Digesta vel Pandectae – Liber XXXI

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXI

• 31.0. De legatis et fideicommissis.

 

 

 

31.1

Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr. In arbitrium alterius conferri legatum veluti condicio potest: quid enim interest, “si Titius in Capitolium ascenderit” mihi legetur an “si voluerit?”

1. Sed cum ita legatum sit pupillo sive pupillae “arbitrio tutorum”, neque condicio inest legato neque mora, cum placeat in testamentis legatum in alterius arbitrium collatum pro viri boni arbitrio accipi. Quae enim mora est in boni viri arbitrio, quod iniectum legato velut certam quantitatem exprimit, pro viribus videlicet patrimonii?

31.2

Paulus libro 75 ad edictum

Quotiens nominatim plures res in legato exprimuntur, plura legata sunt: si autem supellex aut argentum aut peculium aut instrumentum legatum sit, unum legatum est.

31.3

Paulus libro quarto ad Plautium

Si ita legetur: “Heres dare damnas esto, si in Capitolium non ascenderit”, utile legatum est, quamvis in potestate eius sit ascendere vel non ascendere.

31.4

Paulus libro octavo ad Plautium

Neminem eiusdem rei legatae sibi partem velle, partem nolle verius est.

31.5

Paulus libro septimo quaestionum

Sed duobus legatis relictis unum quidem repudiare, alterum vero amplecti posse respondetur.

1. Sed si unum ex legatis onus habet, et hoc repellatur, non idem dicendum est: pone eum, cui decem et Stichus legatus est, rogatum servum manumittere: si Falcidia locum habet, ex decem utriusque legati quarta deducetur. Igitur repudiato servo non evitabitur onus deductionis, sed legatarius ex pecunia duas quartas relinquet.

31.6

Paulus libro singulari ad legem Falcidiam

Grege autem legato non potest quaedam sperni, quaedam vindicari, quia non plura, sed unum legatum est. Idemque dicemus peculio legato aut veste aut argento et similibus.

31.7

Paulus libro octavo ad Plautium

Si Titio et ei qui capere non potest decem legata sint, quia duobus heres dare damnatur et unus capere non potest, quinque sola Titio dantur.

31.8

Paulus libro nono ad Plautium

pr. Si quis servum heredis vel alienum legaverit et is fugisset, cautiones interponendae sunt de reducendo eo: sed si quidem vivo testatore fugerit, expensis legatarii reducitur, si post mortem, sumptibus heredis.

1. Si ita legetur: “Sempronio decem aut, si noluerit, hominem Stichum lego”, hoc casu duo legata sunt, sed uni contentus esse debet.

2. Si quis legaverit ex illo dolio amphoras decem, etsi non decem, sed pauciores inveniri possint, non exstinguitur legatum, sed hoc tantummodo accipit, quod invenitur.

3. Si inter duos dubitetur de eodem legato, cui potius dari oportet, ut puta si Titio relictum est et duo eiusdem nominis amici testatoris veniant et legatum petant et heres solvere paratus sit, deinde ambo defendere heredem parati sint, eligere debere heredem, cui solvat, ut ab eo defendatur.

4. Certam pecuniam legatam si et legatarius et substituti legatarii peterent et heres solvere paratus sit, si ambo defendere heredem parati sint, eligere debet heres cui solvat, ut ab eo defendatur: et, si neutrius manifesta calumnia videatur, ei potius solvendum, cui primum legatum est.

5. Si cui certam partem hereditatis legavero, divus Hadrianus rescripsit, ut neque pretia manumissorum neque funeris impensa deduceretur.

31.9

Modestinus libro nono regularum

Cum autem pars bonorum ita legatur: “bonorum meorum, quae sunt cum moriar”, dos et manumissorum pretia e medio deducenda sunt.

31.10

Iavolenus libro primo ex Plautio

Cum fundus nominatim legatus sit, si quid ei post testamentum factum adiectum est, id quoque legato cedit, etiamsi illa verba adiecta non sint “qui meus erit”, si modo testator eam partem non separatim possedit, sed universitati prioris fundi adiunxit.

31.11

Pomponius libro septimo ex Plautio

pr. Statuliberum ab herede ne tunc quidem, cum dubia sit eius ex testamento libertas, legatum sine libertate accipere posse Labeo ait, quia servus eius esset: sed si heres eandem condicionem legato inserat, quae libertati a testatore datae praeposita fuerit, valet legatum: nam et si, cum moreretur heres, servus liber esse iussus esset, recte sine libertate ei ab herede legari posse constitit, quia supervacuum sit ei libertatem dare, quam ex testamento heredis capturus non sit, sed ex testatoris habet.

1. “Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus volet, Titio dato, dum, utrum velit dare, eo die, quo testamentum meum recitatum erit, dicat”. Si non dixerit heres, Pamphilum an Stichum dare malit, perinde obligatum eum esse puto, ac si Stichum aut Pamphilum dare damnatus esset, utrum legatarius elegerit. Si dixerit se Stichum dare velle, Sticho mortuo liberari eum: si ante diem legati cedentem alter mortuus fuerit, alter qui supererit in obligatione manebit. Cum autem semel dixerit heres, utrum dare velit, mutare sententiam non poterit. Et ita et Iuliano placuit.

31.12

Paulus libro secundo ad Vitellium

pr. Si pecunia legata in bonis legantis non sit, solvendo tamen hereditas sit, heres pecuniam legatam dare compellitur sive de suo sive ex venditione rerum hereditariarum sive unde voluerit.

1. Quod ita legatum est: “Heres cum morietur Lucio Titio dato decem”, cum incerta die legatum est, ad heredes legatarii non pertinet, si vivo herede decesserit.

31.13

Pomponius libro septimo ex Plautio

pr. Qui duos reos eiusdem pecuniae habet Titium atque Maevium, ita legavit: “Quod mihi Titius debet, Maevio heres meus dato. Quod Maevius debet, Seio dato”. His verbis onerat heredem: nam cum actiones suas heres Maevio praestiterit adversus Titium, videtur Maevius facto eius liberatus esse et idcirco Seio heres tenebitur.

1. Si is qui unum reum habebat quod is sibi deberet duobus in solidum separatim legasset, oneratur heres duobus satisfacere uni actione cedendo, alteri pecuniam solvendo.

31.14

Paulus libro quarto ad Vitellium

pr. Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, favor libertatis praevalet: sin autem et in posteriore scriptura legatus est et evidens ademptio libertatis ostenditur, legatum propter defuncti voluntatem praevalebit.

1. Servo alieno herede instituto post mortem domini eius cui adquisita hereditas et libertatem fideicommissariam dari posse constat.

31.15

Celsus libro sexto digestorum

Si quis duobus heredibus institutis ita legaverit: “Stichum aut decem heredes danto”, non potest alter heredum quinque, alter partem Stichi dare, sed necesse est utrumque aut Stichum totum aut decem solvere.

31.16

Celsus libro 16 digestorum

Si Titio aut Seio, utri heres vellet, legatum relictum est, heres alteri dando ab utroque liberatur: si neutri dat, uterque perinde petere potest atque si ipsi soli legatum foret: nam ut stipulando duo rei constitui possunt, ita et testamento potest id fieri.

31.17

Marcellus libro decimo digestorum

pr. Si quis Titio decem legaverit et rogaverit, ut ea restituat Maevio, Maeviusque fuerit mortuus, Titii commodo cedit, non heredis, nisi dumtaxat ut ministrum Titium elegit. Idem est et si ponas usum fructum legatum.

1. Si heres damnatus esset decem uni ex libertis dare et non constituerit cui daret, heres omnibus eadem decem praestare cogendus est.

31.18

Celsus libro 17 digestorum

Heredem meum ita tibi obligare possum, ut si, quandoque ego moriar, tuus servus Stichus non erit, dare eum tibi damnas sit.

31.19

Celsus libro 18 digestorum

Si is, cui legatus sit Stichus aut Pamphilus, cum Stichum sibi legatum putaret, vindicaverit, amplius mutandae vindicationis ius non habet: tamquam si damnatus heres alterutrum dare Stichum dederit, cum ignoret sibi permissum vel Pamphilum dare, nihil repetere possit.

31.20

Celsus libro 19 digestorum

Et Proculo placebat et a patre sic accepi, quod servo communi legatum sit, si alter dominorum omitteret, alteri non adcrescere: non enim coniunctim, sed partes legatas: nam ambo si vindicarent, eam quemque legati partem habiturum, quam in servo haberet.

31.21

Celsus libro 20 digestorum

Cum quidam uxori suae dotem reddidisset, quadraginta ei legare voluisset et quamquam sciret dotem redditam, hoc tamen praetextu usus esset, quasi dotis reddendae nomine eam summam legaret, existimo deberi quadraginta: etenim reddendi verbum quamquam significationem habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.

31.22

Celsus libro 21 digestorum

Lucius Titius in testamento suo Publio Maevio militiam suam reliquit sive pecuniam eius quaecumque redigi ex venditione eius potuerit, cum suis commodis: sed cum supervixit testamento Lucius Titius, militiam vendidit et pretium exegit et dedit ei, cui illam militiam vel pretium eius testamento dari voluerit: post mortem Lucii Titii iterum Publius Maevius vel militiam vel pretium eius ab heredibus Lucii Titii exigebat. Celsus: existimo pretium militiae praestari non oportere, nisi legatarius ostenderit testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae accipere voluisse. Quod si non totum pretium militiae, sed partem vivus testator legatario dedit, reliqui superesse exactionem, nisi heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit. Onus enim probandi mutatam esse defuncti voluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum recusat.

31.23

Marcellus libro 13 digestorum

“Lucio Titio fundum Seianum vel usum fructum fundi Seiani lego”. Potest legatarius vel fundum vindicare vel fructum, quod facere non potest is cui tantum fundus legatus est.

31.24

Ulpianus libro secundo fideicommissorum

Cum quidam ita fideicommissum reliquisset: “Rogo restituas libertis meis, quibus voles”, Marcellus putavit posse heredem et indignum praeferre. At si ita:”his quos dignos putaveris”, petere posse ait eos qui non offenderint. Idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti videri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur “quibus voles” nec ulli offerat. Plane si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum vel heredi eius, si prius quam peteret decessit. Scaevola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui decesserunt, ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui det? Videtur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur “ex libertis cui volueris”, arbitrari, nisi offerat cui heres velit et statim offerat sine aliquo scilicet intervallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit eligere cui potius offerat, ceteri decesserint.

31.25

Marcellus libro 15 digestorum

Si tamen quibusdam absentibus praesentes petent, cum praesenti die relictum sit fideicommissum, causa cognita statuendum est explorandumque, an et alii sint petituri.

31.26

Marcellus libro 16 digestorum

Is, cuius in servo proprietas erat, fructuario herede instituto alicui eum servum legavit. Non potest heres doli mali exceptione uti, si legatarius vindicare servum vellet non relicto heredi usu fructu.

31.27

Celsus libro 34 digestorum

Si illud aut illud legatum sit, unum legatum est. Si sub contrariis condicionibus aliud atque aliud legatum est, unum legatum esse arbitramur. Neque refert et heredum et eorum quibus legatum est diversas personas esse, veluti si ita legatum est: “Si Nerva consul factus erit, Titius heres Attio fundum, si non erit Nerva consul factus, Seius heres Maevio centum dato”.

31.28

Marcellus libro 29 digestorum

Cum patronus ex debita parte institutus fideicommissum relictum ab eo praestare non cogitur: si omiserit institutionem, qui eam partem vindicant utrum eodem modo retinere an vero praestare debeant fideicommissum? Et magis est deberi fideicommissum, quoniam quod illius personae praestaretur, hoc nequaquam ad alium pertinere deberet.

31.29

Celsus libro 36 digestorum

pr. Pater meus referebat, cum esset in consilio duceni veri consulis, itum in sententiam suam, ut, cum Otacilius Catulus filia ex asse herede instituta liberto ducenta legasset petissetque ab eo, ut ea concubinae ipsius daret, et libertus vivo testatore decessisset et quod ei relictum erat apud filiam remansisset, cogeretur filia id fideicommissum concubinae reddere.

1. Quod alicuius heredis nominatim fidei committitur, potest videri ita demum dari voluisse, si ille exstitisset heres.

2. Si filio heredi pars eius, a quo nominatim legatum est, adcrescit, non praestabit legatum, quod iure antiquo capit.

31.30

Celsus libro 37 digestorum

Quidam in testamento ita scripsit: “Rei publicae Graviscanorum lego in tutelam viae reficiendae, quae est in colonia eorum usque ad viam Aureliam”: quaesitum est, an hoc legatum valeat. Iuventius Celsus respondit: propemodum quidem imperfecta est haec scriptura in tutelam Aureliae viae, quia summa adscripta non est: potest tamen videri tanta summa legata, quanta ei rei sufficeret: si modo non apparet aliam fuisse defuncti voluntatem aut ex magnitudine eius pecuniae aut ex mediocritate facultatium, quam testatrix reliquit: tunc enim officio iudicis secundum aestimationem patrimonii et legati quantitas definiri potest.

31.31

Modestinus libro primo regularum

Si quis quos non poterit manumittere legavit, ut manumitterentur, nec legatum nec libertas valet.

31.32

Modestinus libro nono regularum

pr. Omnia, quae testamentis sine die vel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestentur.

1. Fundum ante condicionem completam ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres vindicare cum fructibus poterit.

2. Cum ita legatur: “Illi hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo erunt”, mancipia quoque continentur.

3. Cum ita legatur: “Quidquid in horreo meo erit” et is cui legatum est ex rebus non legatis ignorante eo ampliandi legati sui gratia in horreum intulerit, quod illatum est non videtur esse legatum.

4. Quod a legatario petitum erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius id quod legatum est praestare debebit.

5. Species nominatim legatae si non repperiantur nec dolo heredis deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt.

6. In fideicommisso quod familiae relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores voluntatem suam extenderit.

31.33

Modestinus libro nono responsorum

pr. Respondit: legatorum petitio adversus heredes pro partibus hereditariis competit nec pro his qui solvendo non sunt onerari coheredes oportet.

1. Qui plures heredes instituit, testamento a quibusdam nominatim reliquit legata, postea codicillos ad omnes heredes scripsit: quaero, quae legata debeant. Modestinus respondit: cum manifeste testator testamento expresserit, a quibus heredibus legata praestari vellet, licet codicillos ad omnes scripserit, apparet tamen ea quae codicillis dedit ab his praestanda esse, quos munere fungi debere testamento suo ostendit testator.

31.34

Modestinus libro decimo responsorum

pr. Titia cum testamento facto decederet heredibus institutis Maevia et Sempronio filiis suis ex aequis partibus, petit a Maevia, ut Stichum servum suum manumitteret, in haec verba: “A te autem, Maevia filia carissima, peto, ut Stichum servum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita servorum tibi his codicillis legavero”, nec legavit. Quaero, quid his verbis relictum videatur, cum, ut supra cautum est, duobus heredibus institutis defunctam testatricem et mancipia hereditaria duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis mancipiis nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non sit, cum legasse se dixerit nec adiecerit legati speciem nec ab herede uti praestarentur mancipia petierit. Modestinus respondit ex verbis consultationi insertis Maeviam neque legati neque fideicommissi petitionem habere neque libertatem servo suo dare compelli.

1. Lucius Titius in testamento suo ita cavit: “Octabiany Stratoniky ty glukutaty mou vugatri xairein. Boulomai autyn par’ heautys labein xwrion Gazan sun tais envykais autou pasais. Oktabianw Alecandrw tw glukutatw mou uhiw. Ecaireton boulomai auton par’ heautou labein sugktysin agwnoforon Komianyn sun ahis exei envykais pasais” [id est: Octavianae Stratonicae filiae meae dulcissimae salutem. Volo a se ipsa accipiat praedium Gazam cum instrumento eius universo. Octaviano Alexandro filio meo dulcissimo. Volo praecipiat a se ipso massam salicti Comiani cum instrumento quod ibi est universo]. Quaero, an huiusmodi scriptura integrum praedium singulis datum esse videatur an vero partem hereditariam dumtaxat contineat, cum inutiliter a semet ipso quemque eorum quam habebat partem accipere voluit. Modestinus respondit non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile fiat. Item quaero, si integrum praedium relictum esse videatur, an pretium portionis fratri et coheredi solvendum sit, ut hoc ipso, quod a semet ipso accipere praecepit, pretio illato integrum habere eum voluerit. Item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium minime compellendum.

2. Lucia Titia intestata moriens a filiis suis per fideicommissum alieno servo domum reliquit: post mortem filii eius idem qui heredes cum diviserunt hereditatem matris, diviserunt etiam domum, in qua divisione dominus servi fideicommissarii quasi testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam sibi per servum eo, quod interfuit divisioni, amisisse videatur. Modestinus respondit fideicommissum ipso iure amissum non esse, quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summovetur, nisi evidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum fecisse.

3. Gaius Seius cum domum suam haberet et in praetorio uxoris suae transtulisset, quasdam res de domo sua in eodem praetorio transtulit ibique post multos dies decedens testamento uxorem suam heredem et alios complures reliquit. Quo testamento significavit verba, quae infra scripta sunt: “In primis sciant heredes mei nullam pecuniam esse penes uxorem meam, sed nec aliud quicquam: ideoque hoc nomine eam inquietari nolo”. Quaero, an ea, quae vivo eo in praetorio uxoris eius translata sunt, communi hereditati vindicari possint et an secundum verba testamenti praescribi coheredibus possit a parte uxoris defuncti. Modestinus respondit, si ea, quae in domum seu praetorium uxoris defunctus transtulit, praecipua ad eam pertinere voluit, nihil proponi, cur voluntate ipsius standum non sit. Necesse igitur habet mulier talem voluntatem fuisse testatoris ostendere. Quod nisi fecerit, in hereditate mariti et haec remanere oportet.

4. Si ea condicione liberto fideicommissum relictum est, ne a filiis eius recederet, et per tutores factum est, quo minus condicionem impleret, iniquum est eum, cum sit inculpatus, emolumento fideicommissi carere.

5. Qui invita filia de dote egerat, decessit eadem illa exheredata, filio herede instituto et ab eo fideicommissum filiae dotis nomine reliquit: quaero, quantum a fratre mulier consequi debeat. Modestinus respondit: quod in primis est non esse consumptam de dote actionem mulieri, cum patri suo non consenserit, utique non ignoras. Sic enim res explicatur, ut, si quidem maior quantitas in dote fuit, illius petitione sit tantummodo mulier contenta: quod si in summa dotis nomine legata amplius sit quam in dote principali, compensatio fiat usque ad eandem summam quae concurrit et id tantummodo, quod excedit in sequenti summa, ex testamento consequatur: non est enim verisimile patrem duplici praestatione dotis filium eundemque heredem onerare voluisse, praeterea cum putaverit se efficaciter licet non consentiente filia instituisse adversus generum de dote actionem.

6. Lucius Titius relictis duobus filiis suis heredibus diversi sexus institutis addidit caput generale, uti legata et libertates ab his heredibus suis praestarentur: quadam tamen parte testamenti a filio petit, ut omne onus legatorum in se sustineret, in hunc modum: “Ea quaecumque in legatis reliqui vel dari praecepi, ab Attiano filio meo et herede dari praestarique iubebo”, deinde subiecit in praeceptione relinquenda filiae suae haec verba: “Paulinae filiae meae dulcissimae si quid me vivo dedi comparavi, sibi habere iubeo: cuius rei quaestionem fieri veto. Et peto a te, filia carissima, ne velis irasci, quod ampliorem substantiam fratri tuo reliquerim, quem scis magna onera sustentaturum et legata quae supra feci praestaturum”. Quaero, an ex his extremis verbis, quibus cum filia sua in testamento pater locutus est, effectum videatur, ut hereditariis actionibus id est omnibus filium suum oneraverit, an vero iam solum propter onus legatorum locutus esse videatur, petitiones autem hereditariae in utrumque heredem creditoribus dari debeant. Modestinus respondit, ut actiones creditorum filius solus excipiat, iussisse testatorem non proponi.