Digesta vel Pandectae – Liber XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

36.2.20

Marcianus libro sexto institutionum

Si cum praefinitione annorum legatum fuerit, veluti “Titio dena usque ad annos decem”, Iulianus libro trigensimo digestorum scribit interesse: et si quidem alimentorum nomine legatum fuerit, plura esse legata et futurorum annorum legatum legatarium mortuum ad heredem non transmittere: si vero non pro alimentis legavit, sed in plures pensiones divisit exonerandi heredis gratia, hoc casu ait omnium annorum unum esse legatum et intra decennium decedentem legatarium etiam futurorum annorum legatum ad heredem suum transmittere: quae sententia vera est.

36.2.21

Paulus libro secundo ad Vitellium

pr. Si dies adposita legato non est, praesens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamvis longa sit, si certa est, veluti kalendis ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest: at si incerta, quasi “cum pubes erit” “cum in familiam nupserit” “cum magistratum inierit” cum aliquid demum, quod scribenti comprehendere sit commodum, fecerit: nisi tempus condiciove optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest.

1. Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione Titio legatum sit, Pomponius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta legata nec multum interesse tale legatum ab hoc “si heres erit, dato”.

36.2.22

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

pr. Si Titio, “cum is annorum quattuordecim esset factus”, legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, verum est ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condicionem hoc legatum in se continet “si effectus esset annorum quattuordecim”, qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim esse non intellegeretur. Nec interest, utrum scribatur “si annorum quattuordecim factus erit” an ita cum priore scriptura per condicionem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est.

1. Quaedam autem condiciones etiam supervacuae sunt, veluti si ita scribat: “Titius heres esto. Si Titius hereditatem meam adierit, Maevio decem dato”: nam pro non scripto ea condicio erit, ut omnimodo ad heredem Maevii legatum transeat, etiamsi Maevius ante aditam hereditatem decesserit. Et idem, si ita fuerit scriptum: “si Titius hereditatem meam adierit, intra dies centum Maevio decem dato”: nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio Labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas.

2. Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro supervacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis valebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, supervacua erit, perinde atque si solo eo herede instituto eo modo legatum esset.

36.2.23

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Cum in annos singulos legatum relinquitur, sine dubio per annos singulos inspecta condicione legatarii aut capere. Et si plurium servus sit, singulorum dominorum erunt personae spectandae.

36.2.24

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si penum heres dare damnatus sit vel fundum et, si non dedisset, decem, ego accepi et penum legatam et translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum interpellatus fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius non nisi fundum deberi. Namque cum dictum est: “at publicius fundum dato”, perfectum est legatum et cum dicit: “si non dederit, centum dato”, sub condicione fundi legatum ademptum videri eo casu, quo centum deberi coeperint. Quorum quia condicio vivo legatario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, evenit, ut ademptio nihil egerit fundique legatum duraverit.

1. Plane si sic legatum sit: “si penum non dederit, decem dato”, dicimus non esse penum legatum.

36.2.25

Papinianus libro 18 quaestionum

pr. Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctivo modo comprehensa plura legata non facit. Nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum vel alterum sub condicione legaverit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum videbitur.

1. “Heres meus Titio dato quod mihi Seius debet”. Si Seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad praesens debitum verba rettulit, quia nihil Seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si verbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitavit, interim nihil Titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: “Titio dato, quod pupillus solverit” vel si legasset “quod ex arethusa natum erit” vel “fructus, qui in illo fundo nascentur”. Contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perveniant, pecuniam pupillus exsolvat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamvis extrinsecus exspectanda sit, cedit.

36.2.26

Papinianus libro nono responsorum

pr. “Firmio Heliodoro fratri meo dari volo quinquaginta ex reditu praediorum meorum futuri anni postea”. Non videri condicionem additam, sed tempus solvendae pecuniae prolatum videri respondi: fructibus fini relictae pecuniae non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi.

1. Cum ab heredibus alumno centum dari voluisset testator et eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum vicensimum quintum trientes usuras eius summae perciperet alumnus ac post eam aetatem sortem ipsam: intra vicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem pueri fideicommissum respondi: nam certam aetatem sorti solvendae praestitutam videri, non pure fideicommisso relicto condicionem insertam. Cum autem fideicommissum ab eo peti non posset, penes quem voluit pecuniam collocari, propter haec verba “eamque alumno meo post aetatem supra scriptam curabis reddere” fideicommissum ab heredibus petendum, qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem sequi defunctus maluit.

2. Pater annua tot ex fructu bonorum, quem uxori legavit, accessura filii patrimonio praeter exhibitionem, quam aeque matri mandavit, ad annum aetatis eius vicensimum quintum ab uxore praestari voluit. Non plura, sed unum esse fideicommissum certis pensionibus divisum apparuit et ideo filio intra aetatem supra scriptam diem functo residui temporis ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio praeberi voluit. Ceterum si pecuniam annuam pater alimentis filii destinasset, non dubie persona deficiente causa praestandi videtur extincta.

36.2.27

Scaevola libro tertio responsorum

pr. Filium familias ex parte pure instituit heredem eique fideicommissum dedit et eodem testamento ita cavit: “quod ego Lucium Titium heredem institui, ita eum adire hereditatem volo, si is patria potestate liberatus fuerit”: quaesitum est, an a coheredibus eius adita hereditate legati filio familias dati dies cesserit. Respondit, si pure sit datum, a coherede filii pro hereditaria parte fideicommissum peti posse.

1. Menstruos denarios denos manumissis legavit: quaesitum est, cum absentibus heredibus ex senatus consulto libertatem sunt consecuti, ex quo tempore eis cibaria debeantur. Respondit secundum ea quae proponerentur ex eo tempore his cibaria debeantur, quo liberi esse coeperint.

36.2.28

Scaevola libro quarto responsorum

Si fundus instructus relictus erit, quaeritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tempore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit. Respondit ea quibus instructus sit fundus, cum dies legati cedat, deberi.

36.2.29

Valens libro primo fideicommissorum

Rogo, quandoque heres meus Titio decem det: utique decem heres debebit, sed quando, dubitari potest: utrum cum primum potuerit, et dies cedit et ab ipso petitur.

36.2.30

Labeo libro tertio posteriorum a Iavoleno epitomatorum

Quod pupillae legatum est ” quandoque nupserit”, si ea minor quam viripotens nupserit, non ante ei legatum debebitur, quam viripotens esse coeperit, quia non potest videri nupta, quae virum pati non potest.

36.2.31

Scaevola libro 14 digestorum

Uxori ex parte sextante heredi institutae substituit et heredem fidei commisit, si uxor heres non erit, dotem ei et alia quaedam dari: post mortem mariti uxor ante condicionem et priusquam adeat hereditatem decessit. Quaesitum est, an dies fideicommissi cum moritur cessisse videatur ideoque heredibus eius debeatur. Respondi, si uxor prius decessit, quam hereditatem adiret, videri diem fideicommissi cessisse.

 

36.3.0. Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

 

36.3.1

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Legatorum nomine satisdari oportere praetor putavit, ut, quibus testator dari fierive voluit, his diebus detur vel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.

1. Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis vel facultatium quarumcumque heres.

2. Nec sine ratione hoc praetori visum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum venire praetor voluit.

3. Non solum autem omnibus legatariis satisdari oportet, sed et successoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamvis isti non ex iudicio defuncti, sed successionis necessitate quasi ad aes alienum admittantur.

4. Sed et procuratoribus legatariorum satisdandum est eoque iure utimur.

5. Plane si ei qui in potestate alicuius erit legatum sit, cavebitur ei cuius iuri subiectus est.

6. Non solum autem legatorum nomine heredes cavent, sed et successores eorum.

7. Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est hereditas, nihilo minus ad cautionem compellitur.

8. Nec non et qui per alios heredes existunt sive honorarii successores ad satisdationem compelluntur.

9. Plane si quis omissa stipulatione litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem.

10. Idemque in fideicommissis quoque probandum est.

11. Si cui ita sit legatum vel fideicommissum relictum et si id perdidisset, rursus relictum, videamus, an satis sequentis legati sive fideicommissi petere possit. Movet quaestionem, an fideicommissum hoc sive legatum debeatur et quotiens debeatur et an ipse legatarius cavere debeat se non perditurum. De his omnibus extat rescriptum divi Pii ad Iunium Mauricum tale: “Clodio Fructulo secundum ea, quae epistula continentur, legata sive fideicommissa ex testamento Clodii Felicis praestari debent citra necessitatem cavendi nihil ex is deminuturum se. Nam quod fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si Fructulus perdidisset quod ei in testamento relictum est, rursus heres ei id restitueret, non eo pertinet, ut aut Fructulo priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata legata eius videantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso”. Rescripto ergo ostensum legatarium heredi non debere cavere se non perditurum. Versa vice an heres de sequenti legato sive fideicommisso cavere debeat, quaeritur. Et putem non oportere ei caveri, cum in suo arbitrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamvis si quis inspexerit, quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam.

12. Certe sive ex asse sive ex parte quis legatum debeat, cavere debet, sive institutus sit heres sive substitutus.

13. Bellissime quaeritur, an haec stipulatio incrementum ex fructibus vel usuris sentiat. Et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, ut id quod oportebit comprehendat.

14. Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, stipulatio evanescit, quia nec legatum transmittitur. Huic stipulationi easdem causas et condiciones inesse sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quae petenti legatum opponi solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet.

15. Procuratori eius, qui absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, Ofilius ait ita cavere debere, si is, cuius nomine caveat, vivat, videlicet ne teneatur illo ante defuncto.

16. Item quaeritur, in hanc stipulationem utrum ipsae res veniant quae legatae sunt an vero pretia earum. Et est verius in hanc stipulationem res vel pretia deduci.

17. Si decem quae in arca erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem vindicabit, fructuarium autem ex senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat. Sed cum decem vindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque heredi cavit. Plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dandam vel heredi vel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ei caveatur. Sed si sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, legatario vero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio praestanda est. Sed si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus ait. Sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri palam est: succurrendum tamen legatario adversus fructuarium Marcellus ait.

18. Si ad fiscum portio hereditatis pervenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet fiscus satisdare.

19. Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex maiore parte ex stipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si vero nomen quidem heredis apud eos integrum maneat, verumtamen effectu minus habeant hereditatis et caverint legatorum nomine, videntur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro qua heredes sint. Sed enim aequissimum est non maiorem partem legatariis solvere, quam cuius habent emolumentum. Hoc autem evenit, cum hereditas pro aliqua parte ex Trebelliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emolumentum sibi ablatum est.

20. Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, cavebitur ei, qui habet eum in potestate, non praecise, sed sub condicione “si, cum eius legati dies cedit, in potestate sit”. Ceterum si sui iuris inveniatur, iniquum esse visum est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione caveretur, verum tamen exceptione patrem vel dominum submoveremus, si existentis condicionis tempore non haberent eos in potestate. Evenit tamen secundum hoc, ut in casum non sit de legato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit cautum.

36.3.2

Papinianus libro 28 quaestionum

Nec si forte velit pater cavere neminem amplius petiturum, compellendus erit heres legatum, quod iam filius petere potest, alii quam cui debetur exsolvere.

36.3.3

Ulpianus libro 79 ad edictum

Sed et ipsis, qui sunt in potestate, cavendum est, quemadmodum solet caveri, si eadem res duobus sub diversis vel contrariis condicionibus relicta sit: duobus enim satisdatur, sed in utroque casu isdem personis satisdationem subituris.

36.3.4

Ulpianus libro 15 ad edictum

Si ex causa fideicommissi sit apud aliquem hereditas nec legatorum satisdat, in possessionem adversus eum legatarius mittitur.

36.3.5

Papinianus libro 28 quaestionum

pr. Postquam heres ab hostibus captus est, condicio legati, cuius nomine proposita stipulatione cautum fuerat, extitit: fideiussores interim teneri negavi, quia neque ius neque persona esset, ad quam verba stipulationis derigi possint.

1. Imperator Marcus Antoninus <Antonius> Iulio Balbo rescripsit eum, a quo res fideicommissae petebantur, cum appellasset, cavere vel, si caveat adversarius, ad adversarium transferri possessionem debere. Recte placuit principi post provocationem quoque fideicommissi cautionem interponi: quod enim ante sententiam, si petitionis dies moraretur, fieri debuit, amitti post victoriam dilata petitione non oportuit. Sed quare non caverat de fideicommisso qui provocaverit, si caveret adversarius, ad eum possessionem esse transferendam rescripsit, cum alia sit edicti condicio? Non enim exigitur a legatario vice mutua cautum, sed vicaria custodiae gratia possessio datur et qui optinuit in possessionem per praetorem aut praesidem inducitur. Sed praetor quidem in omnium rerum possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi servandi gratia esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cavere non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cavendi fratribus ex forma iurisdictionis, quod ex portione fratris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, se restituturos. Sed si nec ipsi cavere possint, utiliter probatum est virum bonum ab utraque parte eligendum, apud quem ut sequestrem fructus deponantur quique utiles actiones a praetore datas exerceat. Possessio autem ex rescripto supra relato non aliter ad eum, qui fideicommissum petit, transfertur, quam si caverit, tametsi maxime adversarius non per inopiam, sed per contumaciam cavere noluerit: sed si is qui vicit non possit cavere, vel res deponenda vel iurisdictio restituenda erit.

2. Si dies aut condicio legati fidei commissi petitionem actionemve differre dicatur et ideo satisdatio desideretur, heres autem per calumniam postulari contendat et relictum neget, non aliter audiendus erit qui cavere postulat, quam si scripturam, qua relictum adfirmet, exhibuerit.

3. Cum quaerebatur, ubi fideicommissi servandi causa caveri oporteat, imperator Titus Antoninus rescripsit, si domicilium Romae non haberet heres et omnis hereditas in provincia esset, ad satisdationem fideicommissi nomine in provinciam fideicommissarium remittendum esse. Quare si heres in eum locum cavendi gratia remitti desideret, ubi domicilium habet, legatarius autem ibi caveri postulet, ubi est hereditas, non erit heres remittendus. idque imperator Titus Antoninus rescripsit.

4. Quibus litteris adiectum et si bona iam distracta sunt vel testatoris permissu vel concedente legatario, pretium eorum fideicommissi servandi causa in deposito habendum.

36.3.6

Ulpianus libro sexto fideicommissorum

pr. Si quando incerta summa est fideicommissi, qui cognoscit taxationem quoque fideiussores petuntur.

1. Admonendi autem sumus rebus publicis remitti solere satisdationem fideicommissorum etiam si quando necessitas dandi intercedat: repromissio plane exigenda est voluntati defuncti statu iri.

36.3.7

Paulus libro secundo manualium

Filio vel servo sub condicione a patre dominove herede instituto legatum est. Huius legati satis petere non possunt: sed pendente condicione emancipatus vel manumissus si satis petant, quaeritur, an audiendi sint, ne beneficium patris dominive ipsis onerosum sit, an sibi imputare deberent, qui dederunt eis postulandi adversus se facultatem. Sed melius est per mediocritatem causam dirimere, ut cautioni tantum cum hypotheca suarum rerum committantur.

36.3.8

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

Cum legatorum nomine satisdatum est, simul dies legatorum cessit, protinus isdem diebus etiam ex stipulatione debentur,

36.3.9

Paulus libro 12 ad Sabinum

Non tamen ut statim peti possint: deberi enim dicimus et quod die certa legatario praestari oportet, licet dies nondum venerit.

36.3.10

Pomponius libro 26 ad Sabinum

Si a te herede legatum mihi sit sub condicione tuque, postquam adieris hereditatem, satisdederis legatorum et post mortem tuam ante aditam tuam hereditatem condicio legati extiterit, Sabinus ait fideicommissores mihi teneri, quia omnimodo dari oportet legatum et in rem esset concepta stipulatio.

36.3.11

Gaius libro 13 ad edictum provinciale

Si legatariis, qui adversus me in possessionem legatorum servandorum causa missi sunt, procurator vel quis alius meo nomine caverit, perinde mihi praetor accommodat interdictum, quo iubeantur discedere legatarii possessione, ac si ego cavissem.

36.3.12

Marcianus libro septimo institutionum

Licet, ut non petatur cautio, condicio testamento scripta fuerit, non videtur condicio: et ideo licet desideraverit quis caveri sibi, non videtur condicione defectus, quia postquam remitti talem cautionem iure publico placuit, nec onus cautionis sequitur nec quidem condicio intellegitur.

36.3.13

Neratius libro septimo membranarum

Ei quoque, cui legatorum actio datur in eum, qui praetermissa institutione ab intestato possidet hereditatem, legatorum satisdatur et, nisi satisdabitur, in possessionem legatorum servandorum causa mittitur: nam haec quoque praetor perinde salva esse vult atque ea quae iure civili debentur. Idem Aristoni placet.

36.3.14

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Haec stipulatio et in fideicommissis locum habet, sive pure fideicommissum sit relictum sive ex die certa vel incerta vel sub condicione, sive res aliqua sive hereditas sive ius aliquod relictum est.

1. Divus quoque Pius rescripsit, quotiens evidens res est, ut certum sit nullo modo fideicommisso locum esse, perquam iniquum esse supervacua cautione onerari heredem.

36.3.15

Paulus libro 75 ad edictum

pr. Etiam de praesenti legato locum habet haec satisdatio, quoniam nonnullas moras exercitio iudicii habet.

1. Si et ab herede instituto legatorum satis acceperit legatarius et a Trebelliano fideicommissario, utraque quidem stipulatio committetur, sed exceptione se tuebitur heres, quia cavere non debuerit. Sed si pars hereditatis restituta sit, ab utroque cavendum est.

2. Etiam si ab intestato debeatur fideicommissum, locum habet haec stipulatio.

36.3.16

Gaius libro 27 ad edictum provinciale

Si duo eiusdem nominis de legato contendant, utrisque satisdatur: nec onerari heredem, cum possit eosdem fideiussores ad utramque stipulationem adhibere, qui et ipsi non onerantur, cum futurum sit, ut uni tenerentur.

36.3.17

Paulus libro 48 ad edictum

Si ab uno ex heredibus legatorum satis accipimus, cum ab omnibus heredibus nobis legatum esset: si pars coheredis adcrescat promissori, in totum fideiussores tenentur, si solidum legatum is coeperit debere.

36.3.18

Scaevola libro 29 digestorum

pr. Quae filium legitimum relinquebat, patrem eundemque collibertum ex asse scripsit heredem fideique eius commisit, ut, quidquid ad eum ex hereditate eius pervenisset, cum moreretur, restitueret filio testatricis nepoti suo, et haec verba adiecit: “Satis a Seio patre meo exigi veto”. Quaesitum est, cum iste Seius substantiam suam dissipat et veretur pater fideicommissarii, ne inane fideicommissum constituatur, an ad satisdationem fideicommissi nomine patrem defunctae compellere possit. Respondit secundum ea quae proponerentur non compellendum cavere.

1. Idem quaesiit: testatricem apud maritum suum, ex quo filium reliquerat, res deposuisse non exacta cautione depositionis: an ea res patri heredi restitui debeat? An vero quoniam emolumentum totius hereditatis ad filium defunctae reverti deberet, apud maritum remaneret, apud quem dos remansisset? Respondit, quod mulieris mansisset nec in dote fuisset, restituendum esse heredi.

2. Tutor, qui et coheres pupilli erat, absente pupillo, cum admonuerunt eum legatarii, fideicommissi nomine in solidum ipse cavit. Quaesitum est, an in pupillum adultum factum danda sit utilis actio. Respondit dandam.

 

36.4.0. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

 

36.4.1

Ulpianus libro 52 ad edictum

pr. Si quis, cum vetitus esset satis accipere, acceperit, an repeti satisdatio ista possit, ut heres condicat liberationem? Et quidem si sciens heres indebitum cavit, repetere non potest. Quid deinde, si ignoravit remissam sibi satisdationem? Potest condicere. Si vero hoc non potuisse remitti crediderit, numquid condicere possit qui ius ignoravit? Adhuc tamen benigne quis dixerit satisdationem condici posse. Quid deinde, si commissa sit stipulatio, fideiussores putamus exceptione uti posse an non? Et magis est, ut utantur exceptione, quia ex ea causa intercessit satisdatio, ex qua non debuit.

1. Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus caveat, sed contentus fuit per legatarium vel fideicommissarium non stare, quo minus ei caveatur. Quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo legatum fideive commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in possessionem ex hoc edicto mitti, quia verum est per eum, cui caveri oportebit, non fieri, quo minus caveatur. Non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, sive desideravit et non cavetur, sive non habeat, a quo satis desideret.

2. Si debitori liberatio sit relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conveniatur, exceptione doli mali uti possit ei cui legatum solutum est.

3. Cum constet legatum non deberi, divus pius ad aemilium equestrem rescripsit non debere praetorem satisdationem admittere.

4. Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc dubium est, an hereditas adeatur. Ceterum si certum sit repudiatam vel omissam hereditatem vel abstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit legatum vel fideicommissum non deberi.

36.4.2

Ulpianus libro 79 ad edictum

Si autem certum sit hereditatem necdum aditam fuisse, nec satisdatio nec possessio locum habet.

36.4.3

Ulpianus libro 52 ad edictum

pr. Si is, a quo satis petitur, offerat cognitionem et dicat: “hodie constet de fideicommisso, hodie agamus”, dicendum est cessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare.

1. Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: hoc enim commune est omnium satisdationum. Divus enim Pius rescripsit eum, apud quem satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim debet cognoscere.

2. Si procurator satis legatorum desideret, si quidem mandatum ei sit, non habebit necesse de rato cavere, sed erit ei satisdandum: si vero dubitetur, an mandatum sit vel non sit, de rato cautio erit exigenda.

3. Si semel fuerit satisdatum, quaesitum est, an etiam rursus cavendum sit, si forte dicatur egenos fideiussores esse datos. Et magis est, ut caveri non debeat: hoc enim divus Pius rescripsit Pacuviae Licinianae: ipsam enim facilitati suae expensum ferre debere, quae minus fideiussores idoneos accepit: neque enim oportet per singula momenta onerari eum, a quo satis petitur.

36.4.4

Papinianus libro 28 quaestionum

Plane si nova causa allegetur, veluti quod fideiussor decesserit aut etiam rem familiarem inopinato fortunae impetu amiserit, aequum erit praestari cautionem.