Digesta vel Pandectae – Liber XXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

34.3.13

Iulianus libro 81 digestorum

Si creditor debitori, qui se exceptione perpetua tueri poterat, legaverit quod sibi deberet, nullius momenti legatum erit. At si idem debitor creditori legaverit, intellegendum erit exceptionem eum remitti creditori voluisse.

34.3.14

Ulpianus libro primo fideicommissorum

Idem est et si in diem debitor fuit vel sub condicione.

34.3.15

Ulpianus libro 64 ad edictum

Si quis in testamento damnatus est, ne a Titio debitore exigat, neque ipsum neque heredem eius potest convenire: nam neque heredis heres agere neque ab heredis herede potest peti. Heredis autem heres potest damnari, ne exigat debitorem.

34.3.16

Paulus libro nono ad Plautium

Ei cui fundum in quinquennium locaveram legavi quidquid eum mihi dare facere oportet oportebitve ut sineret heres sibi habere. Nerva Atilicinus, si heres prohiberet eum frui, ex conducto, si iure locationis quid retineret, ex testamento fore obligatum aiunt, quia nihil interesset, peteretur an retineret: totam enim locationem legatam videri,

34.3.17

Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

Reliqua quoque: in iudicio locationis venire.

34.3.18

Paulus libro nono ad Plautium

Cassius. etiam si habitatio eo modo legata esset, gratuitam habitationem heres praestare deberet. Et praeterea placuit agere posse colonum cum herede ex testamento, ut liberetur conductione: quod rectissime dicitur.

34.3.19

Modestinus libro nono regularum

Cum ita testemur: “Heres meus damnas esto liberare illum, quod is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet, ab eo non exigere”, damnatur heres nec creditas ab eo quoque pecunias exiget. In simili autem legato vix est, ut de eo quoque legando pater familias senserit, quod servis eius peculii nomine debetur.

34.3.20

Modestinus libro decimo responsorum

pr. “Aurelio Sempronio fratri meo. Neminem molestari volo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu viveret, neque de sorte aut usurae nomine debiti: et absolvo ei et libero ex pignoribus eius domum et possessionem caperlatam”. Modestinus respondit ipsum debitorem, si conveniatur, exceptione tutum esse: diversum in persona heredis eius.

1. Gaius Seius cum adolevisset, accepit curatores Publium Maevium et Lucium Sempronium. Sed enim idem Gaius Seius intra legitimam aetatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis ita cavit: “Quaestionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractavi”. Quaero, an rationem curae heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex verbis testamenti apparet, confessus sit se omnem rem suam administrasse. Modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quae res testatoris penes eos sunt, eo nomine conveniri eos posse.

34.3.21

Clementius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si id quod mihi deberes vel tibi vel alii legavero idque mihi solveris vel qualibet alia ratione liberatus a me fueris, exstinguitur legatum.

1. Unde Iuliano placuit et si debitori heres exstiterit creditor posteaque ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc verum est, quia confusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione.

2. Sed si sub condicione dato legato heres praeoccupaverit et exegerit debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non debet, ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debeatur legatum, si tum vivat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum pervenit, si legatarius capere non possit.

34.3.22

Papinianus libro 19 quaestionum

“Quod mihi Sempronius debet, peti nolo”: non tantum exceptionem habere debitorem, sed et fideicommissum ut liberetur petere posse responsum est.

34.3.23

Papinianus libro septimo responsorum

Procurator, a quo rationem heres exigere prohibitus eoque nomine procuratorem liberare damnatus est, pecuniam ab argentario debitam ex contractu, quem ut procurator fecit, iure mandati cogetur restituere vel actiones praestare.

34.3.24

Papinianus libro octavo responsorum

Cum heres rogatur debitorem suum liberare, de eo tantum cogitatum videtur, quod in obligatione manserit: itaque si quid ante tabulas apertas fuerit solutum, ad causam fideicommissi non pertinebit. Quod autem post tabulas apertas ante aditam hereditatem ab eo, qui voluntatem defuncti non ignoravit, fuerit exactum, dolo proximum erit ideoque repeti potest.

34.3.25

Paulus libro decimo quaestionum

Legavi Titio quod mihi debetur vel adiecta certa quantitate sive specie vel non adiecta, aut ex contrario aeque cum distinctione, veluti “Titio quod ei debeo” vel ita “Titio centum quae ei debeo”: quaero, an per omnia requirendum putes, an debitum sit. Et plenius rogo quae ad haec spectant attingas: cottidiana enim sunt. Respondi: si is, cui Titius debebat, debitum ei remittere voluit, nihil interest, heredem suum iussit ut eum liberaret an prohibeat eum exigere: utroque enim modo liberandus est debitor et utroque casu competit ultro ad liberandum debitori actio. Quod si etiam centum aureorum vel fundi debiti mentionem fecit, si quidem debitor fuisse probetur, liberandus est: quod si nihil debeat, poterit dici quasi falsa demonstratione adiecta etiam peti quod comprehensum est posse. Sed poterit hoc dici si ita legavit: “centum aureos, quos mihi debet” vel “Stichum, quem debet, heres meus damnas esto non petere”. Quod si sic dixit: “Heres meus centum aureos, quos mihi Titius debet, damnas esto ei dare”, etiam illud temptari poterit, ut petere possit quasi falsa demonstratione adiecta: quod mihi nequaquam placet, cum dandi verbum ad debitum referre se testator existimaverit. Contra autem si debitor creditori leget, nullam utilitatem video, si sine quantitate leget. Sed et si id demonstret, quod debere se confitetur, nulla utilitas est nisi in his speciebus, in quibus emolumentum debiti ampliatur. Quod si centum aureos, quos se debere dixit, legavit, si quidem debet, inutile est legatum, quod si non fuit debitor, placuit utile esse legatum: certa enim nummorum quantitas similis est Sticho legato cum demonstratione falsa: idque et divus Pius rescripsit certa pecunia dotis acceptae nomine legata.

34.3.26

Scaevola libro quarto responsorum

Tutor decedens aliis heredibus scriptis pupillo suo, cuius tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari voluit, si heredibus suis tutelae causa controversiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberaverit: pupillus legatum praetulit et postea nihilo minus petit quidquid ex distractione aliave causa ad tutorem suum ex tutela pervenerit: quaero, an verbis testamenti ab his exactionibus excludatur. Respondit, si prius, quam condicioni pareret, fideicommissum percepisset et pergeret petere id, in quo contra condicionem faceret, doli mali exceptionem obstaturam: nisi paratus esset, quod ex causa fideicommissi percepisset, reddere: quod ei aetatis beneficio indulgendum est.

34.3.27

Tryphoninus libro octavo disputationum

Videamus, si ei, cum quo de peculio actio erit, liberatio testamento legata sit, an, si die, quo legata cedere solent, nihil in peculio sit, legatarii loco habetur? Atquin nondum debitor fuit, nec procedit, ut emolumentum aliquid ex legato ad eum perveniat nisi propter spem futuri peculii. Numquid ergo in pendenti sit, an legatarius fuerit, perinde atque si qua alia causa spem legati dubiam faceret?

34.3.28

Scaevola libro 16 digestorum

pr. Aurelius symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legavit in haec verba: “Arellio Latino et Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus praestari eis volo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et vestiarii nomine annuos denarios viginti quinque. Quo legato contenti esse debetis, quando tutela vestra non minimo damno rationem meam adflixerit. A vobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere vel ab hoc legato eorum retinere velitis”. Quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit. Respondit verbis quae proponerentur id solum videri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse symphorus administraverat, ab Arellis sibi deberetur.

1. Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his verbis: “Quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt volo”. Quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summoverentur. Respondit non liberari.

2. Titius Seio debitori suo ita legavit: “Do lego Seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat”. Praeterea generaliter damnavit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset. Postea Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est. Quaero, an haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur. Respondit, cum in praeteritum tempus verba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum.

3. Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: “Seium patrem meum liberatum esse volo ab actione tutelae”. Quaero, haec verba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas vel ex venditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus convertit vel nomine suo faeneravit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere. Respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. Praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri videri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur.

4. Maevia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae voluit liberari his verbis: “Rationem tutelae, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse volo”: quaero, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit. Respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata videretur.

5. Testamento ita scripserat: “Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti volo eoque amplius decem do”: codicillis ita scripsit: “Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecuniae, quam mihi debet, ab herede meo donec advivet: quod si exigere ultra voluntatemmeam putaverit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec vivit praestari volo”. Quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator voluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent. Respondit secundum ea quae proponerentur videri minutum legatum, quod primo dederat.

6. Legatum est testamento hoc modo: “Seio concedi volo, quidquid mihi ab eo debitum est vel fidem meam pro eo obligavi”: quaero, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat. Respondit videri omnem obligationem eius debiti per fideicommissum solvi voluisse.

7. Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legavit et haec verba adiecit: “Quem rationem reddere veto, quia instrumenta penes se habet”: quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, reddere debuerit. Respondi Stichum eo nomine non teneri. Claudius: nemo enim ex servitutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est.

8. “Centum, quae apud Apronianum deposita habeo, apud ipsum esse volo, donec filius meus ad annos viginti pervenerit, eiusque pecuniae usuram exigi veto”. Quaesitum est, an ex causa fideicommissi Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo exigatur. Respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse.

9. Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec verba: “Ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius sive extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis”. Quaesitum est, cum universas rationes in diem mortis iste administraverit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. Respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur legatam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum.

10. Eum, qui tutelam ipsius administraverat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit heredes et tutori legavit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum. Respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse.

11. Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile videretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset. Respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur.

12. Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari vellet verbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogaverat, an audiri deberet. Respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset.

13. Quidam ita legavit: “Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea” : quaesitum est, an, si vere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit. Respondit, si debita fuissent, nullum esse fideicommissum.

14. Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et victa fuerit, an fideicommissum peti possit. Respondit secundum ea quae proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.

34.3.29

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

Si is, qui duos reos promittendi habet, damnaverit heredem, ut utrosque liberet, si alter ex his capere non possit nec socii sint, delegari debebit is qui nihil capit ei cui hoc commodum lege competit: cuius petitione utrumque accidit, ut et hoc commodum ad eum perveniat et is qui capit liberetur. Quod si socii sint, propter eum qui capax est et ille capit per consequentias liberato illo per acceptilationem: id enim eveniret, etiamsi solum capacem liberare iussus esset.

34.3.30

Paulus libro decimo quaestionum

Petitor vel possessor damnavit heredem suum, ne centumvirale iudicium exerceat: de effectu legati quaeritur. Et dictum ita demum utile videri legatum esse, si malam causam adversarius testatoris habuit, ut litigante herede vinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed etiam sumptus heres legatario praestare cogitur. Nam in bona causa nihil videtur esse in legato nec propter sumptus, quod quidam existimaverunt.

34.3.31

Scaevola libro tertio responsorum

pr. Creditor debitori legavit ita: “Gaio Seio, quidquid mihi sub pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari volo”: quaero, cum testator vivus a Seio aliquid recepit, an id ex causa legati peti possit. Respondit secundum ea quae proponerentur non posse. Idem repetiit et ait item testatorem ante factos codicillos, quibus legavit, paene omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse, ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quaesiit, an ei repetitio competeret propter verba ad praeteritum relata “quidquid mihi debuit”. Respondit: prius quidem secundum ea quae proponerentur recte responsum est, verum posterius propter ea, quae in tempore adderentur, ita ab iudice aestimandum, ut inspiceret, oblivione pecuniae solutae, aut quod eo inscio numerata esset, id fecisset, an consulto, quod quantitatem quondam debitam, non ius liberationis dare voluisset.

1. Inter cetera liberto ita legavit: “et si quid me vivo gessit, rationes ab eo exigi veto”. Quaeritur, an chartas, in quibus rationes conscriptae sunt, item reliquas secundum accepta et expensa heredibus reddere debeat. Respondit ea de quibus quaereretur posse heredem vindicare, id autem, quod conservis, qui remanent in hereditate, crediderit et in rem domini versum esset, desisse in reliquis esse.

2. Titia, quae duos tutores habuerat, ita cavit: “rationem tutelae meae, quam egit Publius Maevius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo”: quaeritur, an, si qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti ab eo possit. Respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae esset et apud tutorem remaneret, legata videretur.

3. Item quaeritur, an contutor liberatus videtur. Respondit contutorem non liberari.

4. “Gaio Seio optime merito hoc amplius lego concedique volo neque ab eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis aut rationibus debitor est vel quidquid a me mutuum accepit vel fidem meam pro eo obligavi”. Quaero, utrum id solum, quod eo tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat. Respondit secundum ea quae proponerentur videri omnem obligationem Seio eius debiti per fideicommissum solvi voluisse.

5. Item quaeritur, si postea novatione facta et ampliata summa coeperit debere, an id, quod ex vetere contractu debebatur, nihilo minus in causa legati duret et an vero novatione facta quasi novus debitor ampliatae summae possit conveniri. Respondit id dumtaxat legatum videri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea voluntate testator, quae tunc fuisset.

 

34.4.0. De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

 

34.4.1

Paulus libro tertio ad Sabinum

Qui actu legato iter adimat, nihil adimit, quia numquam actus sine itinere esse potest.

34.4.2

Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr. Fundo legato adimi ita potest: “fundum illi praeter usum fructum neque do neque lego”, ut usus fructus in legato relinquatur.

1. Sed et fructus adimi potest, ut proprietas relinquatur.

2. Item pars fundi legati adimi potest.

34.4.3

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Si quis ita legaverit: “Titio fundum do lego: si Titius decesserit, Seio heres meus dare damnas esto”, recte translatum legatum videtur. Sed et si iam mortuo eo, cui legatum erat, easdem res transtulerit, Sempronio debetur.

1. Si quis Titio legaverit sic: “Titio dato aut, si Titius ante decesserit quam accipiat, Sempronio dato”, secundum meram suptilitatem utrique obligatum videri heredem, id est et Sempronio et heredi Titii. Sed si quidem mora Titio ab herede facta est, ad heredes eius legati exactio transmittitur Sempronio repellendo: sin autem nulla mora intercesserit, tunc Sempronius legatum accipit, et non Titii heredes. Sed si ante diem legati cedentem decesserit Titius, soli Sempronio debetur legatum.

2. Idem dicendum est et fideicommissa hereditate puero data aut, si ante restitutam decessisset, matri eius relicta: ut, si puer ante diem legati cedentem decessisset, matri debeatur, si postea, ad pupilli heredes fideicommissum transmittatur utpote re ipsa mora subsecuta.

3. Sed et cum quis ita legasset: “heres meus Titio dato: si non dederit, Sempronio dato”, ita demum Sempronio debetur, si dies eius in persona Titii non cessisset.

4. Si quis ita legaverit: ” heres meus Titio fundum dato et si Titius eum fundum alienaverit, heres meus eundem fundum Seio dato”, oneratus est heres: non enim a Titio fideicommissum relictum est, si alienasset fundum, sed ab herede ei legatum est. Heres igitur debebit doli exceptione posita prospicere sibi cautione a Titio de fundo non alienando.

5. Si quis plus quam dedit ademerit, ademptio valet, veluti si quis viginti legaverit et quadraginta ademerit.

6. Si loci usum fructum leget testator et iter adimat, non valet ademptio nec vitiatur legatum: sicuti qui proprietatem fundi legat, iter adimendo legatum non minuit.

7. Si duobus Titiis separatim legaverit et uni ademerit nec appareat, cui ademptum sit, utrique legatum debetur, quemadmodum et in dando, si non appareat cui datum sit, dicemus neutri legatum.

8. Si Titio fundus pure eidemque sub condicione legatus sit, deinde postea ademptum sit sic: “Titio fundum, quem sub condicione legavi, heres meus ne dato”, ex nulla datione debetur, nisi specialiter dixerit pure eum legatum velle accipere.

9. Condicio legati an adimi possit vel hereditatis vel statuliberi, videndum. Et Iulianus scribit in statulibero detractam condicionem non repraesentare libertatem. Papinianus quoque libro septimo decimo quaestionum scribit generaliter condicionem adimi non posse: nec enim datur, inquit, condicio, sed adscribitur: quod autem adscribitur, non potest adimi, sed quod datur. Sed Melius est sensum magis quam verba amplecti et condiciones sicut adscribi, ita et adimi posse.

10. Cum Titio centum testamento legasset et eidem codicillis ita legasset: “Titio quinquaginta dumtaxat nec amplius heres meus dato”, non amplius quinquaginta legatarium petiturum.

11. Non solum autem legata, sed et fideicommissa adimi possunt et quidem nuda voluntate. Unde quaeritur, an etiam inimicitiis interpositis fideicommissum non debeatur: et si quidem capitales vel gravissimae inimicitiae intercesserint, ademptum videri quod relictum est: sin autem levis offensa, manet fideicommissum. Secundum haec et in legato tractamus doli exceptione opposita.

34.4.4

Ulpianus libro 33 ad Sabinum

Quod si iterum in amicitiam redierunt et paenituit testatorem prioris offensae, legatum vel fideicommissum relictum redintegratur: ambulatoria enim est voluntas defuncti usque ad vitae supremum exitum.

34.4.5

Gaius libro secundo ad edictum urbicum

Sicut adimi legatum potest, ita et ad alium transferri, veluti hoc modo: “quod Titio legavi, id Seio do lego”: quae res in personam Titii tacitam ademptionem continet.

34.4.6

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Translatio legati fit quattuor modis: aut enim a persona in personam transfertur: aut ab eo qui dare iussus est transfertur, ut alius det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod pure datum est, transfertur sub condicione.

1. Sed si id, quod a Titio dedi, a Maevio dem, quamvis soleant esse duo eiusdem rei debitores, tamen verius est hoc casu ademptum esse legatum: nam cum dico: “quod Titium dare damnavi, Seius damnas esto dare”, videor dicere, ne Titius det.

2. Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum prius legatum: sed verius est ademptum esse: novissima enim voluntas servatur.

34.4.7

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

Quod si alii legetur sub condicione, quod alii pure datum est, non plene recessum videtur a primo, sed ita demum, si condicio sequentis exstiterit: ceterum si hoc animo fuerit testator, ut omnimodo recessum a primo putaverit, dicendum erit a primo ademptum legatum.

34.4.8

Iulianus libro 32 digestorum

Et ideo si vivo testatore mortuus fuerit is, in quem translatum legatum fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, pertinebit.

34.4.9

Ulpianus libro quinto disputationum

Cum centum, quae quis pure reliquit, condicione adiecta iterum eidem legavit, si quidem quasi aliam hanc summam esse voluit, et quod pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum est, si condicio exstiterit. Quod si eandem summam mutata voluntate sub condicione reliquit, pura datio condicionalis effecta videbitur. Quare si in eodem testamento, in quo centum adscripserat, postea quinquaginta reliquerit, si quidem alia voluit esse haec quinquaginta, centum quinquaginta debebuntur, sin vero quinquaginta tantum deberi voluit, quinquaginta tantum debebuntur. Idem est et si in codicillis id fuerit factum.

34.4.10

Iulianus libro 37 digestorum

pr. Si legatum pure datum Titio adimatur sub condicione et pendente condicione Titius decesserit, quamvis condicio defecerit, ad heredem Titii legatum non pertinebit: nam legatum cum sub condicione adimitur, perinde est, ac si sub contraria condicione datum fuisset.

1. Quod ita legatum est: “Titio decem heres meus dato: si Titio non dederit, eadem decem Sempronio dato” , si moriatur Titius ante diem legati, Sempronius legatum utiliter petet: translatum enim legatum intellegi debebit.

34.4.11

Iulianus libro 54 digestorum

Qui hominem legat et Stichum adimit, non peremit legatum, sed extenuat,

34.4.12

Ulpianus libro 50 ad Sabinum

Ut Stichum legatarius eligere non possit.

34.4.13

Marcianus libro sexto institutionum

Divi Severus et Antoninus rescripserunt, cum testator postrema scriptura quaqua ratione motus pessimum libertum esse adiecisset, ea quae priore scriptura ei relicta fuerant adempta videri.

34.4.14

Florentinus libro primo institutionum

pr. Legata inutiliter data ademptione non confirmantur, veluti si domino herede instituto, servo pure legatum sub condicione adimatur: nam pure legatum si sub condicione adimatur, sub contraria condicione datum intellegitur et ideo confirmatur. Ademptio autem, quo minus, non quo magis legatum debeatur, intervenit.

1. Quibus ex causis datio legati inutilis est, ex isdem causis etiam ademptio inefficax habetur, veluti si viam pro parte adimas aut pro parte liberum esse vetes.

34.4.15

Paulus libro singulari de adsignatione libertorum

Cum servus legatus a testatore et alienatus rursus redemptus sit a testatore, non debetur legatario opposita exceptione doli mali. Sane si probet legatarius novam voluntatem testatoris, non submovebitur.

34.4.16

Paulus ex libro singulari de iure codicillorum

Nihil interest, inducatur quod scriptum est an adimatur.

34.4.17

Celsus libro 22 digestorum

Nihil prohibet priorem scripturam posteriore corrigere commutare rescindere.

34.4.18

Modestinus libro octavo differentiarum

Rem legatam si testator vivus alii donaverit, omnimodo exstinguitur legatum. Nec distinguimus, utrum propter necessitatem rei familiaris an mera voluntate donaverit, ut, si necessitate donaverit, legatum debeatur, si nuda voluntate, non debeatur: haec enim distinctio in donantis munificentiam non cadit, cum nemo in necessitatibus liberalis exsistat.

34.4.19

Modestinus libro 11 responsorum

Modestinus respondit, si adimendo legatum, quod Maevio relictum sit, fideicommissum ab eo datum defunctus revocare noluit, heredes ex causa fideicommissi conveniri posse recte probari.

34.4.20

Pomponius libro primo ad Quintum Mucium

Licet transferam legatum in eum, cum quo nobis testamenti factio non est, sive in servum proprium, cui sine libertate legavero, licet eis non debeatur, nec illi tamen debebitur, cui fuerit ademptum.

34.4.21

Licinius libro quarto regularum

Legatum nulli alii adimi potest quam cui datum est: quapropter si filio aut servo alieno legatum fuerit, domino aut patri legatum adimi non potest.

34.4.22

Papinianus libro sexto responsorum

Ex parte heres institutus etiam legatum acceperat: eum testator inimicitiis gravissimis persecutus, cum testamentum aliud facere instituisset neque perficere potuisset, praeteriit. Hereditariae quidem actiones ei non denegabuntur, sed legatum si petat, exceptione doli mali submovebitur.

34.4.23

Papinianus libro septimo responsorum

Pater inter filios facultatibus divisis filiam ex ratione primipili commodorum trecentos aureos accipere voluit ac postea de pecunia commodorum possessionem paravit. Nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommissum praestabunt: non enim absumptum videtur, quod in corpus patrimonii versum est. Cum autem inter filios diviso patrimonio res indivisas ad omnes coheredes pertinere voluisset, ita possessionem ex commodis comparatam dividi placuit, ut in eam superflui pretii filia portionem hereditariam accipiat: hoc enim eveniret in bonis pecunia relicta.

34.4.24

Papinianus libro octavo responsorum

pr. Legatum sub condicione datum cum transfertur, sub eadem condicione transferri videtur, si non condicio priori personae cohaereat: nam si quis uxori sublatis liberis legaverit, repetita condicio non videbitur, quae fuit in persona mulieris necessaria.

1. Pater hortos instructos filiae legavit: postea quaedam ex mancipiis hortorum uxori donavit. Sive donationes confirmavit sive non confirmavit, posterior voluntas filiae legato potior erit: sed etsi non valeat donatio, tamen minuisse filiae legatum pater intellegitur.

34.4.25

Papinianus libro nono responsorum

Alteri ex heredibus praeceptionem praedii dedit: mox alteri praestari adversus debitorem actiones ad eum finem mandavit, quo praedium fuerat comparatum. Cum postea praedio distracto citra ullam offensam eius, qui praeceptionem acceperat, pretium in corpus patrimonii redisset, non esse praestandas actiones coheredi respondi.

34.4.26

Paulus libro nono quaestionum

pr. Si, servo cum libertate dato legato, et alienato adimatur libertas, quamvis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem non perventurum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi, sicut datio, cum in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore fuit testatoris, deinde alienato codicillis libertas datur.

1. Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat vivus, deinde codicillis libertatem ei ademerit? Videamus, an perdiderit legatum vana ademptio libertatis. Quod quidam putant: sed supervacua scriptura non nocet legato.