Digesta vel Pandectae – Liber XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

34.4.27

Paulus libro 21 quaestionum

pr. Servus legatus est et ei aliquid. Si alienato eo adimatur quod ei legatum est, valet ademptio, quia et legatum potest procedere, si redimatur.

1. Servo legato et inter vivos manumisso si legatum adimatur, nullius momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est, capiet. Nam etsi rursus in servitutem ceciderit, non tamen legatum eius resuscitabitur: novus enim videtur homo esse.

34.4.28

Valens libro quinto fideicommissorum

Si tibi certam rem legavero et rogavero te, ut eam Titio restitueres, deinde eandem rem tibi fideicommisero nec rogavero te, ut alii eam praestares, quaeritur, an in tua potestate sit ex causa fideicommissi eligere, ut fideicommissum non praestes. Et magis posteriorem scripturam testamenti placuit spectari.

34.4.29

Paulus libro tertio sententiarum

Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate actionem ex testamento habere non potest.

34.4.30

Scaevola libro 20 digestorum

pr. Alumnae suae plura legaverat: quaedam ex his abstulit, quaedam ut praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et viginti dari voluit his verbis: “hoc amplius do lego darique volo viginti auri libras” et adiecit: “fideique tuae, atti, committo, ut in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri velis, et, si putaveris eam ad bonam vitae consuetudinem reversam, ita viginti auri libras ei reddere, cum morieris. Interim tamen reditus eius, id est usuras semisses ei praestes”. Postea codicillis ad Maevium legatarium easdem viginti libras auri transtulit et fidei eius commisit in haec verba: “Viginti libras auri, quas testamento Semproniae alumnae meae reliqui, eas dari volo Maevio cautionibus interpositis, ut ex ea summa eidem Semproniae, quamdiu advixerit, praestet menstruos denarios quinque et vestiarii nomine denarios centenos vicenos quinos, idque fidei vestrae committo: certa sum autem te, Maevi, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut voluntas mea in persona alumnae meae duret”. Quaesitum est, an Maevius legatarius cogendus sit post mortem suam viginti libras auri Semproniae restituere, sicut rogatus fuerat attius heres. Respondit secundum ea quae proponerentur viginti quidem auri libras non cogendum praestare, sed alia, quae ab eo alumnae relicta sunt, deberi et a Maevio et ab herede eius, donec vivit alumna.

1. Titia testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, Pamphilo liberto suo praedia per fideicommissum dedit, in quibus et sugktysin praediorum quae appellabatur circa colonen: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res donavit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: “Titia tois klyronomois mou xairein. Boulomai bebaia einai ta hypotetagmena, hosa efvasa eis to onoma to pamfilou pepoiykenai. ean Seia hy suntrofos mou klyronomos my genytai, ec ohu gegrafa autyn merous, boulomai auty dovynai tyn sugktysin tyn peri Kolwnyn” [id est: Titia heredibus meis salutem. Infra scripta rata esse volo, quaecumque ante in nomen Pamphili feci, quod si Seia colloctanea mea heres mihi non fiet ex ea parte qua eam scripsi, volo dari eam massam quae est circa Colonem]. Quaesitum est, cum Seia liberta omissa parte hereditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est sugktysin circa Colonen, eligat, an, si Pamphilus ex causa fideicommissi eadem praedia vindicet, doli mali exceptione summoveri debeat. Respondit translatum videri fideicommissum praediorum, id est sugktysin quae est circa Colonen, in Seiam libertam.

2. Ab heredibus petierat, ut, si in provincia decessisset, sexaginta Lucio Titio darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, et adiecerat haec verba: “Cui concedi volo, si quid ex ea pecunia supererit”. Eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat: “Peto a vobis, ut, sive in provincia sive in via aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumentum filiorum meorum reportare”. Quaesitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a Lucio Titio tacite ademerit. Respondit ademptum videri.

3. Qui filias ex disparibus portionibus testamento heredes instituerat, paene omnium bonorum suorum eodem testamento divisionem fecit, deinde haec verba adiecit: “Ta de loipa panta twn huparxontwn mou, homoiws kai ta tys klyronomias bary estai monwn twn duo mou vugaterwn primys kai sekoundys y tys ec autwn periousys” [id est: quaecumque reliqua sunt ex bonis meis itemque onera hereditaria pertineant ad solas duas filias meas Primam et Secundam superstitemve earum]. Postea codicillis longe aliam divisionem fecit bonorum inter easdem, inter quas et testamento diviserat, quaedam tamen nulli nominatim dedit. Quaesitum est, an prima et secunda filiae ex verbis testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, quae nominatim nulli relicta sunt in divisione, quae novissima a patre facta est. Respondit non a tota voluntate recessisse videri, sed his tantum rebus quas reformasset.

4. Cum post apertas tabulas testamenti Priscillianus vixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater epistula ita caverat: “Quoniam cognovi Priscillianum filium meum in extremis esse, iustissimum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare Mariano fratri meo et Ianuario marito meo aequis portionibus: et si quid ei amplius legaveram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis volo”: postea ex eadem infirmitate Priscillianus decessit. Quaesitum est, an legatum quoque eius ad Ianuarium et Marianum ex causa fideicommissi pertineat. Respondit posse videri, si decessisset ex ea infirmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quaereretur transtulisse.

34.4.31

Scaevola libro 14 digestorum

pr. Filio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legavit: idem uxori plura legata et servos Stichum et damam legavit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognovisset vilicum non esse, Stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus fundi praefecit: quaesitum est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret. Respondit, cum memor erat eorum, quae testamento cavisset, Stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere nec uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere.

1. Matri suae heredi ex parte institutae quattuor praedia legavit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex praelegatione ad matrem pertineret. Respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent.

2. Seia testamento suo legavit auri pondo quinque: Titius accusavit eam, quod patrem suum mandasset interficiendum: Seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit Titio privigno legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem Titii scelere Seiae non interceptum. quaero, cum codicillis legatum, quod testamento Titio dederat, non ademerit, an ab heredibus Seiae Titio debeatur. Respondit secundum ea quae proponerentur non deberi.

3. Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legavit peculium: idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et in suam rationem convertit: quaero, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit. Respondit, si probaret non adimendi animo factum, agere posse.

34.4.32

Venonius libro decimo actionum

pr. Detrahere legatis vel adicere, si nihil praeter pecuniam numeratam legatum sit, promptum est: cum vero res corporales intervenient, et scriptura difficilior fit et obscura portio.

1. Cum libertas adimitur, legata servis relicta nihil attinet adimi.

 

34.5.0. De rebus dubiis.

 

34.5.1

Papinianus libro septimo responsorum

Fundum Maevianum aut Seianum Titio legaverat, cum universa possessio plurium praediorum sub appellatione fundi Maeviani rationibus demonstraretur. Respondi non videri cetera praedia legato voluisse defunctum cedere, si fundi Seiani pretium a fundi Maeviani pretio non magna pecunia distingueretur.

34.5.2

Papinianus libro nono responsorum

Civibus civitatis legatum vel fideicommissum datum civitati relictum videtur.

34.5.3

Paulus libro 14 quaestionum

In ambiguo sermone non utrumque dicimus, sed id dumtaxat quod volumus: itaque qui aliud dicit quam vult, neque id dicit quod vox significat, quia non vult, neque id quod vult, quia id non loquitur.

34.5.4

Paulus libro 19 responsorum

Paulus respondit: cum nomen fideicommissarii testamento adscriptum non sit, nulli personae neque certae neque incertae datum fideicommissum videri indubitatum est.

34.5.5

Gaius libro primo fideicommissorum

pr. Quidam relegatus facto testamento post heredis institutionem et post legata quibusdam data ita subiecit: “Si quis ex heredibus ceterisve amicis, quorum hoc testamento mentionem habui, sive quis alius restitutionem mihi impetraverit ab imperatore et ante decessero, quam ei gratias agerem: volo dari ei qui id egerit a ceteris heredibus aureos tot”. Unus ex his, quos heredes scripserat, impetravit ei restitutionem et antequam id sciret, decessit. Cum de fideicommisso quaereretur, an deberetur, consultus Iulianus respondit deberi: sed etiam si non heres vel legatarius, sed alius ex amicis curavit eum restitui, et ei fideicommissum praestari.

1. Si tibi et postumo suo vel alieno hereditatem restituere quis rogaverit.

34.5.6

Maecianus libro tertio fideicommissorum

Vel ex parte te et ex parte postumum heredem instituisset legatumve similiter vel fideicommissum dedisset,

34.5.7

Gaius libro primo fideicommissorum

pr. Utrum ita postumus partem faciat, si natus sit, an et si natus non sit, quaeritur. Ego commodius dici puto, si quidem natus non est, minime eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio tibi solido relicto: sin autem natus fuerit, utrosque accipere quantum cuique relictum est, ut uno nato pars tibi dimidia debeatur, duobus natis tertia tibi debeatur, tribus natis, quia trigemini quoque nascuntur, quarta debeatur. Et nostra quidem aetate Serapias Alexandrina mulier ad divum Hadrianum perducta est cum quinque liberis, quos uno fetu enixa est. Sed tamen quod ultra tres nascitur, fere portentosum videtur.

1. Cum quidam pluribus heredibus institutis unius fidei commisisset, ut, cum moreretur, uni ex coheredibus, cui ipse vellet, restitueret eam partem hereditatis, quae ad eum pervenisset: verissimum est utile esse fideicommissum: nec enim in arbitrio eius qui rogatus est positum est, an omnino velit restituere, sed cui potius restituat: plurimum enim interest, utrum in potestate eius, quem testator obligari cogitat, faciat, si velit dare, an post necessitatem dandi solius distribuendi liberum arbitrium concedat.

2. Quaesitum est, si coheredes ex disparibus partibus scripti sunt, utrum partem suam in viriles partes restituere singulis debeat an pro portionibus hereditariis, ex quibus heredes scripti sint. Et placuit, si testator ita restitui iussisset partem, si aliquam pecuniam dedissent, si quidem aequas partes iussi fuerint dare, conveniens videri esse etiam ex fideicommisso aequas partes eis restitui oportere: si vero dispares in ea pecunia distribuenda significavit testator, ut videantur hereditariis portionibus congruere, consentaneum esse etiam fideicommissum pro hereditariis partibus eis restitui debere.

34.5.8

Paulus libro secundo sententiarum

Si inter virum et uxorem donatio facta fuerit, priore defuncto cui donatum est ad eum res redit qui donaverat: quod si simul tam is cui donatum est quam is qui donaverit, quaestionis decidendae gratia magis placuit valere donationem, eo maxime, quod donator non supervivat, qui rem condicere possit.

34.5.9

Tryphoninus libro 21 disputationum

pr. Qui duos impuberes filios habebat, ei qui supremus moritur Titium substituit: duo impuberes simul in nave perierunt: quaesitum est, an substituto et cuius hereditas deferatur. Dixi, si ordine vita decessissent, priori mortuo frater ab intestato heres erit, posteriori substitutus: in ea tamen hereditate etiam ante defuncti filii habebit hereditatem. In proposita autem quaestione ubi simul perierunt, quia, cum neutri frater superstes fuit, quasi utrique ultimi decessisse sibi videantur? An vero neutri, quia comparatio posterioris decedentis ex facto prioris mortui sumitur? Sed superior sententia magis admittenda est, ut utrique heres sit: nam et qui unicum filium habet, si supremum morienti substituit, non videtur inutiliter substituisse: et proximus adgnatus intellegitur etiam qui solus est quique neminem antecedit: et hic utrique, quia neutri eorum alter superstes fuit, ultimi primique obierunt.

1. Cum bello pater cum filio perisset materque filii quasi postea mortui bona vindicaret, adgnati vero patris, quasi filius ante perisset, divus Hadrianus credidit patrem prius mortuum.

2. Si cum filio suo libertus simul perierit intestati, patrono legitima defertur hereditas, si non probatur supervixisse patri filius: hoc enim reverentia patronatus suggerente dicimus.

3. Si maritus et uxor simul perierint, stipulatio de dote ex capitulo “si in matrimonio mulier decessisset” habebit locum, si non probatur illa superstes viro fuisse.

4. Si Lucius Titius cum filio pubere, quem solum testamento scriptum heredem habebat, perierit, intellegitur supervixisse filius patri et ex testamento heres fuisse, et filii hereditas successoribus eius defertur, nisi contrarium approbetur. Quod si impubes cum patre filius perierit, creditur pater supervixisse, nisi et hic contrarium approbetur.

34.5.10

Ulpianus libro sexto disputationum

pr. Si fuerit legatum relictum ex cognatis meis qui primus Capitolium ascenderit, si simul duo venisse dicantur nec apparet, quis prior venerit, an impedietur legatum? vel ei qui monumentum fecerit, et plures fecerint? vel ei qui maximus natu est, et duo pares aetate sint? sed et si legatum Sempronio amico fuerit relictum, et duo sint aequa caritate coniuncti? sed et si duobus hominibus eiusdem nominis fuerit legatum, puta Semproniis, mox Sempronio ademptum sit nec appareat, cui ademptum sit: utrum datio in utriusque persona infringitur an ademptio nulla est, quaeri potest. Item si ex pluribus servis eiusdem nominis uni vel quibusdam libertas relicta est. Et verius est in his omnibus etiam legata et libertates impediri, ademptionem autem in utrumque valere.

1. Plane si ita libertatem acceperit ancilla: “si primum marem pepererit, libera esto” et haec uno utero marem et feminam peperisset: si quidem certum est, quid prius edidisset, non debet <decet> de ipsius statu ambigi, utrum libera esset nec ne, sed nec filiae: nam si postea edita est, erit ingenua. Sin autem hoc incertum est nec potest nec per suptilitatem iudicialem manifestari, in ambiguis rebus humaniorem sententiam sequi oportet, ut tam ipsa libertatem consequatur quam filia eius ingenuitatem, quasi per praesumptionem priore masculo edito.

34.5.11

Iulianus libro 36 digestorum

Quotiens libertis usus fructus legatur et ei, qui novissimus supervixerit, proprietas, utile est legatum: existimo enim omnibus libertis proprietatem sub hac condicione “si novissimus supervixerit” dari.

34.5.12

Iulianus libro 50 digestorum

Quotiens in actionibus aut in exceptionibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res de qua agitur magis valeat quam pereat.

34.5.13

Iulianus libro singulari de ambiguitate

pr. Si is qui ducenta deposuit ita leget: “Seio cum ducentis quae apud eum deposui trecenta lego”, singulae summae separate quidem certam habent demonstrationem, coniunctione vero tali incidunt in ambiguitatem. Sed dicendum est non trecenta, sed quingenta deberi, quia duae summae iunguntur.

1. Si quis leget: “fundum Seianum heres meus Attio cum dione Maevii servo dato”, dubitatur quidem, Dioni quoque fundus legatus sit an Dio cum fundo legatus sit. Sed magis dicendum est non solum fundum, sed etiam servum dionem esse legatum, maxime si nullas iustas causas habuit dioni legandi.

2. Cum ita stipulationem concipimus: “Si hominem aut fundum non dederis, centum dari spondes?” Utrumque est faciendum, ne stipulatio committatur, id est sive alterum sive neutrum factum sit, tenebit stipulatio. Idemque est evidenter, cum propositis specialiter pluribus rebus, quas fieri volumus, ita stipulamur: “si quid eorum factum non erit”: veluti ” Stichum et Damam et Erotem sisti? si quis eorum non steterit, decem dari?” Necesse est enim omnes esse sistendos, ut stipulationi satisfiat. Vel ut propius accedamus, fingamus ita stipulationem factam: “Si Stichum et Damam et Erotem non sisteris, decem dari?” Neque enim dubitabimus, quin aeque omnes sisti oporteat.

3. Utrum ita concipias stipulationem “si illud aut illud factum non erit” an hoc modo “si quid eorum factum non erit, quae ut fierent, comprehensa sunt”, hoc interest, quod, quamvis altero facto verum sit hoc aut illud vere factum esse, non ideo tamen verum erit hoc aut illud factum non esse. Nam simul ea possunt esse vera, quamvis inter se contraria sunt, quia cum significatio non ex universo, sed ex aliquo sumitur, si veri aliquid inde sit, veram efficit totam orationem: sicut e contrario duae orationes pugnantia continentes simul falsae sunt, veluti si qui liberorum partim puberes, partim impuberes decesserint, nam et hoc falsum erit omnes impuberes decessisse et illud omnes puberes decessisse. Id accidit, quia significatio sumitur ex universo, in quo si aliquid falsum est, totam orationem falsam efficit. Animadvertendum igitur est, quid sit, de quo quaeritur. Nam cum ita concipio “si illud aut illud non fuerit”, quaeri debet, an aliquid factum non sit: illius effectus hic est, ut neutrum fiat, huius autem, ut utrumque fiat: nec in illo prodest aliquid non fecisse, si aliquid factum sit, neque in hoc aliquid fecisse, si aliquid factum non sit.

4. Proinde si quis ita interroget: “Eorum quid, quae obiciuntur tibi, fecisti?” Ille neget, hoc exprimat: “Eorum quid, quae obiciuntur, non feci”, id est “nihil horum feci”.

5. Si quis autem plura in stipulatum deducat, quorum unum fieri velit, ita comprehendere debet: “Illud aut illud fieri spondes? si nihil eorum factum erit, tantum dabis?”

6. Item si pater familias in testamento ita scripserit: “Si quis mihi filius aut filia genitur, heres mihi esto: “si mihi filius aut filia heres non erit, Seius heres esto”, non satis voluntatem suam declaravit, si non aliter extraneum heredem esse volet, quam si neque filius neque filia heres sit: hoc enim modo concipi oportet: “si mihi neque filius neque filia heres erit”. Potest autem interdum superior scriptura esse necessaria, si quis, cum filium et filiam habeat, utrumque heredem instituere velit, sed sive alter heres futurus sit, extraneum miscere, sive neuter, extraneum substituere. Sed proclivior est sententia testatoris sic esse interpretanda, ut, sive filius sive filia nati ei fuerint, extraneus non admittatur, nisi specialiter hoc testator expresserit.

34.5.14

Marcianus libro sexto institutionum

Si quis ita scripserit: “illis, qui testamentum meum signaverint, heres meus decem dato”, Trebatius utile legatum esse putat: quod Pomponius verius esse existimat, quia ipsum testamentum confirmatur testibus adhibitis, quod verum esse existimo.

34.5.15

Marcianus libro secundo regularum

Quaedam sunt, in quibus res dubia est, sed ex post facto retro ducitur et apparet, quid actum est. Ut ecce si res legata fuerit et deliberante legatario eam rem heres alii tradiderit: nam si quidem voluerit legatarius habere legatum, traditio nulla est, si vero repudiaverit, valet. Tantundem est et si pecuniam hereditariam legatam crediderit heres: nam si quidem non repudiaverit legatarius, alienam pecuniam credidit, si vero repudiaverit, suam pecuniam credidisse videtur. Quid ergo, si consumpta fuerit pecunia? Utique idem erit ex eventu dicendum.

34.5.16

Marcianus libro tertio regularum

pr. Quod de pariter mortuis tractamus, et in aliis agitatum est. Ut ecce si mater stipulata est dotem a marito mortua filia in matrimonio sibi reddi et simul cum filia perit, an ad heredem matris actio ex stipulatu competere? Et divus Pius rescripsit non esse commissam stipulationem, quia mater filiae non supervixit.

1. Item quaeritur, si extraneus, qui dotem stipulatus est, simul cum marito decesserit vel cum ea, propter quam stipulatus esset, an ad heredem suum actionem transmittat.

34.5.17

Paulus libro 12 ad Plautium

Idem est, si dos uxori praelegata sit et simul cum marito perierit.

34.5.18

Marcianus libro tertio regularum

pr. Sed et in illo quaeritur, si pariter pupillus et qui ei substitutus erat frater necessarius decesserit, an frater fratri exsistat heres an contra: vel si duo invicem necessarii substituti sunt et una perierint, an heredes exstitisse videantur: vel alter alteri (hoc est si invicem) hereditatem rogati fuerint restituere. in quibus casibus si pariter decesserint nec appareat, quis ante spiritum emisit, non videtur alter alteri supervixisse.

1. Sed et circa legem Falcidiam, si dominus cum servis simul vita functus sit, servi, quasi in bonis eius mortis tempore fuerint, non computantur.

34.5.19

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

pr. Si cognatis legatum sit et hi cognati quidem esse desierunt, in civitate autem maneant, dicendum deberi legatum: cognati enim testamenti facti tempore fuerunt. Certe si quis testamenti facti tempore cognatus non fuit, mortis tempore factus est per adrogationem, facilius legatum consequitur.

1. Si quis cognationi leget, idem est atque si cognatis legasset.

34.5.20

Paulus libro 12 ad Plautium

Cum senatus temporibus divi Marci permiserit collegiis legare, nulla dubitatio est, quod, si corpori cui licet coire legatum sit, debeatur: cui autem non licet si legetur, non valebit, nisi singulis legetur: hi enim non quasi collegium, sed quasi certi homines admittentur ad legatum.

34.5.21

Paulus libro 14 ad Plautium

pr. Ubi est verborum ambiguitas, valet quod acti est, veluti cum Stichum stipuler et sint plures Stichi, vel hominem, vel Carthagini, cum sint duae Carthagines.

1. Semper in dubiis id agendum est, ut quam tutissimo loco res sit bona fide contracta, nisi cum aperte contra leges scriptum est.

34.5.22

Iavolenus libro quinto ex Cassio

Cum pubere filio mater naufragio periit: cum explorari non possit, uter prior exstinctus sit, humanius est credere filium diutius vixisse.

34.5.23

Gaius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Si mulier cum filio impubere naufragio periit, priorem filium necatum esse intellegitur.

34.5.24

Marcellus libro 11 digestorum

Cum in testamento ambigue aut etiam perperam scriptum est, benigne interpretari et secundum id, quod credibile est cogitatum, credendum est.

34.5.25

Celsus libro 22 digestorum

“Quem heredi meo dixero velle me liberum esse, liber esto. Cui ut dare damnas sit heres meus, dixero, ei heres meus dare damnas esto”. Testatoris voluntas, si quibusdam argumentis apparebit, de quo dixit, adimplenda est.

34.5.26

Celsus libro 26 digestorum

Cum quaeritur in stipulatione, quid acti sit, ambiguitas contra stipulatorem est.

34.5.27

Modestinus libro primo regularum

Si quis de pluribus unum manumitti voluerit nec appareat, de quo manumittendo testator sensit, nulli eorum fideicommissa competit libertas.

34.5.28

Iavolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis

Qui habebat Flaccum fullonem et philonicum pistorem, uxori Flaccum pistorem legaverat: qui eorum et num uterque deberetur? Placuit primo eum legatum esse, quem testator legare sensisset. Quod si non appareret, primum inspiciendum esse, an nomina servorum dominus nota habuisset: quod si habuisset, eum deberi, qui nominatus esset, tametsi in artificio erratum esset. Sin autem ignota nomina servorum essent, pistorem legatum videri perinde ac si nomen ei adiectum non esset.

34.5.29

Scaevola libro 18 digestorum

Plures testamento manumiserat, in quibus Sabinam et Cyprogeniam, cum quisque eorum ad trigesimum annum aetatis pervenisset et cum liber quisque eorum esset, certam summam dari voluerat. Et coniuncta scriptura ita caverat: “Sabinae et Cyprogeniae dari volo, cum ad statutam aetatem pervenerint, singulis decem et hoc amplius alimentorum nomine in annos singulos quoad vivent singulis decem”. Quaesitum est, utrum omnibus manumissis alimenta debeantur an vero Sabinae et Cyprogeniae solis. Respondit secundum ea quae proponerentur videri omnibus alimenta legata.

 

34.6.0. De his quae poenae causa relinquuntur.

 

34.6.1

Africanus libro quaestionum

Filio familias vel servo herede instituto etiam si in patris dominive poenam illicite vel probrose datum est, nullius momenti legatum esse respondit: non enim id solum, quod in heredes, sed omne, quod in cuiusque lucrum aliquid ex ultima voluntate sentientis talem poenam in testamento scriptum sit, nullius momenti habendum.

34.6.2

Marcianus libro sexto institutionum

Poenam a condicione voluntas testatoris separat et an poena, an condicio, an translatio sit, ex voluntate defuncti apparet: idque divi Severus et Antoninus rescripserunt.

 

34.7.0. De regula Catoniana.

 

34.7.1

Celsus libro 35 digestorum

pr. Catoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocumque decesserit, non valere. Quae definitio in quibusdam falsa est.

1. Quid enim, si quis ita legaverit: “Si post kalendas mortuus fuero, Titio dato?” An cavillamur? Nam hoc modo si statim mortuus fuerit, non esse datum legatum verius est quam inutiliter datum.

2. Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, si eum vivo testatore alienaveris, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset.

34.7.2

Paulus libro quarto ad Plautium

Sed et si sic legaverit: “si filia mea Titio nupta erit”, sufficere visum est, si mortis tempore nupta inveniatur, licet testamenti facti tempore fuerit impubes.

34.7.3

Papinianus libro 15 quaestionum

Catoniana regula non pertinet ad hereditates neque ad ea legata, quorum dies non mortis tempore, sed post aditam cedit hereditatem.

34.7.4

Ulpianus libro decimo ad Sabinum

Placet Catonis regulam ad condicionales institutiones non pertinere.

34.7.5

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

Regula Catoniana ad novas leges non pertinet.

 

34.8.0. De his quae pro non scriptis habentur.

 

34.8.1

Iulianus libro 78 digestorum

Si quis hereditatem vel legatum sibi adscripserit, quaeritur, an hereditas vel legatum pro non scripto habeatur. Et quid, si substitutum habeat huiusmodi institutio? Respondit: pars hereditatis, de qua me consuluisti, ad substitutum pertinet: nam senatus cum poenas legis Corneliae constitueret adversus eum, qui sibi hereditatem vel legatum scripsisset, eodem modo improbasse videtur, quo improbatae sunt illae: “qua ex parte me Titius heredem scriptum in tabulis suis recitaverit, ex ea parte heres esto”, ut perinde haberentur, ac si insertae testamento non fuissententiarum

34.8.2

Alfenus libro quinto digestorum

Quae in testamento scripta essent neque intellegerentur quid significarent, ea perinde sunt ac si scripta non essent: reliqua autem per se ipsa valent.

34.8.3

Marcianus libro 11 institutionum

pr. Si in metallum damnato quid extra causam alimentorum relictum fuerit, pro non scripto est nec ad fiscum pertinet: nam poenae servus est, non Caesaris: et ita divus Pius rescripsit.

1. Sed et si post testamentum factum heres institutus vel legatarius in metallum datus sit, ad fiscum non pertinet.

2. Item si servo alieno quid legatum fuerit et postea a testatore redemptus sit, legatum exstinguitur: nam quae in eam causam pervenerunt, a qua incipere non poterant, pro non scriptis habentur.

34.8.4

Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si eo tempore, quo alicui legatum adscribebatur, in rebus humanis non erat, pro non scripto hoc habebitur.

1. Sed et si in hostium potestate erat, quo testamentum fiebat, neque ab hostibus rediit, pro non scripto erit: et ita Iulianus scribit.

34.8.5

Paulus libro 12 quaestionum

Quod quis sibi adscripserit, si alii restituere a testatore iussus est, cum onere fideicommissum id apud heredem remanet, quamvis pro non scripto esset. Idem est et in testamento militis.

 

34.9.0. De his quae ut indignis auferuntur.

 

34.9.1

Marcianus libro sexto institutionum

Divi Severus et Antoninus rescripserunt quasi indignum carere legato seu fideicommisso libertum, quae ei testamento patroni relicta erant, cum patronum suum post mortem eius quasi illicitae mercis negotiatorem detulerat, quamvis et praemium meruit.