Digesta vel Pandectae – Liber XXXI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

7. Titia cum nuberet Gaio Seio, dedit in dotem praedia et quasdam alias res, postea decedens codicillis ita cavit: “Gaion Seion ton andra mou parakatativemai soi, w vugater. Hw boulomai dovynai eis biou xrysin kai epikarpian metoxyn kwmys Naklynwn, hyn efvasa dedwkuia eis proika, sun swmasi tois emferomenois ty proiki, kai kata myden enoxlyvynai auton peri tys proikos: estai gar meta tyn teleutyn autou sa kai twn teknwn sou” [id est: Gaium Seium virum meum commendo tibi, filia, cui volo dari in usum per vitam eius et fructum partem vici Nacolenorum, quam antea ei in dotem dedi, una cum hominibus in dotem illatis, neque ullo modo eum de dote inquietari: nam post eius obitum ea erunt tua liberorumque tuorum]: praeterea alia multa huic eidem marito legavit, ut quamdiu viveret haberet. Quaero, an propter haec, quae codicillis ei extra dotem relicta sunt, possit post mortem Gaii Seii ex causa fideicommissi petitio filiae et heredi Titiae competere et earum rerum nomine, quas in dotem Gaius Seius accepit. Modestinus respondit: licet non ea verba proponuntur, ex quibus filia testatricis fideicommissum a Gaio Seio, postquam praestiterit quae testamento legata sunt, petere possit, tamen nihil prohibet propter voluntatem testatricis post mortem Gaii Seii fideicommissum peti.

31.35

Modestinus libro 16 responsorum

Respondit legatis uxori quae usus eius causa parata sunt, eos servos ad eam non pertinere, qui non proprii ipsius, sed communis usus causa parati sunt.

31.36

Modestinus libro tertio pandectarum

Legatum est donatio testamento relicta.

31.37

Iavolenus libro primo ex Cassio

Qui testamento inutiliter manumissus est legari eodem testamento potest, quia totiens efficacior est libertas legato, quotiens utiliter data est.

31.38

Iavolenus libro secundo ex Cassio

Quod servus legatus ante aditam hereditatem adquisiit, hereditati adquirit.

31.39

Iavolenus libro tertio ex Cassio

Si areae legatae post testamentum factum aedificium impositum est, utrumque debebitur et solum et superficium.

31.40

Iavolenus libro primo epistularum

Si duobus servis meis eadem res legata est et alterius servi nomine ad me eam pertinere nolo, totum ad me pertinebit, quia partem alterius servi per alterum servum adquiro, perinde ac si meo et alterius servo esset legatum.

31.41

Iavolenus libro septimo epistularum

pr. “Maevio fundi partem dimidiam, Seio partem dimidiam lego: eundem fundum Titio lego”. Si Seius decesserit, pars eius utrique adcrescit, quia cum separatim et partes fundi et totus legatus sit, necesse est, ut ea pars quae cessat pro portione legati cuique eorum, quibus fundus separatim legatus est, adcrescat.

1. A me herede uxori meae ita legatum est: “Quidquid propter Titiam ad Seium dotis nomine pervenit, tantam pecuniam Seius heres meus Titiae det”: quaero, an deductiones impensarum fieri possint, quae fierent, si de dote ageretur. Respondit: non dubito, quin uxori suae quod ita legatum est: “A te heres peto, quidquid ad te pervenisset, ut tantum ei dares”, tota dos sine ratione deductionis impensarum mulieri debeatur. Non autem idem ius servari debet ex testamento extranei, quod servatur in testamento viri, qui dotem uxori relegavit. Haec enim taxationis loco habenda est ” quidquid ad te pervenit”: illic autem, ubi vir uxori relegat, id videtur legare, quod in iudicio dotis mulier consecutura fuerit.

31.42

Iavolenus libro 11 epistularum

Cum ei, qui partem capiebat, legatum esset, ut alii restitueret, placuit solidum capere posse.

31.43

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

pr. Si ita relictum fuerit: “Quantum heres meus habebit, tantum Tithaso dari volo”, pro eo est, quasi ita sit scriptum: “Quantum omnes heredes habebunt”.

1. Quod si ita fuerit: “Quantum unus heres habebit, tantum Tithaso heredes meos dare volo”, minor pars erit accipienda, quae venit in legato.

2. Pegasus solitus fuerat distinguere, si in diem fideicommissum relictum sit, veluti post annos decem, interesse, cuius causa tempus dilatum sit, utrumne heredis, quo casu heredem fructum retinere debere, an legatarii, veluti si in tempus pubertatis ei qui impubes sit fideicommissum relictum sit, tunc enim fructus praestandos et antecedentis temporis. Et haec ita intellegenda sunt, si non nominatim adiectum est, ut cum incremento heres fideicommissum praestet.

3. Si ita scriptum sit: “Decem aut quindecim heres dato”, pro eo est ac si decem sola legata sint: aut si ita sit: “Post annum aut post biennium, quam ego decessero, heres dato”, post biennium videtur legatum, quia heredis esset potestas in eligendo.

31.44

Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium

pr. Si pluribus heredibus institutis ita scriptum sit: “Heres meus damnas esto dare aureos quinque”, non quilibet heres, sed omnes videbuntur damnati, ut una quinque dent.

1. Si ita legatum fuerit: “Lucius Titius heres meus Tithaso quinque aureos dare damnas esto”, deinde alio loco ita: “Publius Maevius heres meus Tithaso quinque aureos damnas esto dare”, nisi Titius ostenderit adimendi causa a Publio legatum esse relictum, quinos aureos ab utroque accipiet.

31.45

Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

pr. Si ita sit scriptum: “Filiabus meis centum aureos do”, an et masculini generis et feminini liberis legatum videatur? Nam si ita scriptum esset: “Filiis meis hosce tutores do”, responsum est etiam filiabus tutores datos esse. Quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi contineantur: exemplo enim pessimum est feminino vocabulo etiam masculos contineri.

1. Si sub condicione vel ex die certa nobis legatum sit, ante condicionem vel diem certum repudiare non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies veniet vel condicio exsistat [existat].

2. Si pater filiae suae testamento aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo minus legatum debetur: si enim hoc pater non ignorabat, videtur de aliis nuptiis sensisse.

31.46

Proculus libro quinto epistularum

Si scripsisset qui legabat: “Quidquid mihi Lucium Titium dare facere oportet, Sempronio lego” nec adiecit “praesens in diemve”, non dubitarem, quantum ad verborum significationem attineret, quin ea pecunia comprehensa non esset, cuius dies moriente eo, qui testamentum fecisset, nondum venisset. Adiciendo autem haec verba “praesens in diemve” aperte mihi videtur ostendisse eam quoque pecuniam legare voluisse.

31.47

Proculus libro sexto epistularum

Sempronius Proculus nepoti suo salutem. Binae tabulae testamenti eodem tempore exemplarii causa scriptae (ut volgo fieri solet) eiusdem patris familias proferuntur: in alteris centum, in alteris quinquaginta aurei legati sunt Titio: quaeris, utrum [centum] et quinquaginta aureos an centum dumtaxat habiturus sit. Proculus respondit: in hoc casu magis heredi parcendum est ideoque utrumque legatum nullo modo debetur, sed tantummodo quinquaginta aurei.

31.48

Proculus libro octavo epistularum

pr. Licinnius Lucusta Proculo suo salutem. Cum faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet uxor mancipia quae in dotem dederit quam pecuniam numeratam, recipere, si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea mancipia, quae postea ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero. Proculus Lucustae suo salutem. Si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia, quae aestimata in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur.

1. Bonorum possessione dementis curatori data legata a curatore, qui furiosum defendit, peti poterunt: sed qui petent, cavere debebunt, si hereditas evicta fuerit, quod legatorum nomine datum sit redditu iri.

31.49

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Mortuo bove qui legatus est neque corium neque caro debetur.

1. Si Titio frumentaria tessera legata sit et is decesserit, quidam putant exstingui legatum: sed hoc non est verum, nam cui tessera vel militia legatur, aestimatio videtur legata.

2. Labeo refert agrum, cuius commercium non habes, legari tibi posse Trebatium respondisse, quod merito Priscus Fulcinius falsum esse aiebat.

3. Sed Proculus ait, si quis heredem suum eum fundum, cuius commercium is heres non habeat, dare iusserat ei, qui eius commercium habeat, putat heredem obligatum esse, quod verius est, vel in ipsam rem, si haec in bonis testatoris fuerit, vel si non est, in eius aestimationem.

4. Si testator dari quid iussisset aut opus fieri aut munus dari, pro portione sua eos praestare, quibus pars hereditatis adcresceret, aeque atque cetera legata, placet.

31.50

Marcellus libro 28 digestorum

pr. Ut heredibus substitui potest, ita etiam legatariis. Videamus, an idem fieri possit et cum mortis causa donabitur, ut id promittat ille alteri, si ipse capere non poterit: quod magis est, quia in posterioris quoque persona donatio confertur.

1. Si Titius mihi Stichum aut decem debeat et legavero tibi Stichum quem mihi debet, placet exstingui legatum decem solutis: et si diversis alii decem, alii Stichus legatus fuerit, ex eventu solutionis legatum valet.

2. Cum ita legatum est: “Quantam pecuniam heres meus a Titio exegerit, tantam Maevio dato”, si sub condicione legatum est, antequam exacta pecunia sit, legatarius agere non potest: quod si statim dies legati cedit, ut Publicius recte putat, legatarius agere potest, ut actiones praestentur.

31.51

Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si ita quis testamento suo cavisset: “Illi quantum plurimum per legem accipere potest dari volo”, utique tunc, cum quando capere potuerit, videtur ei relictum. Sed et si dixerit: “Quam maximam partem dare possum, damnas esto heres meus ei dare”, idem erit dicendum.

1. Is cui in tempus liberorum tertia pars relicta est, utique non poterit adoptando tertiam partem consequi.

31.52

Clementius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Non oportet prius de condicione cuiusquam quaeri, quam hereditas legatumve ad eum pertineat.

31.53

Clementius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Cum ab uno herede mulieri pro dote compensandi animo legatum esset eaque dotem suam ferre quam legatum maluit, utrum in omnes heredes, an in eum solum, a quo legatum est, actio ei de dote dari debeat, quaeritur. Iulianus in eum primum, a quo legatum sit, actionem dandam putat: nam cum aut suo iure aut iudicio mariti contenta esse debeat, aequum esse eum, a quo ei maritus aliquid pro dote legaverat, usque ad quantitatem legati onus huius aeris alieni sustinere reliqua parte dotis ab heredibus ei praestanda.

1. Eadem erunt dicenda, si heres instituta pro dote omiserit hereditatem, ut in substitutum actio detur: et hoc verum est.

2. Sed de legatis et legis Falcidiae ratione belle dubitatur, utrum is, in quem solum dotis actio detur, legata integra ex persona sua debeat, perinde ac si omnes heredes dotem praestarent, an dotem totam in aere alieno computare, quia in eum solum actio eius detur: quod sane magis rationem habere videtur.

31.54

Clementius libro 13 ad legem Iuliam et Papiam

Si cui fundus centum dignus legatus fuerit, si centum heredi vel cuilibet alii dederit, uberrimum videtur esse legatum: nam alias interest legatarii fundum potius habere quam centum: saepe enim confines fundos etiam supra iustam aestimationem interest nostra adquirere.

31.55

Gaius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si Titio et mihi eadem res legata fuerit et is die cedente legati decesserit me herede relicto et vel ex mea propria causa vel ex hereditaria legatum repudiavero, magis placere video partem defecisse.

1. Si eo herede instituto, qui vel nihil vel non totum capere potest, servo hereditario legatum fuerit, tractantibus nobis de capacitate videndum est, utrum heredis an defuncti persona an neutrius spectari debeat. Et post multas varietates placet, ut, quia nullus est dominus, in cuius persona de capacitate quaeri possit, sine ullo impedimento adquiratur legatum hereditati atque ob id omnimodo ad eum pertineat, quicumque postea heres exstiterit, secundum quod accipere potest: reliqua autem pars ad eos, qui iure vocantur, venit.

31.56

Gaius libro 14 ad legem Iuliam et Papiam

Quod principi relictum est, qui ante, quam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione divi Antonini successori eius debetur.

31.57

Mauricius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

Si Augustae legaveris et ea inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est, sicuti divus Hadrianus in Plotinae et proxime imperator Antoninus in Faustinae Augustae persona constituit, cum ea ante inter homines esse desiit, quam testator decederet.

31.58

Gaius libro 14 ad legem Iuliam et Papiam

Si cui res legata fuerit et omnino aliqua ex parte voluerit suam esse, totam adquirit.

31.59

Clementius libro 15 ad legem Iuliam et Papiam

Si mihi pure, servo meo vel pure vel sub condicione eadem res legata est egoque legatum quod mihi datum est repudiem, deinde condicione exsistente id, quod servo meo legatum est, vellem ad me pertinere, partem legati deficere responsum est: nisi si quis dubitet, an exsistente condicione, si servus vivat, omnimodo legatum meum fiat, quod semel ad me pertinere voluerim: quod aequius esse videtur. Idem est et si duobus servis meis eadem res legetur.

31.60

Ulpianus libro 16 ad legem Iuliam et Papiam

Iulianus ait, si a filio herede legatum sit seio fideique eius commissum fuerit sub condicione ut Titio daret, et Titius pendente condicione decesserit, fideicommissum deficiens apud seium manet, non ad filium heredem pertinet, quia in fideicommissis potiorem causam habere eum, cuius fides electa sit, senatus voluit.

31.61

Ulpianus libro 18 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si Titio et Maevio heredibus institutis qui quadringenta relinquebat a Titio ducenta legaverit et, quisquis heres esset, centum, neque Maevius hereditatem adierit, trecenta Titius debebit.

1. Iulianus quidem ait, si alter ex legitimis heredibus repudiasset portionem, cum essent ab eo fideicommissa relicta, coheredem eius non esse cogendum fideicommissa praestare: portionem enim ad coheredem sine onere pertinere. Sed post rescriptum severi, quo fideicommissa ab instituto relicta a substitutis debentur, et hic quasi substitutus cum suo onere consequetur adcrescentem portionem.

31.62

Licinius libro quarto regularum

Si alienus servus heres institutus fuerit, a domino eius fideicommissum relinqui potest. Sed ita hoc fideicommissum dominus praestare debet, si per servum factus sit heres: quod si ante, quam iussu eius adiretur hereditas, servus manumissus fuerit et suo arbitrio adierit hereditatem, dominus id debiturus non est, quia heres factus non est, nec servus, quia rogatus non est. Itaque utilis actio hoc casu competit, ut is, ad quem emolumentum hereditatis pervenerit, et fideicommissum praestare compellatur.

31.63

Callistratus libro quarto edicti monitorii

Si heres rem, legatam ignorans, in funus consumpsit, ad exhibendum actione non tenebitur, quia nec possidet nec dolo malo fecit quo minus possideret. Sed per in factum actionem legatario consulitur, ut indemnitas ei ab herede praestetur.

31.64

Papinianus libro 15 quaestionum

Cum proponebatur in scriptura fideicommissi, quod pluribus sub condicione fuerat relictum, per errorem omissam mutuam substitutionem, quam testator in secundis tabulis, cum eosdem substitueret, expressit: divi Marcus et Commodus imperatores rescripserunt voluntatem manifestam videri mutuae factae substitutionis. Etenim in causa fideicommissi utcumque precaria voluntas quaereretur, coniectura potuit admitti.

31.65

Papinianus libro 16 quaestionum

pr. Peculium legatum augeri et minui potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant. Idem in familia erit, sive universam familiam suam sive certam (veluti urbanam aut rusticam) legaverit ac postea servorum officia vel ministeria mutaverit. Eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis.

1. Quadrigae legatum equo postea mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui demonstrabat quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium pertinebit.

2. Titio Stichus legatus post mortem Titii libertatem accepit: et legatum adita hereditate et libertas post mortem Titii competit. Idemque est et si moriente Titio liber esse iussus est.

3. Si tamen Titio ex parte herede instituto servus legatus sit et post mortem eius liber esse iussus sit, sive adierit hereditatem Titius sive non adierit post cuius mortem libertas ei data est, defuncto eo libertas competit.

31.66

Papinianus libro 17 quaestionum

pr. Maevius fundum mihi ac Titio sub condicione legavit, heres autem eius eundem sub eadem condicione mihi legavit. Verendum esse Iulianus ait, ne existente condicione pars eadem ex utroque testamento mihi debeatur. Voluntatis tamen quaestio erit: nam incredibile videtur id egisse heredem, ut eadem portio bis eidem debeatur, sed verisimile est de altera parte eum cogitasse. Sane constitutio principis, qua placuit eidem saepe legatum corpus non onerare heredem, ad unum testamentum pertinet. Debitor autem non semper quod debet iure legat, sed ita, si plus sit in specie legati: si enim idem sub eadem condicione relinquitur, quod emolumentum legati futurum est?

1. Duorum testamentis pars fundi, quae Maevii est, Titio legata est: non ineleganter probatum est ab uno herede soluta parte fundi, quae Maevii fuit, ex alio testamento liberationem optingere, neque postea parte alienata revocari actionem semel extinctam.

2. Sed si pars fundi simpliciter, non quae Maevii fuit, legetur, solutio prior non peremit alteram actionem, atque etiam hanc eandem partem aliquo modo suam factam poterit alter heres solvere: neque plures in uno fundo dominium iuris intellectu, non divisione corporis optinent.

3. Non idem respondetur, cum duobus testamentis generatim homo legatur: nam qui solvente altero legatarii factus est quamvis postea sit alienatus, ab altero herede idem solvi non poterit: eademque ratio stipulationis est. Hominis enim legatum orationis compendio singulos homines continet utque ab initio non consistit in his qui legatarii fuerunt, ita frustra solvitur cuius dominium postea legatarius adeptus est, tametsi dominus esse desinit.

4. In fundo legato si heres sepelierit, aestimatio referenda erit ad totum pretium fundi, quo potuit ante sepulturam aestimari: quare si fuerit solutus, actionem adhuc ex testamento propter locum alienatum durare rationis est.

5. Eum, qui ab uno ex heredibus, qui solus oneratus fuerat, litis aestimationem legatae rei abstulit, postea codicillis apertis ab omnibus heredibus eiusdem rei relictae dixi dominium non quaerere: eum enim, qui pluribus speciebus iuris uteretur, non saepius eandem rem eidem legare, sed loqui saepius.

6. Fundo legato si usus fructus alienus sit, nihilo minus petendus est ab herede: usus fructus enim etsi in iure, non in parte consistit, emolumentum tamen rei continet: enimvero fundo relicto ob reliquas praestationes, quae legatum sequuntur, agetur, verbi gratia si fundus pignori datus vel aliena possessio sit. Non idem placuit de ceteris servitutibus. Sin autem res mea legetur mihi, legatum propter istas causas non valebit.

7. A municipibus heredibus scriptis detracto usu fructu legari proprietas potest, quia non utendo possunt usum fructum amittere.

31.67

Papinianus libro 19 quaestionum

pr. Unum ex familia propter fideicommissum a se cum moreretur relictum heres eligere debet: ei quem elegit frustra testamento suo legat quod, posteaquam electus est, ex alio testamento petere potest. Utrum ergo non constitit quod datur, quasi creditori relictum, an, quamdiu potest mutari voluntas, non recte creditori comparabitur? Sive tamen durat electio, fuisse videtur creditor, sive mutetur, ex neutro testamento petitio competit.

1. Si de Falcidia quaeratur, perinde omnia servabuntur ac si nominatim ei, qui postea electus est, primo testamento fideicommissum relictum fuisset: non enim facultas necessariae electionis propriae liberalitatis beneficium est: quid est enim, quod de suo videatur reliquisse, qui quod relinquit omnimodo reddere debuit?

2. Itaque si, cum forte tres ex familia essent eius, qui fideicommissum reliquit, eodem vel dispari gradu, satis erit uni reliquisse: nam postquam paritum est voluntati, ceteri condicione deficiunt.

3. Sed si uno ex familia herede instituto ille fundus extraneo relictus est, perinde fideicommissum ex illo testamento petetur, ac si nemo de familia heredi heres exstitisset. verum is, qui heres scriptus est, ratione doli exceptionis ceteris fideicommissum petentibus facere partem intellegitur: nam quae ratio ceteros admittit, eadem tacitam inducit pensationem.

4. Si duos de familia non aequis portionibus heredes scripserit et partem forte quartam extero eiusdem fundi legaverit, pro his quidem portionibus, quas iure hereditario retinent, fideicommissum non petetur, non magis quam si alteri fundum praelegasset: pro altera vero parte, quae in exterum collata est, virilem qui sunt de familia petent admissa propter heredes virilium portionum pensatione.

5. Sed et si fundum heres uni ex familia reliquerit eiusque fidei commiserit, ut eum extero restituat, quaesitum est, an hoc fideicommissum peti possit. Dixi ita demum peti posse, si fundi pretium efficiat. Sed si quidem ille prior testator ita fideicommissum reliquisset: “Rogo fundum cui voles aut quibus voles ex familia relinquas”, rem in expedito fore: quod si talia verba fuissent: “Peto non fundus de familia exeat”, heredis heredem propter sequens fideicommissum, quod in exterum collatum est, oneratum intellegi, petituris deinceps ceteris ex primo testamento fideicommissum post mortem videlicet eius qui primo electus est.

6. Et ideo si electo uno fideicommissum in exterum non conferatur, non alias ei qui electus est fideicommissum praestandum erit, quam interpositis cautionibus: “Fundum, cum morietur, si non in familia cum effectu relinqueretur, restitui”.

7. “Rogo, fundum cum morieris restituas ex libertis cui voles”. Quod ad verba attinet, ipsius erit electio nec petere quisquam poterit, quamdiu praeferri alius potest: defuncto eo prius quam eligat petent omnes. Itaque eveniet, ut quod uni datum est vivis pluribus unus petere non possit, sed omnes petant quod non omnibus datum est, et ita demum petere possit unus, si solus moriente eo superfuit.

8. Si rem tuam, quam existimabam meam, te herede instituto Titio legem, non est Neratii Prisci sententiae nec constitutioni locus, qua cavetur non cogendum praestare legatum heredem: nam succursum est heredibus, ne cogerentur redimere, quod testator suum existimans reliquit: sunt enim magis in legandis suis rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores voluntates: quod in hac specie non evenit, cum dominium rei sit apud heredem.

9. Si omissa fideicommissi verba sint et cetera quae leguntur cum his, quae scribi debuerunt, congruant, recte datum et minus scriptum exemplo institutionis legatorumque intellegetur: quam sententiam optimus quoque imperator noster Severus secutus est.

10. Item Marcus imperator rescripsit verba, quibus testator ita caverat “Non dubitare se, quodcumque uxor eius cepisset, liberis suis reddituram”, pro fideicommisso accipienda. Quod rescriptum summam habet utilitatem, ne scilicet honor bene transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum decipiat patrem, qui melius de matre praesumpserat: et ideo princeps providentissimus et iuris religiosissimus cum fideicommissi verba cessare animadverteret, eum sermonem pro fideicommisso rescripsit accipiendum.

31.68

Paulus libro 11 quaestionum

Sequens quaestio est, an etiam quae vivus per donationem in uxorem contulit in fideicommissi petitionem veniant. Respondi ea extra causam bonorum defuncti computari debere et propterea fideicommisso non contineri, quia ea habitura esset etiam alio herede exsistente. Plane nominatim maritus uxoris fidei committere potest, ut et ea restituat.

31.69

Papinianus libro 19 quaestionum

pr. “Peto, Luci Titi, contentus sis centum aureis”. Fideicommissum valere placuit idque rescriptum est. Quid ergo si, cum heredem ex parte instituisset, ita locutus est: “Peto pro parte tua contentus sis, Luci Titi, centum aureis?” Petere poterunt coheredes partem hereditatis, retinente sive praecipiente quo contentum esse voluit defunctus. Sine dubio facilius est hoc probare, quam probari potuit illud, cum ibi fideicommissum petatur ab his, cum quibus non est testator locutus. Idem dicemus, si, cum ex asse scripsisset heredem, eius gratia, qui legitimus heres futurus esset, ita loquatur: “Peto pro hereditate, quam tibi reliqui, quae ad fratrem meum iure legitimo rediret, contentus sis centum aureis”.

1. Praedium, quod nomine familiae relinquitur, si non voluntaria facta sit alienatio, sed bona heredis veneant, tamdiu emptor retinere debet, quamdiu debitor haberet bonis non venditis, post mortem eius non habiturus quod exter heres praestare cogeretur.

2. Mater filio impubere herede instituto tutorem eidem adscripsit eiusque fidei commisit, ut, si filius suus intra quattuordecim annos decessisset, restitueret hereditatem Sempronio. Non ideo minus fideicommissum recte datum intellegi debet, quia tutorem dare mater non potuit. Nam et si pater non iure facto testamento tutoris fidei commiserit, aeque praestabitur, quemadmodum si iure testamentum factum fuisset: sufficit enim, ut ab impubere datum fideicommissum videatur, ab eo dari, quem is qui dabat tutorem dederat vel etiam tutorem fore arbitrabatur. Idem in curatore impuberis vel minoris annis debet probari. Nec interest, tutor recte datus vivo patre moriatur vel aliquo privilegio excusetur vel tutor esse non possit propter aetatem, cui tutor fuerat datus: quibus certe casibus fideicommissum non intercidit, quod a pupillo datum videtur. Hac denique ratione placuit a tutore, qui nihil accepit, fideicommissum pupillo relinqui non posse, quoniam quod ab eo relinquitur extero, non ipsius proprio, sed pupilli iure debeatur.

3. Fratre herede instituto petit, ne domus alienaretur, sed ut in familia relinqueretur. Si non paruerit heres voluntati, sed domum alienaverit vel extero herede instituto decesserit, omnes fideicommissum petent qui in familia fuerunt. Quid ergo si non sint eiusdem gradus? Ita res temperari debet, ut proximus quisque primo loco videatur invitatus. Nec tamen ideo sequentium causa propter superiores in posterum laedi debet, sed ita proximus quisque admittendus est, si paratus sit cavere se familiae domum restituturum. Quod si cautio non fuerit ab eo, qui primo loco admissus est, desiderata, nulla quidem eo nomine nascetur condictio, sed si domus ad exterum quandoque pervenerit, fideicommissi petitio familiae competit. Cautionem autem ratione doli mali exceptionis puto iuste desiderari, quamvis nemo alius ulterior ex familia supersit.

4. Si quidam sint postea emancipati, tractari potest, an hi quoque recte fideicommissum petant. Et puto recte petituros, quoniam familiae appellatione personae quoque hae demonstratae intelleguntur.

31.70

Papinianus libro 20 quaestionum

pr. Imperator Antoninus rescripsit legatarium, si nihil ex legato accepit, ei cui debet fideicommissum actionibus suis posse cedere nec id cogendum solvere. Quid ergo si non totum, sed partem legati relicti restituere rogatus abstineat eo? Utrum actionibus suis in totum cogetur cedere, an vero non nisi ad eam quantitatem, quae fideicommisso continetur? Quod ratio suadet. Sed et si legatum perceperit, non amplius ex causa fideicommissi cogendus erit solvere, quam recepit.

1. Si centum legatis duplum restituere rogatus sit, ad summam legati videbitur constituisse: si autem post tempus fideicommissum relictum sit, usurarum dumtaxat additamentum admittetur. Nec mutanda sententia erit, quod forte legato percepto magnum emolumentum ex aliquo negotio consecutus est aut poenam stipulationis imminentem evasit. Haec ita, si quantitas cum quantitate conferatur. Enimvero si pecunia accepta rogatus sit rem propriam, quamquam maioris pretii est, restituere, non est audiendus legatarius, legato percepto si velit computare: non enim aequitas hoc probare patitur, si quod legatorum nomine perceperit legatarius offerat.

2. Cum quidam filio suo ex parte herede instituto patruum eius coheredem ei dedisset et ab eo petisset, ut filium suum pro virili portione filiis suis coheredem faceret: si quidem minus esset in virili portione, quam fratris hereditas habuit, nihil amplius peti posse, quod si plus, etiam fructuum, quos patruus percepit vel, cum percipere potuerit, dolo non cepit, habendam esse rationem responsum est, non secus quam si centum milibus legatis rogetur post tempus maiorem quantitatem restituere.

3. Cum autem rogatus, quidquid ex hereditate supererit, post mortem suam restituere de pretio rerum venditarum alias comparat, deminuisse quae vendidit non videtur,

31.71

Papinianus libro octavo responsorum

sed quod inde comparatum est, vice permutati dominii restitueretur.

31.72

Papinianus libro 20 quaestionum

Idem servandum erit et si proprios creditores ex ea pecunia dimiserit: non enim absumitur, quod in corpore patrimonii retinetur.