Digesta vel Pandectae – Liber XXXIV

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXIV

34.1.0. De alimentis vel cibariis legatis.

34.2.0. De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

34.3.0. De liberatione legata.

34.4.0. De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

34.5.0. De rebus dubiis.

34.6.0. De his quae poenae causa relinquuntur.

34.7.0. De regula Catoniana.

34.8.0. De his quae pro non scriptis habentur.

34.9.0. De his quae ut indignis auferuntur.

 

34.1.0. De alimentis vel cibariis legatis.

 

34.1.1

Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus

Si alimenta fuerint legata, dici potest etiam aquam legato inesse, si in ea regione fuerint legata, ubi venumdari aqua solet.

34.1.2

Marcianus libro octavo institutionum

pr. Si quis libertis alimenta reliquerit, et si legati fuerint servi et rogati legatarii manumittere, ad fideicommissum admittuntur, ut et divi quoque Severus et Antoninus rescripserunt.

1. Et licet ad fiscum bona fuerint devoluta, ex quibus alimenta debeantur, praestanda sunt, sicuti si ad quemlibet successorem transissententiarum

34.1.3

Ulpianus libro secundo de officio consulis

Solent iudices ex causa alimentorum libertos dividere, quotiens plures sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim alimenta petentes distringantur: quam divisionem perinde tueri oportet atque si pater familias ipse libertos divisisset. Solent et unum eligere, per quem alimenta praestentur, aut ex voluntate defuncti aut arbitrio suo, ut rescripta subiecta ostendunt: “Exemplum libelli dati mihi a libertis silii misi vobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere, quia multi testamentis suis praestari libertis iubent necessaria, quae quia minimi aeris sunt, ad nihilum perducuntur, cum plures heredes coeperunt per successiones existere. Qua de causa puto vos recte facturos, si convocatis Favillae heredibus procuratoribusve eorum constitueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius usuris alimenta praestentur. Debebit autem is qui accipiet cavere eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis decesserit aliove quo modo in civitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum efficiet pro portione computatio”. Divus Pius Rubrio cuidam Telesphoro rescripsit: “Consules vocatis his, a quibus vobis alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, vel omnes ab uno vel facta pro rata distributione quis et a quibus percipiatis, decernent. Fiscus enim, si eo nomine quid ab eo vobis deberetur, exemplum sequetur. Iam nunc sciatis partes eorum, qui solvendo esse desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum”.

34.1.4

Modestinus libro decimo responsorum

pr. Tois te apeleuverois tais te apeleuverais mou, ohus zwsa en te ty diavyky en te tw kwdikillw yleuverwsa ye eleuverwsw, dovynai boulomai ta en xiois mou xwria, epi tw kai hosa zwsys mou elambanon stoixeisvai autois kibariou kai bestiariou onomati [id est: Libertis libertabusque meis, quos viva vel in testamento iuve codicillis manumisi manumiserove, dari volo praedia in Chio, utquanta viva me accipiebant suppetant iis cibarii et vestiarii nomine]. Quaero, quam habeant significationem, utrum ut ex praediis alimenta ipsi capiant an vero ut praeter praedia et cibaria et vestiaria ab herede percipiant? Et utrum proprietas an usus fructus relictus est? Et si proprietas relicta sit, aliquid tamen superfluum inveniatur in reditibus, quam est in quantitate cibariorum et vestiariorum, an ad heredem patronae pertinet? Et si mortui aliqui ex libertis sint, an pars eorum ad fideicommissarios superstites pertinet? Et an die cedente fideicommissi morientium libertorum portiones ad heredes eorum an testatoris decurrant? Modestinus respondit: videntur mihi ipsa praedia esse libertis relicta, ut pleno dominio haec habeant et non per solum usum fructum et ideo et si quid superfluum in reditibus quam in cibariis erit, hoc ad libertos pertineat. Sed et si decesserit fideicommissarius ante diem fideicommissi cedentem, pars eius ad ceteros fideicommissarios pertinet: post diem autem cedentem si qui mortui sint, ad suos heredes haec transmittent.

1. Lucius Titius testamento suo libertis libertabusque cibaria et vestiaria a liberis suis eisdemque heredibus praestari iussit nulla condicione addita: quaero, an, si sine patroni liberis idem liberti agant, cibaria et vestiaria accipere possint. Modestinus respondit nihil proponi, propter quod petitio eorum, quae testamento pure legata sunt, non competat.

34.1.5

Modestinus libro 11 responsorum

Verba testamenti: “Omnibus libertis nostris cibaria praestabitis pro arbitrio vestro, non ignorantes, quot ex his caros habuerim”. Item alio loco: “Prothymum Polychronium Hypatium commendo: ut et vobiscum sint et cibaria praestetis, peto”. Quaero, an omnibus cibaria debent dari an his quos commendavit et cum heredibus esse iussit? Modestinus respondit omnibus libertis cibaria relicta proponi, quorum modum viri boni arbitrio statuendum esse.

34.1.6

Iavolenus libro secundo ex Cassio

Legatis alimentis cibaria et vestitus et habitatio debebitur, quia sine his ali corpus non potest: cetera quae ad disciplinam pertinent legato non continentur,

34.1.7

Paulus libro 14 responsorum

Nisi aliud testatorem sensisse probetur.

34.1.8

Papinianus libro septimo responsorum

Pecuniae sortem alimentis libertorum destinatam unum ex heredibus secundum voluntatem defuncti praecipientem cavere non esse cogendum ex persona deficientium partes coheredibus restitui placuit: ob eam igitur speciem post mortem omnium libertorum indebiti non competit actio nec utilis dabitur. Diversa causa est eius, cui legatorum divisio mandatur: nam ea res praesentem ac momentariam curam iniungit, alimentorum vero praebendorum necessitas oneribus menstruis atque annuis verecundiam quoque pulsantibus adstringitur.

34.1.9

Papinianus libro octavo responsorum

pr. Alio herede instituto ita scripsit: “A te peto, Gai Sei, quidquid ex hereditate mea redegeris, illis alumnis meis des singulis denos aureos eandemque summam penes te esse volo, cuius ex incremento eos alere te volo: reliquum restitues numerio colliberto nostro”. Respondi, quamvis distrahere bona Gaius Seius alio scripto herede non possit, tamen eum, alumnis relictam pecuniam ut servet ac restituat, intra Falcidiam recte petiturum: quod de superfluo probari non potest.

1. Eum quoque libertum inter eos, quibus cibaria, item vestiarium patrona, quae viva praestabat, reliquit, recte fideicommissum petiturum existimavi, qui annuos viginti aureos et menstruum frumentum atque vinum acceptavit.

34.1.10

Papinianus libro nono responsorum

pr. Cum unus ex heredibus certam pecuniam praecipere iussus esset, de cuius sorte libertis alimenta praestaret, heredem quoque heredis ad praeceptionem admitti placuit. Si tamen plures heredes heres haberet, intentionem quidem defuncti prima facie refragari, sed aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros heredes suos evitavit et quietam ac verecundam atque etiam idoneam, libertis consulens, domum sequi maluit? Et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta praestabuntur.

1. Verbis fideicommissi pure manumisso praeteriti quoque temporis alimenta reddenda sunt, quamvis tardius libertatem reciperaverit nec heres moram libertati fecerit: tunc enim explorari moram oportet, cum de usuris fideicommissi quaeritur, non de ipsis fideicommissis.

2. Alimentis viri boni arbitratu filiae relictis ab herede filio pro modo legatae dotis, quam solam pater exheredatae filiae nubenti dari voluit, atque pro incrementis aetatis eam exhibendam esse respondi, non pro viribus hereditatis.

34.1.11

Paulus libro decimo quaestionum

Is, cui annua alimenta relicta fuerant, in metallum damnatus indulgentia principis restitutus est. Respondi eum et praecedentium annorum recte cepisse alimenta et sequentium deberi ei.

34.1.12

Paulus libro 14 responsorum

Lucius Titius libertis suis cibaria et vestiaria annua certorum nummorum reliquit et posteriore parte testamenti ita cavit: “Obligatos eis ob causam fideicommissi fundos meos illum et illum, ut ex reditu eorum alimenta supra scripta percipiant”. Quaesitum est, an, si quando minores reditus pervenerint, quam est quantitas cibariorum et vestiariorum, heredes ad supplendam eam onerari non debeant, vel, si alio anno excesserint, an supplendum sit, quod superiore anno minus perceperint. Paulus respondit cibaria et vestiaria libertis defuncti integra deberi, neque ex eo, quod postea praedia his pignoris iure testator obligare voluit, ut ex reditu eorum alimenta perciperent, minuisse eum vel auxisse ea quae reliquerat videri.

34.1.13

Scaevola libro quarto responsorum

pr. Gaio Seio trecentos aureos legavit, ut ex usuris eius summae libertis cibaria et vestiaria praestaret, quae statuerat: codicillis autem eandem summam vetuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Maevio voluit: quaero, an libertis fideicommissum debeat Maevius. Respondi Maevium, nisi aliud, de quo non deliberaretur, doceat sibi a testatore iniunctum, videri secundum voluntatem testatoris recepisse ea onera, quae adscripta erant ei summae, quae in eum codicillis transferebatur.

1. Imperator Antoninus Pius libertis Sextiae Basiliae. “Quamvis verba testamenti ita se habeant, ut, quoad cum Claudio iusto morati essetis, alimenta et vestiarium legata sint, tamen hanc fuisse defunctae cogitationem interpretor, ut et post mortem iusti eadem vobis praestari voluerit”. Respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis praestandis perpetuo maneat.

2. Item consultus de tali scriptura “et tecum sint semper volo”: quaero, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob graviorem servitutem ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quae negat se praestare, nisi vice servitutis is uteretur. Respondit secundum ea quae proponerentur deberi.

34.1.14

Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr. Mela ait, si puero vel puellae alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi. Sed hoc verum non est: tamdiu enim debebitur, donec testator voluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus vitae debebuntur.

1. Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum, quae dudum pueris et puellis dabantur, velit sequi, sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usque ad decimum octavum, puellae usque ad quartum decimum annum alantur, et hanc formam ab Hadriano datam observandam esse imperator noster rescripsit. Sed etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu in sola specie alimentorum hoc tempus aetatis esse observandum non est incivile.

2. Sed si alimenta, quae vivus praestabat, reliquerit, ea demum praestabuntur, quae mortis tempore praestare solitus erat: quare si forte varie praestiterit, eius tamen temporis praestatio spectabitur, quod proximum mortis eius fuit. Quid ergo, si, cum testaretur, minus praestabat, plus mortis tempore, vel contra? Adhuc erit dicendum eam praestationem sequendam, quae novissima fuit.

3. Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum reliquerat: consulebar de fideicommisso. Cum in ea regione Africae vel forte Aegypti res agi proponebatur, ubi aqua venalis est, dicebam igitur esse emolumentum fideicommissi, sive quis habens cisternas id reliquerit sive non, ut sit in fideicommisso, quanto quis aquam sibi esset comparaturus. Nec videri inutile esse fideicommissum quasi servitute praedii non possessori vicinae possessionis relicta: nam et haustus aquae ut pecoris ad aquam adpulsus est servitus personae, tamen ei, qui vicinus non est, inutiliter relinquitur: in eadem causa erunt gestandi vel in tuo uvas premendi vel areae tuae ad frumenta ceteraque legumina exprimenda utendi. Haec enim aqua personae relinquitur.

34.1.15

Scaevola libro 17 digestorum

pr. A filio herede codicillis Seiae decem reliquit et alumno his verbis: “Maevio infanti alumno meo quadringenta dari volo, quae peto a te, Seia, suscipias et usuras ei quincunces in annum usque vicesimum aetatis praestes eumque suscipias et tuearis”. Quaesitum est, an Seia, postquam legatum suum acceperit, si nolit pecuniam alumno relictam suscipere vel in suscipienda ea cessaverit, onus alimentorum ex die mortis testatoris compellenda sit adgnoscere. Respondit secundum ea quae proponerentur compellendam praestare, cum fideicommissum sit. Idem quaesiit, an heres quoque Seiae in annos viginti alimenta praestare debeat. Respondit debere.

1. Testator concubinae mancipia rustica numero octo legavit et his cibaria praestari iussit in haec verba: “Eisque mancipiis, quae supra legavi, cibarii nomine ab heredibus meis praestari volo, quae me vivo accipiebant”. Quaesitum est, cum vivo testatore semper mancipia rustica tempore messium et arearum delegata fuerint et eo tempore cibaria ex ratione domini sui numquam acceperint excepto custode praedii, an heres eius quoque temporis, id est messis et arearum, et cibaria concubinae pro mancipiis rusticis praestare deberet. Respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. Claudius: merito: nam si eodem modo, quo apud testatorem fuerunt, et apud concubinam futura legavit, non debebantur eius temporis, de quo quaesitum est, cibaria: verum si velut in ministerium urbanum ab his transferentur, debebuntur.

2. Titia decedens testamento ita cavit: “Omnibus libertis libertabusque meis cibaria et vestiaria, quae viva praestabam, dari praestarique volo”: quaesitum est, cum tribus solis eo tempore, quo ea vixit, sicut rationibus continebatur, cibaria et vestiaria praestiterit, an heres eius a ceteris quoque libertis conveniri possit, an vero tribus tantum sit obnoxius, qui rationibus ipsius cibaria et vestiaria accepisse reperiuntur? Respondit ab omnibus.

34.1.16

Scaevola libro 18 digestorum

pr. Alimenta et vestiaria libertis suis dedit: quaesitum est, an, quia nominatim a moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus moderatus debeat, non etiam post mortem moderati heredes eius. Respondit et heredes teneri.

1. Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisve manumiserat, alimenta commoda, quae viva praestabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabusque fundos: quaesitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scribere solebat ita: apo hroufinys hymeterw apeleuverw: epistula etiam emissa ad ordinem civitatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei praestarentur, manifestando litteris suis eum suum esse libertum. Respondit eum, cuius notio est, aestimaturum, ut, si quidem viva ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum admitteretur, aliter vero non.

2. Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum libertos esse voluit, ut, cum fuerit Basilice annorum viginti quinque, cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliaverit: quaesitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et vestiaria et habitationem reliquit, etiam Basilice deberentur. Respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur. Claudius: quia destinaverat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter ei praelegaverat.

3. Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cavit: “Item libertis meis, quos vivus manumisi, ea quae praestabam”. Quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a vivente percipiebant solida ex fideicommisso petere possint. Respondit non amplius, quam quod vir pro sua parte praestabat, deberi.

34.1.17

Scaevola libro 19 digestorum

Servos ad custodiam templi reliquerat et his ab herede legaverat his verbis: “Peto fideique tuae committo, ut des praestes in memoriam meam pedisequis meis, quos ad curam templi reliqui, singulis menstrua cibaria et annua vestiaria certa”. Quaesitum est, cum templum nondum esset extructum, ex die mortis an vero ex eo tempore, quo templum explicitum fuerit, percipere servi debeant legatum. Respondit officio iudicis heredem compellendum servis relicta praestare, donec templum exstrueretur.