Digesta vel Pandectae – Liber XXXI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

31.73

Papinianus libro 23 quaestionum

Si quod ex Pamphila nascetur legatum mihi fuerit et ego Pamphilam emam eaque apud me sit enixa, ratione summa responsum est non ex causa lucrativa partum intellegi meum factum ideoque petendum ex testamento, tamquam istum emissem, ut scilicet pretii contributione facta consequar tantum, quanti puerum deducta matris aestimatione constitisse mihi iudex in causa legati datus aestimaverit.

31.74

Papinianus libro 27 quaestionum

“Titio centum aureos heres praesens dato”: deinde protulit diem legatorum. Non est verum, quod Alfenus rettulit, centum praesenti deberi, quia diem proprium habuerunt.

31.75

Papinianus libro sexto responsorum

pr. Miles ad sororem epistulam, quam post mortem suam aperiri mandavit, talem scripsit: “Scire te volo donare me tibi aureos octingentos”. Fideicommissum deberi sorori constitit nec aliud probandum in cuiuslibet suprema voluntate: placet enim consistere fideicommissum et si defunctus cum eo loquatur, quem precario remuneratur.

1. Pro parte heres institutus, cui praeceptiones erant relictae, post diem legatorum cedentem ante aditam hereditatem vita decessit. Partem hereditatis ad coheredes substitutos pertinere placuit, praeceptionum autem portiones, quae pro parte coheredum constiterunt, ad heredes eius transmitti.

31.76

Papinianus libro septimo responsorum

pr. Cum filius divisis tribunalibus actionem inofficiosi testamenti matris pertulisset atque ita variae sententiae iudicum exstitissent, heredem, qui filium vicerat, pro partibus, quas aliis coheredibus abstulit filius, non habiturum praeceptiones sibi datas, non magis quam ceteros legatarios actiones, constitit. Sed libertates ex testamento competere placuit, cum pro parte filius de testamento matris litigasset. Quod non erit trahendum ad servitutes, quae pro parte minui non possunt: plane petetur integra servitus ab eo qui filium vicit, partis autem aestimatio praestabitur: aut si paratus erit filius pretio accepto servitutem praebere, doli summovebitur exceptione legatarius, si non offerat partis aestimationem, exemplo scilicet legis Falcidiae.

1. “Lucio Sempronio lego omnem hereditatem Publii Maevii”. Sempronius ea demum onera suscipiet, quae Maevianae hereditatis fuerunt et in diem mortis eius, qui heres Maevii exstitit, perseveraverunt, sicut vice mutua praestabuntur actiones, quae praestari potuerunt.

2. Dominus herede fructuario scripto fundum sub condicione legavit. Voluntatis ratio non patitur, ut heres ex causa fructus emolumentum retineat: diversum in ceteris praediorum servitutibus, quas heres habuit, responsum est: quoniam fructus portionis instar optinet.

3. “Heres meus Titio dato, quod ex testamento Sempronii debetur mihi”. Cum iure novationis, quam legatarius idemque testator ante fecerat, legatum ex testamento non debeatur, placuit falsam demonstrationem legatario non obesse, nec in totum falsum videri, quod veritatis primordio adiuvaretur.

4. Servus pure manumissus, cui libertas propter impedimentum iuris post aditam hereditatem non competit, quod status eius extrinsecus suspenditur (forte propter adulterii quaestionem), ex eodem testamento neque legata neque fideicommissa pure data sperare potest, quia dies inutiliter cedit.

5. Pater cum filia pro semisse herede instituta sic testamento locutus fuerat: “Peto, cum morieris, licet alios quoque filios susceperis, Sempronio nepoti meo plus tribuas in honorem nominis mei”. Necessitas quidem restituendi nepotibus viriles partes praecedere videbatur, sed moderandae portionis, quam maiorem in unius nepotis personam conferri voluit, arbitrium filiae datum.

6. Non iure tutori dato mater legavit: si consentiat, ut decreto praetoris confirmetur, et praetor non idoneum existimet, actio legati non denegabitur.

7. Qui Mucianam cautionem alicuius non faciendi causa interposuit, si postea fecerit, fructus quoque legatorum (quos principio promitti necesse est) restituere debet.

8. Variis actionibus legatorum simul legatarius uti non potest, quia legatum datum in partes dividi non potest: non enim ea mente datum est legatariis pluribus actionibus uti, sed ut laxior eis agendi facultas sit, ex una, interim quae fuerat electa, legatum petere.

9. Repetendorum legatorum facultas ex eo testamento solutorum danda est, quod irritum esse post defuncti memoriam damnatam apparuit, modo si iam legatis solutis crimen perduellionis illatum est.

31.77

Papinianus libro octavo responsorum

pr. Cum pater filios eorumque matrem heredes instituisset, ita scripsit: “Peto a te, filia, ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam centum aureis et praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae”. Respondi praedium quidem hereditarium iudicio divisionis de communi filiam habituram, pecuniam autem de parte sua retenturam.

1. Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi quoquo tempore potest: quod fideicommissum heredes salva Falcidiae ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt. Si pars donationis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur. Si tamen alimenta praestari voluit, collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum erit ex defuncti voluntate, qui de maiore pecunia praestari non dubie voluit integra.

2. Mater filiis suis vulgo conceptis dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis heredibus institutis petisset a filiis viro dotem restitui, totum viro fideicommissum dotis deberi, si Falcidiae ratio non intervenerit: ideo retentionem dotis virum habere placuit: alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum viro agentibus ex dote esse per in factum actionem reddendam.

3. Surdo et muto, qui legatum accipit, ut cum morietur restituat, recte mandatur: nam et ignorantes adstringuntur fideicommisso, quibus ignorantibus emolumentum ex testamento quaeritur.

4. Hereditatem filius cum moreretur filiis suis vel cui ex his voluisset restituere fuerat rogatus: quo interea in insulam deportato eligendi facultatem non esse poena peremptam placuit nec fideicommissi condicionem ante mortem filii heredis exsistere: viriles autem inter eos fieri, qui eo tempore vixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit.

5. Qui dotale praedium contra legem Iuliam vendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commisit, ut amplius ei pretium restituat. Emptorem fideicommissi non teneri constabat: si tamen accepto legato mulier venditionem irritam faceret, eam oblato pretio doli placuit exceptione summoveri.

6. Maevio debitori suo reus stipulandi mandavit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam debitam solveret. Cum sciens dominum vita decessisse Maevius pecuniam dedisset, non esse liberationem secutam constitit nec, si Maevius solvendo non esset, in Titium actionem solidi vel iure Falcidiae dandam esse, quia mortis causa cepisse non videretur. Diversum probandum foret, si Maevius ignorans dominum vita decessisse pecuniam errore labsus [lapsus] dedisset: tunc enim portio iure Falcidiae revocaretur.

7. Cum pater fideicommissum praediorum ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte ita heredem instituit, ut hereditatem fideicommisso compensaret, eademque praedia filio exheredato dari voluit. Quamquam filia patris hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus esse filio praestandum, ad quos hereditatis portio quam accepit filia redierat, placuit: quod si alium filiae substituisset, eum oportere filio fideicommissum reddere.

8. Evictis praediis, quae pater, qui se dominum esse crediderit, verbis fideicommissi filio reliquit, nulla cum fratribus et coheredibus actio erit: si tamen inter filios divisionem fecit, arbiter coniectura voluntatis non patietur eum partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et ipsi patris iudicium fratri conservari.

9. Pater certam pecuniam exheredatae filiae verbis fideicommissi reliquit eamque nupturae dotis nomine dari voluit filio dotem stipulante. Cum filius minorem dotem dedisset, superfluum esse filiae reddendum constabat. Divortio quoque secuto fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi praestaretur, quoniam verisimile non erat patrem interponi stipulationem voluisse, quo filia post primas nuptias indotata constitueretur: ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi non oportere.

10. A filia pater petierat, ut cui vellet ex liberis suis praedia cum moreretur restitueret: uni ex liberis praedia fideicommissi viva donavit. Non esse electionem propter incertum diem fideicommissi certae donationis videbatur: nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter ceteros habiturus est remota matris electione.

11. “Fidei heredum meorum committo, ne fundum Tusculanum alienent et ne de familia nominis mei exeat”. Secundum voluntatem eos quoque invitatos intellegendum est, quibus heredes extranei fideicommissam libertatem reddiderunt.

12. “Fidei tuae committo, uxor, ut restituas filiae meae, cum morieris, quidquid ad te quoque nomine de bonis meis pervenerit”. Etiam ea, quae postea codicillis uxori dedit, fideicommisso continebuntur, nam ordo scripturae non impedit causam iuris ac voluntatis: sed dos praelegata retinebitur, quoniam reddi potius videtur quam dari.

13. “Volo praedia dari libertis meis: quod si quis eorum sine liberis vita decesserit, partes eorum ad reliquos pertinere volo”. Collibertum patris eundemque filium ex voluntate substitutionem excludere placuit.

14. Curatoris sui frustra fidei commisisse videbatur, ut heredi fratri negotiorum gestorum rationem redderet: quamquam igitur testamento cautum esset, ut, cum ad statum suum frater pervenisset, ei demum solveretur, tamen sub curatore alio fratrem agentem recte placuit actionem inferre, cum illis verbis fratri potius consultum videretur quam solutio quae iuste fieri potuit dilata.

15. Ab instituto extraneo praedia libertis cum moreretur verbis fideicommissi reliquerat et petierat, ne ex nomine familiae alienarentur. Substitutum ea praedia debere ex defuncti voluntate respondi, sed utrum confestim an sub eadem condicione, voluntatis esse quaestionem: sed coniectura ex voluntate testatoris capienda mors instituti exspectanda est.

16. Mensae negotium ex causa fideicommissi cum indemnitate heredum per cautionem susceptum emptioni simile videtur et ideo non erit quaerendum, an plus in aere alieno sit quam in quaestu.

17. Pater filiae mancipia, quae nubenti dedit, verbis fideicommissi praestari voluit: partus susceptos, etsi matres ante testamentum mortuae fuissent, ex causa fideicommissi praestandos respondi. Nec aliud in uxore confirmatis donationibus pridem observatum est.

18. Hereditatem post mortem suam rogati restituere nominum periculo, quae per divisionem optigerunt inter coheredes interpositis delegationibus, non adstringuntur, non magis quam praediorum, cum permutatio rerum discernens communionem intervenit.

19. “Filia mea praecipiat sibique habeat volo rem matris suae”. Fructus, quos medio tempore pater percipiet nec in separato habuit, sed absumpsit vel in suum patrimonium convertit, non videntur filiae relicti.

20. “Dulcissimis fratribus meis, avunculis autem tuis quaecumque mihi supersunt in Pamphylia Lycia vel ubicumque de maternis bonis concedi volo, ne quam cum his controversiam habeas”. Omnia corpora maternae hereditatis, quae in eadem causa dominii manserunt, ad voluntatem fideicommissi pertinent: ex isdem igitur facultatibus percepta pecunia et in corpus proprii patrimonii versa, item iure divisionis res propriae factae non praestabuntur, cum discordiis propinquorum sedandis prospexerit, quas materia communionis solet excitare.

21. Pater pluribus filiis heredibus institutis moriens claves et anulum custodiae causa maiori natu filiae tradidit et libertum eidem filiae, qui praesens erat, res quas sub cura sua habuit adsignare iussit. Commune filiorum negotium gestum intellegebatur nec ob eam rem apud arbitrum divisionis praecipuam causam filiae fore.

22. Cum imperfecta scriptura invenitur, ita demum verbum legati vel fideicommissi, quod praecedit vel sequitur, ad communionem adsumitur, si dicto scriptum congruat.

23. Filius matrem heredem scripserat et fideicommissa tabulis data cum iurisiurandi religione praestari rogaverat. Cum testamentum nullo iure factum esset, nihilo minus matrem legitimam heredem cogendam praestare fideicommissa respondi: nam enixae voluntatis preces ad omnem successionis speciem porrectae videbantur.

24. “Mando filiae meae pro salute sollicitus ipsius, ut, quoad liberos tollat, testamentum non faciat: ita enim poterit sine periculo vivere”. Fideicommissariam hereditatem sorori coheredi non videri relictam apparuit, quod non de pecunia sua testari, sed optentu consilii derogare iuri testamentum fieri prohibendo voluit.

25. “Rogo, filia, bona tua quandoque distribuas liberis tuis, ut quisque de te meruerit”. Videtur omnibus liberis, etsi non aequaliter promeruerint, fideicommissum relictum, quibus matris electione cessante sufficiet, si non offenderint: eos autem, quos mater elegerit, fore potiores, si soli promeruissent, existimavi: quod si neminem elegerit, eos solos non admitti, qui offenderunt.

26. Donationis praediorum epistulam ignorante filio mater in aede sacra verbis fideicommissi non subnixam deposuit et litteras tales ad aedituum misit: “Instrumentum voluntatis meae post mortem meam filio meo tradi volo”. Cum pluribus heredibus intestato diem suum obisset, intellegi fideicommissum filio relictum respondi: non enim quaeri oportet, cum quo de supremis quis loquatur, sed in quem voluntatis intentio dirigatur.

27. Libertis praedium reliquit ac petit, ne id alienarent utque in familia libertorum retinerent. Si excepto uno ceteri partes suas vendiderint, qui non vendidit ceterorum partes, quibus non dedit alienandi voluntatem, integras petet: eos enim ad fideicommissum videtur invitasse, qui iudicio paruerunt: alioquin perabsurdum erit vice mutua petitionem induci, scilicet ut ab altero partem alienatam quis petat, cum partem suam alienando perdiderit. Sed hoc ita procedere potest, si pariter alienaverint: ceterum prout quisque prior alienaverit, partem posterioribus non faciet: qui vero tardius vendidit, ei qui non vendidit in superiorum partibus fecisse partem intellegitur. At si nemo vendiderit et novissimus sine liberis vita decesserit, fideicommissi petitio non supererit.

28. Cum inter libertos ad praedii legatum liberta quoque fuisset admissa, quod patronus petit, ut de nomine familiae non exiret, heredem libertae filium partem praedii, quam mater accepit, retinere visum est.

29. Cum existimaret ad solam consobrinam suam bona perventura, codicillis ab ea factis pluribus fideicommissa reliquerat. Iure successionis ad duos eiusdem gradus possessione devoluta rationibus aequitatis et perpetui edicti exemplo pro parte dimidia mulierem relevandam respondi: sed libertates ab ea praestandas, quas intercidere damni causa durum videbatur.

30. Pater, qui filio semissem dederat et sororibus eius impuberibus quadrantes, quibus fratrem tutorem dedit, ita fuerat locutus: “Fili, contentus eris pro tuo semisse aureis ducentis et vos, filiae, pro vestris quadrantibus centenis aureis”. Vice mutua liberis fideicommissum hereditatis reliquisse non videbatur, sed aestimationem (ut a parentibus frugi fieri solet) patrimonii sui fecisse, nec idcirco fratrem iudicio tutelae bonae fidei rationes quandoque praescriptione demonstratae quantitatis exclusurum.

31. Titio fratri suo Maevius hereditatem Seii, a quo heres institutus erat, post mortem suam restituere rogatus eodem Titio herede scripto petit, ut moriens Titius tam suam quam Seii hereditatem Sempronio restitueret. Cum ex fructibus medio tempore perceptis fideicommissi debitam quantitatem Titius percepisset, aeris alieni loco non esse deducendum fideicommissum respondi, quoniam ratione compensationis percepisse debitum videbatur. Plane si ea lege Maevius Titium heredem instituat, ne fideicommissum ex testamento Seii retineat, Falcidiam compensationi sufficere, sed iniquitate occurrere. Prudentius autem fecerit, si ex testamento fratris hereditatem repudiaverit et intestati possessionem acceperit: nec videbitur dolo fecisse, cum fraudem excluserit.

32. “A te peto, marite, si quid liberorum habueris, illis praedia relinquas vel, si non habueris, tuis sive meis propinquis aut etiam libertis nostris”. Non esse datam electionem, sed ordinem scripturae factam substitutioni respondi.

33. Vicos civitati relictos, qui proprios fines habebant, ex causa fideicommissi non ideo minus deberi placuit, quod testator fines eorum significaturum et certaminis formam, quam celebrari singulis annis voluit, alia scriptura se declaraturum promisit ac postea morte praeventus non fecit.

31.78

Papinianus libro nono responsorum

pr. Qui solidum fideicommissum frustra petebat herede falcidiam obiciente, si partem interim solvi sibi desideraverit neque acceperit, in eam moram passus intellegitur.

1. Cum post mortem emptoris venditionem rei publicae praediorum optimus maximusque princeps noster Severus Augustus rescindi heredibus pretio restituto iussisset, de pecunia legatario, cui praedium emptor ex ea possessione legaverat, coniectura voluntatis pro modo aestimationis partem solvendam esse respondi.

2. Etiam res publica fideicommissi post moram usuras praestare cogitur, sed damnum, si quod ex ea re fuerit secutum, ab his sarciendum erit, qui post dictam sententiam iudicatum solvere supersederunt. Nec aliud servabitur in litis sumptibus, si ratio litigandi non fuit: ignaviam etenim praetendentes audiri non oportere. Quod in tutoribus quoque probatur.

3. Praedium pater de familia liberorum alienari verbis fideicommissi prohibuit. Supremus ex liberis, qui fideicommissum petere potuit, non idcirco minus actionem in bonis suis reliquisse visus est, quod heredem extrarium sine liberis decedens habuit.

4. Si creditor ab eo qui testamentum fecit domum acceptam iure pignoris vendidit, contra emptorem fideicommissi causa, tametsi voluntatem defuncti non ignoravit, nihil decernetur.

31.79

Papinianus libro 11 responsorum

Quae fideicommissa moriens libertis viri debuit, eorundem praediorum suis quoque libertis fructum reliquit: iuris ignoratione lapsi qui petere praedia ex mariti testamento debuerunt, secundum fideicommissum inter ceteros longo tempore perceperunt. Non ideo peremptam videri petitionem prioris fideicommissi constitit.

31.80

Papinianus libro primo definitionum

Legatum ita dominium rei legatarii facit, ut hereditas heredis res singulas. Quod eo pertinet, ut, si pure res relicta sit et legatarius non repudiavit defuncti voluntatem, recta via dominium, quod hereditatis fuit, ad legatarium transeat numquam factum heredis.

31.81

Paulus libro nono quaestionum

Si quis testamento facto a filiis suis, quos heredes instituisset, fideicommissa reliquisset non ut a legitimis heredibus, sed ut a scriptis, et testamentum aliquo casu irritum factum sit, filii ab intestato venientes fideicommissa ex testamento praestare compelli non possunt.

31.82

Paulus libro decimo quaestionum

pr. Debitor decem legavit creditori, quae ei post annum sub pignore debebat. Non, ut quidam putant, medii temporis tantum commodum ex testamento debetur, sed tota decem peti possunt: nec tollitur petitio, si interim annus supervenerit: nam sufficit, quod utiliter dies cessit. Quod si vivo testatore annus superveniat, dicendum erit inutile effici legatum, quamquam constiterit ab initio. Sic et in dote praelegata responsum est totam eam ex testamento peti posse. Alioquin secundum illam sententiam si interusurium tantum est in legato, quid dicemus, si fundus legatus sit ex die debitus? Nam nec pecunia peti potest, quae non est legata, nec pars fundi facile inveniretur, quae possit pro commodo peti.

1. Si primo et secundo et tertio heredibus institutis sic legata dentur: “Si mihi primus heres non erit, secundus Titio decem dato: si secundus mihi heres non erit, primus seio fundum tusculanum dato”, utrisque omittentibus hereditatem primo et secundo quaerebatur, substituti, quos eis dederat, an et cui legata praestare debent? Ab utroque substituto legata debentur.

2. Servo alieno posse rem domini legari valens scribit: item id quod domino eius pure debetur. Cum enim servo alieno aliquid in testamento damus, domini persona ad hoc tantum inspicitur, ut sit cum eo testamenti factio, ceterum ex persona servi constitit legatum. Et ideo rectissime Iulianus definit id demum servo alieno legari posse, quod ipse liber factus capere posset. Calumniosa est enim illa adnotatio posse legari servo et quamdiu serviat: nam et hoc legatum ex persona servi vires accipit: alioquin et illud adnotaremus esse quosdam servos, qui, licet libertatem consequi non possunt, attamen legatum et hereditatem possunt adquirere domino. Ex illo igitur praecepto, quod dicimus servi inspici personam in testamentis, dictum est servo hereditario legari posse. Ita non mirum, si res domini et quod ei debetur servo eius pure legari possit, quamvis domino eius non possent haec utiliter legari.

31.83

Paulus libro 11 quaestionum

Latinus Largus. Proxime ex facto incidit species talis. Libertinus patronum ex semisse heredem instituit et filiam suam ex alio semisse: fidei commisit filiae, ut quibusdam ancillis patroni restitueret, cum hae manumissae essent, et, si eadem filia heres non esset, substituit ei easdem ancillas. Quoniam filia non voluit heres exsistere, ancillae iussu domini, id est patroni adierunt defuncti hereditatem. Post aliquantum temporis ab eo manumissae quaerebant, an fideicommissum petere ab eodem patrono possint. Rogo ergo, quid de hoc existimes rescribas. Respondi nec repetitum videri in hunc casum fideicommissum, sed alterutrum datum vel fideicommissum vel ipsam hereditatem. Melius autem dici in eundem casum substitutas videri, in quem casum fideicommissum meruerunt, et ideo ad substitutionem eas vocari. Cum enim servo alieno fideicommissum ab uno ex heredibus sub condicione libertatis fuerit datum idemque servus ei heredi substituatur, licet pure substitutio facta sit, tamen sub eadem condicione substitui videtur, sub qua fideicommissum meruit.

31.84

Paulus libro 21 quaestionum

Si quis servo suo fideicommissam libertatem reliquit et aliud quid adscripsit: quidam dicunt, quia placebat ab herede eum manumitti debere, futurum esse, ut non admittatur ad fideicommissum: sed hoc iniquum est. In huiusmodi enim persona utriusque quodammodo dies cessit et libertatis et pecuniae petendae, adeo ut putem, si mora fiat praestandae libertati, etiam fideicommisso moram videri factam et usurarum onus accedere: nam et cetera quae medio tempore adquisiit domino, dum moratur praestare libertatem, eidem restitui oportere rectissime responsum est.

31.85

Paulus libro quarto responsorum

Creditorem, cui res pignoris iure obligata a debitore legata esset, non prohiberi pecuniam creditam petere, si voluntas testatoris compensare volentis evidenter non ostenderetur.

31.86

Paulus libro 13 responsorum

pr. “Gaius Seius pronepos meus heres mihi esto ex semisse bonorum meorum excepta domu mea et paterna, in quibus habito, cum omnibus quae ibi sunt: quae omnia scias ad portionem hereditatis, quam tibi dedi, non pertinere”. Quaero, cum sit in his domibus argentum nomina debitorum supellex mancipia, an haec omnia, quae illic inveniuntur, ad alios heredes institutos debeant pertinere. Paulus respondi nomina debitorum non contineri, sed omnium esse communia, in ceteris vero nullum pronepoti locum esse.

1. Titius cum fratris filio fundos et urbana praedia legaret, in his et fundum Seianum legavit, quem ipse pater familias quoad viveret uno quidem nomine universum habuit, sed quo facilius conductorem inveniret, per duas partes locabat, ita ut ex qualitate loci superiorem partem Seianum superiorem, inferiorem autem partem Seianum inferiorem appellaret. Quaero, an is fundus totus ad fratris filium pertineat. Paulus respondit, si testator fundum Seianum uno nomine universum possedit, quamvis eundem divisis partibus locaverat, universum eum ex causa fideicommissi praestari oportere, nisi si heres, de qua parte testator senserit, evidenter probaverit.

31.87

Paulus libro 14 responsorum

pr. Titia Seio tesseram frumentariam comparari voluit post diem trigesimum a morte ipsius. Quaero, cum Seius viva testatrice tesseram frumentariam ex causa lucrativa habere coepit nec possit id quod habet petere, an ei actio competat. Paulus respondit ei, de quo quaeritur, pretium tesserae praestandum, quoniam tale fideicommissum magis in quantitate quam in corpore constitit.

1. Usuras fideicommissi post impletos annos viginti quinque puellae, ex quo mora facta est, deberi respondi. Quamvis enim constitutum sit, ut minoribus viginti quinque annis usurae omnimodo praestentur, tamen non pro mora hoc habendum est, quam sufficit semel intervenisse, ut perpetuo debeantur.

2. Seia libertis suis fundum legavit fideique eorum ita commisit: “Fidei autem vestrae, vere et sapide, committo, ne eum fundum vendatis eumque qui ex vobis ultimus decesserit, cum morietur, restituat Symphoro liberto meo et successori et Beryllo et Sapido, quos infra manumisi, quive ex his tunc supervivent”. Quaero, cum nec in prima parte testamenti, qua fundum praelegavit, eos substitutit, in secunda tamen adiecerit verbum “qui ultimus decesserit”, an pars unius defuncti ad alterum pertineret. Paulus respondit testatricem videri in eo fideicommisso, de quo quaeritur, duos gradus substitutionis fecisse, unum ut is, qui ex duobus prior morietur, alteri restitueret, alterum ut novissimus his restitueret, quos nominatim postea enumeravit.

3. Imperator Alexander Augustus Claudiano Iuliano praefecto urbi. “Si liquet tibi, Iuliane carissime, aviam intervertendae inofficiosi querellae patrimonium suum donationibus in nepotem factis exinanisse, ratio deposcit id, quod donatum est, pro dimidia parte revocari”.

4. Lucius Titius cum haberet quinque liberos, universos emancipavit et in unum filium Gaium Seium amplissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum servavit et universos liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem testamento duas possessiones, quas retinuerat, eidem Gaio Seio praelegavit et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae vivus ei donaverat, Maeviae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conventus a Maevia sorore sua legem Falcidiam implorat. Quaero, cum sanctissimus imperator, ut supra scriptum est, contra voluntatem donantis ea quae donata sunt revocari praeceperit, an Gaius Seius compellendus sit secundum voluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare heredi sororis. Paulus respondit post litteras imperatoris nostri dubitari non oportere, quin in hac quoque specie, de qua quaeritur, subveniendum sit liberis, quorum portio in unum filium donationibus collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra voluntatem patris subvenerit, in proposita autem causa etiam voluntas patris pro his qui fideicommissum petunt intercedit. Sed si Falcidia lex intercedat, fideicommissa in solidum esse praestanda propter immodicarum donationum rationem.

31.88

Scaevola libro tertio responsorum

pr. Lucius Titius testamento ita cavit: “Si quid cuique liberorum meorum dedi aut donavi aut in usum concessi aut sibi adquisiit aut ei ab aliquo datum aut relictum est, id sibi praecipiat sumat habeat”. Filii nomine kalendarium fecerat. Postea sententia dicta est et placuit id, quod sub nomine ipsius filii in kalendario remanserat, ei deberi, non etiam id, quod exactum in rationes suas pater convertisset. Quaero, si id, quod exegisset pater ex nominibus filii ante testamentum factum, iterum post testamentum factum in nomen filii convertisset, an ad filium secundum sententiam pertineret. Respondi id, quod ex eadem causa exactum in eandem causam redisset, deberi.

1. “A te peto, Titi, fideique tuae committo, uti curam condendi corporis mei suscipias, et pro hoc tot aureos e medio praecipito”. Quaero, an, si Lucius Titius minus quam decem aureos erogaverit, reliqua summa heredibus proficiat. Respondi secundum ea quae proponerentur heredum commodo proficere.

2. Quae marito heres exstiterat, ita testamento cavit: “Maevi et Semproni filii dulcissimi, praecipitote omne, quidquid ex hereditate bonisve Titii domini mei, patris vestri ad me pervenit mortis eius tempore, ita tamen, ut omne onus eiusdem hereditatis tam in praeteritum quam in futurum, nec non etiam si quid post mortem Titii domini mei, adgnoscatis”. Quaero, an si quid solvisset post mortem mariti, cum ipsa fructus cepisset dedisset, ad onus eorum pertineret. Respondi secundum ea quae proponerentur ea dumtaxat onera legatariis imposuisse, quae superessententiarum.

3. “Quisquis mihi heres heredesve erunt, hoc amplius Lucius Eutychus, quam quod eum heredem institui, e media hereditate sumito sibique habeto una cum Pamphilo, quem liberum esse iubeo, instrumentum tabernae ferrariae, ita ut negotium exerceatis”. Lucius Eutychus viva testatrice decessit, pars hereditatis eius ad coheredem pertinuit: quaero, an Pamphilus eodem testamento manumissus ad petitionem partis instrumenti admitti possit, licet taberna, ut voluit testatrix, exerceri non possit. Respondi admitti.

4. Sempronia substituta heredi instituto legata accepit, si heres non esset: movit contra institutum actionem, quod dolo eius factum esse dicebat, quo minus testatrix volens primo loco scribere eam heredem testamentum mutaret, nec optinuit: quaero, an legati persecutionem salvam haberet. Respondi secundum ea quae proponerentur salvam habere.