Digesta vel Pandectae – Liber XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

34.9.2

Marcianus libro 11 institutionum

pr. Aufertur hereditas ex asse et ad fiscum pertinet, si emancipatus filius contra tabulas bonorum possessionem patris ut praeteritus petierit et ex substitutione impuberis adierit hereditatem.

1. Item si quis contra mandata duxerit uxorem ex ea provincia, in qua officium aliquid gerit, quod ei ex testamento uxoris adquisitum est divi Severus et Antoninus rescripserunt retinere eum non posse, tamquam si tutor pupillam contra decretum amplissimi ordinis in domum suam duxisset. Utroque ergo casu etsi ex asse heres institutus adierit hereditatem, fisco locus fit: nam quasi indigno ei aufertur hereditas.

2. Per contrarium autem ducta tam ab eo, qui officium in provincia gerebat, quam a tutore illicite magis est, ut dicatur capere illam ex testamento nec quasi indignam esse repellendam.

3. Idem erit, si quis vivi ignorantis bona vel partem bonorum alicuius cognati donaverit: nam quasi indigno aufertur.

34.9.3

Marcianus libro quinto regularum

Indignum esse divus Pius illum decrevit, ut et Marcellus libro duodecimo digestorum refert, qui manifestissime comprobatus est id egisse, ut per neglegentiam et culpam suam mulier, a qua heres institutus erat, moreretur.

34.9.4

Ulpianus libro 14 ad edictum

Papinianus libro quinto quaestionum ait, si quis unum heredem quasi per falsum adscriptum accusavit, legatum ei non auferri a coherede relictum, quem non inquietavit.

34.9.5

Paulus libro primo de iure fisci

pr. Post legatum acceptum non tantum licebit falsum arguere testamentum, sed et non iure factum contendere: inofficiosum autem dicere non permittitur.

1. Ille, qui non iure factum contendit nec optinuit, non repellitur ab eo quod meruit: ergo qui legatum secutus postea falsum dixit, amittere debebit quod consecutus est. De eo vero qui legatum accepit, si neget iure factum esse testamentum, divus pius ita rescripsit: “Cognati Sophronis licet ab herede instituto acceperant legata, tamen, si is eius condicionis fuerit visus, ut optinere hereditatem non possit, et iure intestati ad eos cognatos pertinet, petere hereditatem ipso iure poterunt. Prohibendi autem sint an non, ex cuiusque persona condicione aetate cognita causa a iudice constituendum erit”.

2. Amittere id quod testamento meruit et eum placuit, qui tutor datus excusavit se a tutela: sed si consecutus fuerit, non admittitur ad excusationem. Diversum puto in eo, qui legatum tantum meruit et a matre pupilli tutor petitus excusare se maluit: hic enim nihil contra iudicium defuncti fecit. Sed hoc legatum, quod tutori denegatur, non ad fiscum transfertur, sed filio relinquitur, cuius utilitates desertae sunt.

3. Si pater accusaverit testamentum vel dominus, denegabitur ei actio etiam eius quod filio eius vel servo legatum est, si ad ipsos emolumentum rei perventurum est: quod si personam illorum spectet, diversum dicendum est.

4. Si servum suum rogatus sit manumittere qui legatum meruit vel etiam ipsi servo utrumque datum sit, dicendum est non debere obesse servo factum domini, sed a fisco redimendum, ut manumittatur, si tamen velit servum vendere (quia non potest cogi) qui iudicium sprevit defuncti.

5. Si filius familias falsum accusaverit testamentum, videndum est, an denegari debeat actio patri: et puto, si invito patre accusavit, non esse denegandam patri actionem.

6. Si is, cui rogatus sum legatum restituere, falsum dixerit, restituere id fisco debebo.

7. Qui accusavit falsum, heres legatario exstitit vel heredi scripto: nihil huic nocere dicendum est.

8. Similis est ei et qui inofficiosum dicit.

9. Aetati eius qui accusavit ignoscitur, et maxime si tutor vel curator dicere falsum vel inofficiosum velit: et ita imperatores Severus et Antoninus rescripserunt.

10. His vero, qui testimonio suo intentionem accusatoris adiuvaverunt, deneganda est actio: idque divus Severus decrevit.

11. Sunt qui putant, et recte, et ei denegandam, qui accusatori adfuit vel fideiussor pro eo exstiterit.

12. Quidam et praesidem indignum putant, qui testamentum falsum pronuntiavit, si appellatione intercedente heres scriptus optinuit.

13. Advocatum fisci, qui intentionem delatoris exsequitur, in omnibus officii necessitas satis excusat.

14. Qui principale testamentum arguit, et a secundis tabulis repellendus est: item a codicillis ad testamentum factis licet non confirmatis. Non idem sequendum est, si secundas tabulas vel codicillos coarguit, quia non utrumque hoc casu improbasse videtur.

15. An libertas ei servo data, qui testimonio suo infringere voluerit testamentum, auferri debeat, videndum est. Fideicommissum utique non est dignus consequi: et de libertate divus Pius iudicavit esse ea privandum.

16. Ei, qui tutor datus est, non prodest ad excusationem, quod falsum dixit: sed a legato removetur.

17. Qui mortis causa donationem accepit a testatore, non est similis in hac causa legatario.

18. Alia causa est eius qui propter testamentum a legatario vel a statulibero accipere iussus est: hic enim ut indignus repelletur.

19. Et Falcidiae beneficium heredi scripto auferri debere divus Pius et divus Marcus putaverunt.

20. Omnes, qui ut indigni repellentur, summovendi sunt a praemio, quod secundum edictum divi Traiani datur his qui se deferunt.

34.9.6

Marcellus libro 22 digestorum

Rescriptum est a principe heredem rei quam amovisset quartam non retinere. Et ideo si is qui quadringenta habebat universa quadringenta legavit et heres centum subtraxisset, trecentorum quartam retinebit, septuaginta quinque scilicet, et ducenta viginti quinque dabit legatariis: ex centum quae subripuit, legatariis quidem dabit septuaginta quinque, reliqua, id est viginti quinque, ad fiscum venient.

34.9.7

Modestinus libro sexto differentiarum

Qui Titii testamentum falsum dixit nec optinuit, heredi eius heres exsistere prohibendus non est, quia non principaliter in Titii hereditatem succedit.

34.9.8

Modestinus libro nono regularum

Indigno herede pronuntiato adempta hereditate confusas actiones restitui non oportet.

34.9.9

Ulpianus libro 14 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si inimicitiae capitales intervenerunt inter legatarium et testatorem et verisimile esse coeperit testatorem noluisse legatum sive fideicommissum praestari ei, cui adscriptum relictum est, magis est, ut legatum ab eo peti non possit.

1. Sed et si palam et aperte testatori maledixerit et infaustas voces adversus eum iactaverit, idem erit dicendum. Si autem status eius controversiam movit, denegatur eius quod testamento accepit persecutio: ex qua specie statim fisco deferetur.

34.9.10

Gaius libro 15 ad legem Iuliam et Papiam

pr. In fraudem iuris fidem accommodat, qui vel id quod relinquitur vel aliud tacite promittit restituturum se personae quae legibus ex testamento capere prohibetur, sive chirographum eo nomine dederit sive nuda pollicitatione repromiserit.

1. Si quis ei qui capere possit rogatus fuerit restituere et is mortis tempore prohibetur legibus hoc capere, non dubito quin, etsi deficit fideicommissum, apud eum tamen, qui rogatus est restituere, manere debet, quia nulla fraus eius intervenisse videtur, nisi si in futurum casum fidem accommodavit, id est ut, licet capere legibus prohiberi coeperit, restituat.

2. Recte dictum est, si pater filii, quem in potestate habebat, tacitam fidem interposuerit, non debere id filio nocere, quia parendi necessitatem habuerit.

34.9.11

Papinianus libro 15 quaestionum

Heres, qui tacitam fidem contra leges accommodavit, in ea parte, quae fraudem adhibuit, Falcidia non utitur: et ita senatus censuit. Sed si maior modus institutionis quam fraudis fuerit, quod ad Falcidiam attinet, de superfluo quarta retinebitur.

34.9.12

Papinianus libro 16 quaestionum

Cum quidam scripsisset heredes quos instituere non potuerat, quamvis institutio non valeret neque superius testamentum ruptum esset, heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam voluntatem, abstulit iam pridem senatus hereditatem. Quod divus Marcus in eius persona iudicavit, cuius nomen peracto testamento testator induxerat: causam enim ad praefectos aerarii misit: verum ab eo legata relicta salva manserunt. De praeceptionibus eidem datis voluntatis erit quaestio: et legatum ei non denegabitur, nisi hoc evidenter testatorem voluisse appareat.

34.9.13

Papinianus libro 32 quaestionum

Claudius Seleucus Papiniano suo salutem. Maevius in adulterio Semproniae damnatus eandem Semproniam non damnatam duxit uxorem: qui moriens heredem eam reliquit: quaero, an iustum matrimonium fuerit et an mulier ad hereditatem admittatur. Respondi neque tale matrimonium stare neque hereditatis lucrum ad mulierem pertinere, sed quod relictum est ad fiscum pervenire. Sed et si talis mulier virum heredem instituerit, et ab eo quasi ab indigno hereditatem auferri dicimus.

34.9.14

Papinianus libro 33 quaestionum

Mulierem, quae stupro cognita in contubernio militis fuit, etsi sacramento miles solutus intra annum mortem obierit, non admitti ad testamentum iure militiae factum et id quod relictum est ad fiscum pertinere proxime tibi respondi.

34.9.15

Papinianus libro sexto responsorum

Heredi, qui falsos codicillos esse dixit neque optinuit, hereditas non aufertur: si tamen aliquid a coherede codicillis acceperit, eius actio denegabitur. Itaque si bonorum inter heredes divisionem defunctus codicillis fecerit, partes quidem hereditarias, in quibus legatum consistere non potuit, tenebit, sed Falcidiae beneficio non utetur, si tantum in amissis portionibus erit, quod Falcidiam aequitate compensationis recusaret.

34.9.16

Papinianus libro octavo responsorum

pr. Cum tabulis secundis pater impuberi filio fratris filios coheredibus datis substituisset ac substituti fratris filii post mortem pueri matrem eius partus subiecti ream postulassent, ut hereditatem patrui legitimam optinerent: victis auferendam esse partem hereditatis ex causa substitutionis respondi, quia ex testamento sententiam secundum se dictam non haberent.

1. Quoniam stuprum in ea contrahi non placuit, quae se non patroni concubinam esse patitur, eius, qui concubinam habuit, quod testamento relictum est, actio non denegabitur. Idque in testamento Coccei Cassiani clarissimi viri, qui Rufinam ingenuam honore pleno dilexerat, optimi maximique principes nostri iudicaverunt: cuius filiam, quam alumnam testamento Cassianus nepti coheredem datam appellaverat, vulgo quaesitam apparuit.

2. Cum heredis nomen mutata voluntate pater familias incisis tabulis induxisset atque ideo fisco portionis emolumentum adiudicatum fuisset, eam rem legatariis non obesse, qui retinuerant voluntatem, divo Marco placuit, et ideo cum suo onere fiscum succedere.

34.9.17

Papinianus libro 13 responsorum

Heredem, qui sciens defuncti vindictam insuper habuit, fructus omnes restituere cogendum existimavi nec probe desideraturum actionem confusam restitui: deceptum autem ignoratione facti bonae fidei possessoris defensionem habiturum ante motam scilicet controversiam, si ratio fructuum subducatur, nec improbe confusam actionem reddi postulaturum.

34.9.18

Papinianus libro 15 responsorum

pr. Eum, qui tacitum fideicommissum in fraudem legis suscepit, eos quoque fructus, quos ante litem motam percepit, restituere cogendum respondi, quod bonae fidei possessor fuisse non videtur exemplo bonorum fisco vindicatorum. Post motam de tacito fideicommisso controversiam ante pretia fructuum percepta cum usuris esse restituenda respondi, sed omnium fructuum quorum pretia percepta fuerant: quod si fructus in usu habuit, eorum pretia tantum restitui satis erit. Sed divus Severus bonorum tacite relictorum citra distinctionem temporis fructus dumtaxat deberi, non etiam usuras eorum benigne decrevit: quo iure utimur.

1. Bonis universis ex causa taciti fideicommissi fisco restitutis heredem onus aeris alieni non spectare convenit: nec aliud servatur morte non defensa. Si quid tamen ob aditam hereditatem actionibus aut servitutibus confusis amiserit, auxilio restitutionis non merebitur.

2. Pro parte heres institutus praedii legatum acceperat et in hereditate non capienti restituendi tacitum ministerium susceperat. Quamquam legatum pro ipsius parte non constitisset ideoque portionem istam pro herede possideret, tamen ei praedium integrum esse relinquendum respondi: neque enim rationem iuris ac possessionis varietatem inducere divisionem voluntatis.

34.9.19

Paulus libro 16 responsorum

Respondit, si scriptis heredibus ideo hereditas ablata est, quod testator aliud testamentum mutata voluntate facere voluit et impeditus ab ipsis est, ab universo iudicio priore recessisse eum videri.

34.9.20

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Ei, qui mortem uxoris non defendit, ut indigno dos aufertur.

34.9.21

Paulus libro quinto sententiarum

Portiones quoque eorum fisco vindicantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt: omnes enim heredes vel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa defuncti vindictam convenit.

34.9.22

Tryphoninus libro quinto disputationum

Tutorem, qui pupilli sui nomine falsum vel inofficiosum testamentum dixit, non perdere sua legata, si non optinuerit, optima ratione defenditur et, si libertum patris pupilli sui nomine capitis accusaverit, non repelli a bonorum possessione contra tabulas, quia officii necessitas et tutoris fides excusata esse debet. Nec quisquam iudicum calumnia notabit tutorem, qui non suis simultatibus accusationem sub nomine pupilli instituit, sed cogente forte matre pupilli vel libertis patris instantibus. Et si tutor reum aliquem postulaverit pupilli nomine et ideo non sit exsecutus, quod interim ad pubertatem pupillus pervenerit, non oportet dici in Turpillianum eum senatus consultum incidisse. Discreta sunt enim iura, quamvis plura in eandem personam devenerint, aliud tutoris, aliud legatarii: et cum non suae personae iure, sed pupilli accusaverit, propriam poenam mereri non debet. Denique pupillo relicta in eo testamento, nisi a principe conservata sint, pereunt: adeo ille est accusator, is defensor et quasi patronus. Idem et Sabinus libris ad Vitellium scripsit.

34.9.23

Gaius libro singulari de tacitis fideicommissis

Si quilibet heres ex cuiuscumque testamento tacite rogatus fuerit, ut quadrantem, quem legis Falcidiae beneficio retinuit, non capienti restituat, aeque locus erit senatus consulto: neque enim multum intererit inter tale fideicommissum et cum quis id, quod ad se ex hereditate pervenerit, restituere rogatus sit.

34.9.24

Papinianus libro 18 quaestionum

Si testamentum patris iure factum filius negavit, quoniam de iure disputavit, non iudicium impugnavit aut accusavit, retinet defuncti voluntatem.

34.9.25

Papinianus libro 14 responsorum

Si gener socerum heredem reliquerit, taciti fideicommissi suspicionem sola ratio paternae affectionis non admittit.

34.9.26

Apud Scaevolam libro 30 digestorum Claudius notat:

Si vivo testatore decesserit is, cui illicite legatum relictum erat, non fisco hoc vindicatur, sed apud eum a quo relictum est remanet.