Digesta vel Pandectae – Liber XXXI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

5. Testator legata ante quinquennium vetuit peti praestarique, sed heres quaedam sua sponte ante quinquennium solvit: quaesitum est, an eius, quod ante diem exsistentem solutum est, repraesentationem in reliqua solutione legati reputare possit. Respondi non propterea minus relictum deberi, quod aliquid ante diem sit solutum.

6. Lucius Titius testamento ita cavit: “Praediolum meum dari volo libertis libertabusque meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae meae, ita ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perveniat”. Quaero, an Seia in communione cum libertis habeat portionem an vero sibi partem dimidiam eius praedioli vindicare possit. Respondi perspicuam esse testantis voluntatem omnes ad viriles partes vocantis.

7. Impuberem filium heredem instituit: uxori dotem praelegavit, item ornamenta et servos et aureos decem: et si impubes decessisset, substituit, a quibus ita legavit: “Quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus quoque heredis mei in duplum dari volo”. Quaeritur, an ex substitutione, impubere mortuo, dos quoque iterum debeatur. Respondi non videri de dotis legato duplicando testatorem sensisse. Item quaero, cum corpora legata etiam nunc ex lucrativa causa possideantur, an a substitutis peti possint. Respondi non posse.

8. “Civibus meis do lego chirographum Gaii Seii”: postea codicillis vetuit a Seio exigi et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis nominavit, eandem summam rei publicae daret. Quaesitum est, si posterior idoneus non esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant. Respondi heredes rei publicae adversus eum dumtaxat debitorem, qui novissimus codicillis, ut proponitur, designatus est, actionem praestare debere.

9. Filiam ex asse instituit heredem eique substituit nepotem suum et ita cavit: “Si, quod abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei erunt, tunc portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere volo”. Quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt et intestati bona pertinuerunt ad pronepotem eius, an fideicommissum ad libertos pertineret. Respondi secundum ea quae proponerentur, si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filia et nepos, videri legitimorum fidei commissum esse, ut praestaretur.

10. “Quisquis mihi heres erit, sciat debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita apud me a Seleuco patruo meo denaria tria, quae etiam protinus reddi et solvi eis iubeo”: quaesitum est, an, si non deberentur, actio esset. Respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito actionem esse, sed ex fideicommisso.

11. Lucius Titius damam et Pamphilum libertos suos ante biennium mortis suae de domu dimisit et cibaria quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita legavit: “Quisquis mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumisi et quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine in menses singulos certam pecuniam dato”. Quaesitum est, an Damae et Pamphilo fideicommissum debeatur. Respondi secundum ea quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse, ut his quoque legatum dari vellet: alioquin nihil ipsis praestetur.

12. Damae et Pamphilo, quos testamento manumiserat, fundum dedit ita, ut post mortem suam filiis suis restituerent: eodem testamento petiit ab heredibus suis, ut Pamphilam manumitterent, quae Pamphila filia naturalis erat Pamphili: idem Pamphilus post diem legati sui cedentem testamento heredem instituit Maevium eiusque fidei commisit, ut hereditatem suam, id est fundi supra scripti partem dimidiam, quam solam in bonis ex testamento patronae suae habebat, Pamphilae filiae suae, cum primum libera fuisset, restitueret. Quaero Pamphila manumissa, utrum ex testamento superiore patris sui patronae eam partem petere possit, an vero ex testamento patris naturalis ex causa fideicommissi habita ratione legis Falcidiae. Respondi ex his quae proponerentur probari Pamphilam dumtaxat ex testamento superiore fideicommissum petere posse. Claudius. Quia creditur appellatione filiorum et naturales liberos, id est in servitute susceptos contineri.

13. Scaevola. Codicillis Gaio Seio centum legavit eiusque fidei commisit, ut ancillae testatoris ea daret: quaero, an utile fideicommissum sit, quod legatarius ancillae testatoris dare iussus est. Respondi non esse. Item, si utile non est, an legatarius heredi, cuius ancilla est, restituere compellatur. Respondi non compelli: sed nec ipsum legatarium legatum petere posse.

14. Insulam libertis utriusque sexus legavit ita, ut ex reditu eius masculi duplum, feminae simplum percipiant, eamque alienari vetuit: ex consensu omnium ab herede venumdata est: quaero, an et ex pretio insulae duplum mares, simplum feminae caperent. Respondi ob pretium nullam fideicommissi persecutionem esse, nisi ea mente venditioni consenserunt, ut similiter ex pretio mares quidem duplum, feminae autem simplum consequantur.

15. Instituto filio herede et ex eo nepotibus emancipatis testator ita cavit: “Boulomai de tas emas oikias my pwleisvai hupo twn klyronomwn mou myde daneizesvai kat’ autwn, alla menein autas akeraias autois kai uhiois kai ekgonois eis ton hapanta xronon. ean de tis boulyvy autwn pwlysai to meros autou y daneisasvai kat’ autou, ecousian exetw pwlysai tw sugklyronomw autou kai daneizesvai par’autou. Ean de tis para tauta poiysy, estai to xrymatizomenon axryston kai akuron” [id est: Volo autem domus meas nec venumdari ab heredibus meis neque hypothecae dari sed integras manere ipsis et filiis et nepotibus in sempiternum. Quod si quis eorum partem suam vendere volet vel hypothecae dare, liceat ei vendere eam vel hypothecae dare coherendi suo. Si quis contra fecerit, quod actum est inutile esto et irritum.]. Quaeritur, cum filius defuncti mutuam pecuniam a Flavia Dionysia acceperit et locatis aedibus pro parte sua pensiones sibi debitas creditrici delegaverit, an condicio testamenti exstitisse videatur, ut filiis suis fideicommissi nomine teneatur. Respondi secundum ea quae proponerentur non exstitisse.

16. Matre et uxore heredibus institutis ita cavit: “A te, uxor carissima, peto, ne quid post mortem tuam fratribus tuis relinquas: habes filios sororum tuarum, quibus relinquas. Scis unum fratrem tuum filium nostrum occidisse, dum ei rapinam facit: sed et alius mihi deteriora fecit”. Quaero, cum uxor intestata decessit et legitima eius hereditas ad fratrem pertineat, an sororis filii fideicommissum ab eo petere possunt. Respondi posse defendi fideicommissum deberi.

17. “Lucius Titius hoc meum testamentum scripsi sine ullo iuris perito, rationem animi mei potius secutus quam nimiam et miseram diligentiam: et si minus aliquid legitime minusve perite fecero, pro iure legitimo haberi debet hominis sani voluntas”: deinde heredes instituit. Quaesitum est intestati eius bonorum possessione petita, an portiones adscriptae ex causa fideicommissi peti possunt. Respondi secundum ea quae proponerentur posse.

31.89

Scaevola libro quarto responsorum

pr. Testamento filium et uxorem suam heredes instituit: postea epistulam scripsisse dicitur, qua et quidquid in peculio habuit filius, ei donavit et adiecit praecipua haec eum suique iuris et post mortem suam habere velle. Quaero, cum testamento significaverit, si quid obsignatum recepisset, id vice codicillorum valeret, epistula autem non sit obsignata, an quae epistula continentur ad filium pertineant. Respondi, si fides epistulae relictae constaret, deberi, quae in ea dare se velle significavit.

1. Qui indivisam cum fratre suo rem habebat, filias suas heredes instituit et ita cavit: “Propter res universas quae mihi cum illo fratre meo patruo vestro communes sunt, quas aestimationis constiterit esse universas duo milium aureorum, fidei vestrae committo, uti pro portione vestra mille aureos a Lucretio Pacato patruo vestro accipiatis”: huic testamento quinquennio supervixit et abunde patrimonium reliquit: quaesitum est, an heredes Lucretii Pacati secundum verba supra scripta offerentes mille aureos fideicommissum consequantur. Respondi secundum ea quae proponerentur non facere voluntatem, ut universa datis millenis aureis restituerentur, sed aestimationis, quae mortis tempore in rebus fuerat, oblationem debere fieri.

2. Seio, quem heredi substituerat, ita legavit: “Seio, si mihi heres non erit, et uxori eius Marcellae argenti libras quindecim dari volo”. Quaero, cum Seius heres exstiterit, an Marcellae legati dimidia portio debeatur. Respondi secundum ea quae proponerentur deberi.

3. Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec verba inseruit: “Pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. Primum autem rogo, sic inter vos agatis, ut me vivo egistis itaque rogo, ut quidquid aut ego reliquero aut quod vos ipsae habetis, commune vobis sit”. Filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaeritur, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri deberetur et quota. Respondi secundum ea quae proponerentur dimidiam partem deberi, si modo uxor parata sit in commune bona sua conferre.

4. Quattuor filios aequis partibus instituit et fundum per praeceptionem singulis legavit: filii, cum universa bona patris obligata essent, mutua accepta pecunia hereditario creditori solverunt et posteriori obligaverunt, qui, cum ei debitum non solveretur, praedia universa lege pignoris uni ex heredibus vendidit: quaeritur, an, cum iste filius ex causa emptionis ea possideat, fratribus et coheredibus fideicommissi petitio esset an vero ea perempta esset, cum communiter universa sequenti creditori obligaverint. Respondi actionem quidem fideicommissi in personam competentem omnibus invicem manere: non autem fideicommissum restituendum est, nisi prius debitum ab eis emptori eidemque coheredi persolveretur.

5. Filiae fidei commisit in haec verba: “Peto a te, filia mea, ut dotalem cautionem post mortem meam mutes et ita renoves, ut fratres tui dotem stipularentur hoc casu, ut, si sine liberis uno pluribusve in matrimonio morieris, dos ad eos perveniat”. Post mortem patris decessit maritus, antequam renovaretur cautio dotalis, et postea alii nupta decessit nullo liberorum relicto, vivo adhuc Titio uno ex fratribus. Quaesitum est, an Titius petitionem haberet rerum, quae in dotem fuerant. Respondi posse fideicommissum ab heredibus sororis peti, si per eam stetit, quo minus dotem frater stipularetur.

6. Filium et filiam heredes instituit et libertis legata dedit eorumque fidei commisit in haec verba: “A vobis peto, ut quidquid vobis legavi, contenti sitis viventes, ut post vos filiis meis restituatis”. Defuncta testatricis filia Maevia libertus decessit herede instituto patronae filio ex parte debita, ex altera extraneo: quaesitum est, an adita hereditate patronae filius a coherede suo partem eorum, quae ex testamento matris ad Maevium libertum pervenerant, petere potest. Respondi eius, quod ei deberetur, si hereditatem non adisset, partem a coherede petere posse.

7. Maritus uxorem ex asse heredem instituit, cuius post mortem codicillos aperiri testator praecepit: praedium hereditarium uxor infructuosum rationi suae existimans vendidit: emptor quaerit, an retractari haec venditio possit post mortem mulieris ab his, quibus codicillis per fideicommissum hereditas data deprehenderetur an vero solum quantitas pretii ab herede uxoris fideicommissariis debeatur. Respondi propter iustam ignorantiam tam mulieris quam emptoris heredem mulieris, ut fundus apud emptorem remaneat, fideicommissario pretium dare debere.