero et dodrantem, ex quo ipse Maevius institutus est, eidem Sticho restituere debeat. Respondit de omni restituendo, quod ad Maevium quoquo modo pervenit, testatricem sensisse.

4. Pater puerum et puellam heredes instituit eosque invicem substituit et, si neuter heres esset, eis plures substituit substitutosque invicem substituit his verbis: “substitutos heredes invicem substituo”: eorundem filiorum fidei commisit, ut, qui eorum vita superasset et sine liberis intra annum trigensimum moreretur, hereditatem his, quos heredes substituerat, restituat. Filius vita sororem superavit et intra trigensimum annum sine liberis decessit: quaesitum est, ex substitutis uno defuncto ante filium, pars eius, quae ad ceteros substitutos qui superviverent pertinet, utrum pro virilibus an pro hereditariis portionibus, quibus sunt substituti, pertineat. Respondit consequens esse pro his partibus, quibus substituti essent, fideicommissum pertinere.

5. Maevia filium heredem instituit ex quincunce, Titiam filiam ex quadrante, Septicium filium ex triente, cuius fidei commisit in haec verba: “Te rogo, fili Septici, si intra vicensimum annum sine liberis morieris, quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, hoc fratribus tuis restituas”. Quaesitum est, an Septicio filio defuncto intra vicensimum annum sine liberis hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem eius pertineat an vero aequaliter. Respondit pro parte hereditaria.

6. Titia ex asse heres scripta partem dimidiam hereditatis Maeviae rogata restituerat: fundum a testatore obligatum luere noluit, sed eum vendente creditore mandavit redimendum Seiae: quaesitum est, an Titia ex causa fideicommissi Maeviae teneatur. Respondit, cum rogata hereditatem restituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur. Claudius: subest enim praestari oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem pervenire oportuit.

7. Gaio Seio ex semisse, Titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita cavit: “Fidei autem vestrae mando, Gai Sei et Lucia Titia, uti post obitum vestrum reddatis restituatis Titio et Sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam vobis dedi”. Quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea Gaius Seius defunctus sit Lucia Titia herede instituta, an haec Lucia Titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat Gaius Seius restituere, protinus debeat? An vero post suam demum mortem universum fideicommissum tam ex sua persona quam ex Gaii Seii datum restituere debeat? Respondit Luciam Titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona Seii restituat.

8. Filiam suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cavit: “Lucio Titio fratris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo. Quo legato scio illum contentum esse, quoniam scripsi universam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem meum heredes scripsi, universam substantiam eis communicasse. Quos invicem commendo”. Filia adita patris hereditate divertit a marito: quaesitum est, an Titius quondam eius maritus suo vel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit viva quondam uxore sua vel post mortem eius. Respondit nihil fideicommissi datum genero proponi praeter ducentos aureos.

9. Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fideicommisisse, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua pervenisset, restitueret: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post divortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur. Respondit, quod mulier in bonis suis reliquisset, id fideicommisso contineri. Claudius: et alias de eodem facto consultus ita respondit, sive restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in bonis mulieris computari, sive non sint restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari.

10. Quae habebat filium et ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei commisit in haec verba: “Si Titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius committo, quidquid ex hereditate mea ad eum pervenerit, cum mori coeperit, det restituat Gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias Gaius habeat, duas autem uncias Seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius Titi heredis mei committo”. Pater emancipavit filium, nepotem amisit et superstite filio decessit. Quaesitum est, an priore parte scripturae universa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia verba “ita tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat” ex voluntate defunctae ita demum locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum autem non supervixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset. Respondit ea quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas.

11. Heres institutus uxori rogatus totam hereditatem restituere restituit detracta quarta: quaesitum est, cum uxor quartam partem hereditatis praesenti die et reliquam post tempus alii rogata a testatore fuisset restituere, an id, quod heres ei detraxisset quartae nomine, in restituendo fideicommisso imputare possit. Respondit, quatenus cepisset, fideicommisso obstrictam.

12. Heredum fidei commisit, ut, quidquid ex parte tertia hereditatis pervenerit ad eos, id redderent gaio Maevio alumno testatoris, cum fuerit annis quindecim, et subiunxit haec verba: “Interim ex refectu paupertatis, qui ad vos pervenerit, alatis eum ex usuris pro quantitate nummorum redactis. Hoc amplius eidem alumno meo hominem caletanum et vernam sutorem, qui eum artificio suo mercede data alere poterit”. Quaesitum est, cum alimenta multo minora praestiterint heredes scripti, quam usurae summae redactae competebant, an et residuas praestare compelli debeant totius temporis an ex die, quo quintum decimum explesset? Et cum servi legati ei specialiter, ut ex mercedibus aleretur, statim venierint, utrum mercedes an usuras petere debeat? Respondit secundum ea quae proponerentur testatorem videri de omni reditu et mercede servorum restituenda sensisse.

13. Pluribus heredibus institutis, in quibus et libertis tribus ex dodrante, eisdem fundos per praeceptionem dedit et ab his petit, ne eos alienarent et ut, qui vita superasset, solidos eosdem fundos optineret: deinde unius ex his libertis Otacilii fidei commisit, uti quidquid ad eum ex hereditate bonisve pervenisset, deducto pro ea parte aere alieno et legatis et sibi viginti aureis restituat Titio: quaesitum est, an etiam partes tertias fundorum, praelegatorum cum collibertis eidem, deducere deberet. Respondit secundum ea quae proponerentur non debere restituere praeceptionem, cum ipse testator et legata excipi voluisset.

14. Maritus uxore instituta herede ex parte tertia et pluribus ei fideicommissis datis dotem quoque praelegavit his verbis: ” Seiae uxori meae dari volo a filiis meis summam dotis eius, quae mihi pro ea illata est” eiusdemque uxoris fidei commisit, ut partem hereditatis et quaecumque ei legasset post mortem suam Titio filio communi restitueret. Quaesitum est, an summam quoque dotis inter cetera legata ex causa fideicommissi filio suo restituere debeat. Respondit non alias, nisi manifestum esset de dote quoque restituenda testatorem sensisse: atque etiamsi sensisset et hoc fuerit adprobatum, ita eius quoque petitionem fore, si non minus in quantitate, quae Falcidiae nomine remaneret, foret quam in quantitate dotis.

15. Rogatus hereditatem restituere septicio, cum erit annis viginti, interea fundos, quos defunctus pignori acceperat, vendidit et propterea pigneraticia iudicio a debitore conventus decessit herede relicto Sempronio et iudicio nondum finito restituit hereditatem septicio. Quaesitum est, an iudicio nihilo minus ipse condemnari debeat, cum potuerit retinere (vel caveri sibi) id, quod ex causa iudicati praestaturus esset. Respondit iudicii exsecutionem nihilo minus adversus heredem et post restitutam hereditatem mansisse.

16. Heres eius, qui post mortem suam rogatus erat universam hereditatem restituere, minimam quantitatem, quam solam in bonis fuisse dicebat, his quibus fideicommissum debebatur restituit: postea repertis instrumentis apparuit quadruplo amplius hereditate fuisse: quaesitum est, an in reliquum fideicommissi nomine conveniri possit. Respondit secundum ea quae proponerentur, si non transactum esset, posse.

36.1.81

Scaevola libro singulari quaestionum publice tractatarum

Si pupillus parenti suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna hereditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat aut toto discedat. Aut omnimodo bona vendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo servetur, et, si in solidum bona venire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario denegandae erunt: erat enim in potestate illius universum suscipere et si quid plus erit, pupillo servare.

36.1.82

Scaevola libro quinto digestorum

Matrem et avunculum eosdemque creditores suos heredes scripsit Lucius Titius et eorum fidei commisit, ut post mortem restituerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, septicio. Heredes non modicam partem bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa corpora, quae remanserant ex bonis Lucii Titii, septicius possedit. Quaesitum est, an id, quod Lucius Titius debuit matri et avunculo, heredes eorum a Septicio petere possint. Respondit non posse. Claudius: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate consumpsisse proponuntur.

36.1.83

Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus pralatarum ex liberis VI libro primo seu decretorum libro II

Iulius foebus testamento facto, cum tres liberos heredes institueret, Foebum et Heracliam ex eadem matre, Polycraten ex alia aequis portionibus, petit a Polycrate minore fratre, ut accepto certo praedio hereditatem fratribus concederet: et invicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, substituerat. Polycrati, si intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri eius commendavit aperiendas, si impubes obisset. Deinde petit a prioribus, ut, si quis eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et avitis ei vel eis qui superessent restitueret. Heraclia soror mortua sine liberis fratrem Foebum heredem instituit: Polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud Aurelium Proculum proconsulem Axaiae: appellatione facta, cum solus Foebus egisset monomerws [id est: agente uno tantum], victus est, quia “ei vel eis” verba utrosque fratres complecterentur. Adqui invicem duos illos tantum substituerat: sed et voluntas haec patris videbatur, qui exceperat eorum bona materna, quia Polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam fidei commissum erat, ut legata, quae ei dederat in testamento, moriens Polycrati filio suo restitueret. . . . . . . .

36.1.84

………

. . . . . . . . . . Si quis eum, quem debere sibi dicit eo negante, heredem scripserit eumque rogaverit, ut hereditatem restituat alii, videamus de iure debiti <non convenitur propter debitum fideicommissi petitione, si paratus est debiti actionem suscipere>.

36.1.85

……..

. . . . . . . . . .. Si filio familias hereditas restituta sit, videamus , quatenus <recte> actiones hereditariae post emancipationem ei et in eum dentur <dantur>.

 

36.2.0. Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

 

36.2.1

Paulus libro secundo ad Sabinum

Mortuo patre, licet vivo pupillo, dies legatorum a substituto datorum cedit.

36.2.2

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

Si pure sit usus fructus legatus vel usus vel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit neque petitio ad heredem transit. Idem et si ex die sit usus fructus relictus:

36.2.3

Ulpianus libro quinto disputationum

Nam cum ad heredem non transferatur, frustra est, si ante quis diem eius cedere dixerit.

36.2.4

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Si “cum heres morietur” legetur, condicionale legatum est: denique vivo herede defunctus legatarius ad heredem non transfert. Si vero “cum ipse legatarius morietur” legetur ei, certum est legatum ad heredem transmitti.

36.2.5

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

pr. Si post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum.

1. Itaque si purum legatum sit, ex die mortis dies eius cedit: si vero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus.

2. Sed si sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit quam condicio fuerit impleta, ne quidem si ea sit condicio, quae in potestate sit legatarii.

3. Sed si ea condicio fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit:

4. Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur.

5. Item si qua condicio sit, quae per legatarium non stat quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim heredi decem dare et ille accipere nolit. Sed et si ita mihi legatum sit, si Seiam uxorem duxero, nec ea velit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, quo minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio.

6. Isdem autem diebus, id est isdem pensionibus heredi praestabitur legatum, quibus legatario ipsi praestabatur.

7. Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est, deberi his legatum, quorum iuri fuit subiectus. Et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum adquirit.

36.2.6

Paulus libro tertio ad Sabinum

pr. Quod pure datum est si sub condicione adimatur, quasi sub condicione legatum habetur.

1. At si extrinsecus suspendatur legatum, non ex ipso testamento: licet ante decedat legatarius, ad heredem transmisisse legatum dicimus: veluti si rem dotalem maritus legaverit extero et uxori aliquam pro dotali re pecuniam, deinde deliberante uxore de electione dotis decesserit legatarius atque legatum elegerit mulier, ad heredem transire legatum dictum est. Idque et Iulianus respondit: magis enim mora quam condicio legato iniecta videtur.

2. Eorum legatorum, quae in codicillis relicta sunt, perinde dies cedit atque testamento relictorum.

36.2.7

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

pr. Heredis aditio moram legati quidem petitioni facit, cessioni diei non facit.

1. Proinde sive pure institutus tardius adeat sive sub condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est.

2. Sed et si nondum natus sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati cessit.

3. Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiavit: nam ad heredem suum transtulit petitionem.

4. Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem suum legatum transfert.

5. Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si intra pubertatem filius decesserit, Seio centum dare, an vivo pupillo defunctus Seius ad heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quae inerat. Et magis est ad heredem legatarii transire.

6. Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte servo manumisso vel ei cui servus legatus est et ideo servo aliquid legatum sit: nam servo legati relicti ante aditam hereditatem dies non cedit.

36.2.8

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

Nam cum libertas non prius competat quam adita hereditate, aequissimum visum est nec legati diem ante cedere: alioquin inutile fieret legatum, si dies eius cessisset antequam libertas competeret. Quod evenit, si servo pure legetur et liber esse sub condicione iubeatur et pendens condicio inveniatur et post aditam hereditatem.

36.2.9

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

Si habitatio filio familias vel servo legata sit, puto non adquiri domino vel patri legatum, si ante aditam hereditatem filius vel servus decesserit: nam cum personae cohaereat, recte dicitur ante aditam hereditatem diem non cedere.

36.2.10

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

Cum in annos singulos legatur, non unum legatum esse, sed plura constat.

36.2.11

Iulianus libro 37 digestorum

(nec refert, singuli aurei in annos singulos legentur an in annum primum mille aurei, in secundum homo, in tertium frumentum)

36.2.12

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

pr. Nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos.

1. Sed utrum initio cuiusque anni an vero finito anno cedat, quaestionis fuit. Et Labeo Sabinus et Celsus et Cassius et Iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probaverunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet.

2. Inde Iulianus ait, hoc legatum si servo relinquatur, deinde post primum vel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere.

3. Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi.

4. Sed et si quotannis sit legatum, mihi videtur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte evidens sit voluntas testatoris in annuas pensiones ideo dividentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum voluit, ne urgueretur ad solutionem.

5. Si in habitationem aliquid vel in disciplinam legetur sic “annua” vel “quotannis”, quibus diebus pensio debetur habitationis vel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura voluntatis facta.

6. Novissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum “in annos singulos” vel “quotannis” an ” in singulos menses” vel “quot mensibus” an “in singulos dies” vel “quot diebus” legetur. Ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si “annui” legentur tot aurei, idem erit dicendum.

7. Si cui homo generaliter sit legatus et antequam vindicet decesserit, ad heredem suum legatum transfert.

8. Si Titio sit sic legatum “quem Seius elegerit” et Seius post electionem decesserit, locus est vindicationi semel adquisitae.

36.2.13

Pomponius libro sexto ad Sabinum

Huiusmodi legatum: “sive illud factum fuerit sive non fuerit, illi do lego”, ad heredem non transit, nisi alter casus vivo legatario exstiterit, quoniam causa, ex qua debeatur, praecedere semper debet. Nec, quia certum est alterutrum futurum, omnimodo debebitur: nam tale legatum: “cum morietur, heres dato” certum est debitum iri et tamen ad heredem legatarii non transit, si vivo herede decedat.

36.2.14

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Si usus fructus aut decem, utrum legatarius voluerit, sint legata, utrumque spectandum et mortem testatoris et aditionem hereditatis, mortem propter decem, aditionem propter usum fructum: quamvis enim electio sit legatarii, tamen nondum electioni locus esse potest, cum proponatur aut nondum testatorem decessisse aut eo mortuo hereditas nondum adita.

1. Inde quaerit Iulianus, si post mortem testatoris legatarius decedat, an ad heredem transferat decem legatum, et libro trigensimo septimo digestorum scribit posse dici decem transtulisse, quia mortuo legatario dies legati cedit. Argumentum Iulianus pro sententia sua adfert tale: “Seiae decem aut, si pepererit, fundum heres meus dato”: nam si, antequam pariat, inquit, decesserit, ad heredem suum decem transmittet.

2. Si ita quis legaverit filio familias, ut ipsi solvatur, potest procedere legatum nec imputari heredi, cur non patri, sed potius filio solvat: finge enim hoc nominatim expressum “ita ut filio solvat”: certe si pater petat, exceptione erit repellendus.

3. Si dies legati cesserit, deinde legatarius in ius alienum pervenit, ipsi potius debetur legatum, in cuius ipse ius pervenit: transeunt enim cum eo, quae ei debebantur. Sed si sub condicione fuerit legatum, non transit, sed exspectabit condicionem eique adquiretur, cuius iuris erit condicionis existentis tempore: quod si sui iuris fuerit eo tempore, sibi potius adquiret.

36.2.15

Ulpianus libro quinto disputationum

Si ita esset liberis fideicommissum relictum, si morte patris sui iuris essent effecti, nec mortalitate patris, sed emancipatione patres familiarum constituti sint, deberi eis fideicommissum nemo dubitaverit diemque eius emancipatione cessisse, qui morte patris cederet.

36.2.16

Iulianus libro 35 digestorum

pr. Cum ita legatum est: “Stichum vel quod ex Pamphila natum erit heres meus dato”, non ante legati eius cedet, quam aliquid ex Pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse.

1. Cum servo legato, antequam hereditas eius qui legaverat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior hereditas eius, qui usum fructum legaverit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua servus legatus erat, adeatur, cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim servus mortuus fuerit, legatum extinguatur. Quare adita hereditate existimandum est usum fructum ad eum, cuius servus legatus esset, pertinere.

2. Quod si servus, cui usus fructus legatus fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit.

36.2.17

Iulianus libro 36 digestorum

Cum legato servo aliquid legatur, dies eius legati quod servo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi confestim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obligatio iuris concurreret. Perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamvis statim pater familias moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat.

36.2.18

Iulianus libro 37 digestorum

Is cui ita legatum est “quandoque liberos habuerit” si praegnate uxore relicta decesserit, intellegitur expleta condicione decessisse et legatum valere, si tamen postumus natus fuerit.

36.2.19

Iulianus libro 70 digestorum

pr. Cum sine praefinitione temporis legatum ita datum fuerit: “uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato”, unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur.

1. Quod si ita scriptum sit “si penum intra kalendas non dederit, centum dato”, non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione videantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, quia legata non est, neque centum, quia dies legati cesserit necesse est legataria viva.

2. Statim dies mihi cedit, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur.

3. Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem.

4. Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur.