Digesta vel Pandectae – Liber XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

28.6.12

Papinianus libro tertio quaestionum

Si filius, qui patri ac postea fratri ex secundis tabulis heres exstitit, hereditatem patris recuset, fraternam autem retinere malit, audiri debet: iustius enim praetorem facturum existimo, si fratri separationem bonorum patris concesserit. Etenim ius dicenti propositum est liberos oneribus hereditariis non sponte susceptis liberare, non invitos ab hereditate removere, praesertim quod remotis tabulis secundis legitimam haberet fratris hereditatem. Itaque legata dumtaxat ex secundis tabulis praestari debent habita ratione facultatium in Falcidia non patris, ut alias solet, sed impuberis.

28.6.13

Pomponius libro primo ad Sabinum

Quo gradu heres liberis substituatur, nihil interest.

28.6.14

Pomponius libro secundo ad Sabinum

In pupillari substitutione licet longius tempus comprehensum fuerit, tamen finietur substitutio pubertate.

28.6.15

Papinianus libro sexto responsorum

Centurio filiis, si intra quintum et vicesimum annum aetatis sine liberis vita decesserint, directo substituit. Intra quattuordecim annos etiam propria bona filio substitutus iure communi capiet, post eam autem aetatem ex privilegio militum patris dumtaxat cum fructibus inventis in hereditate.

28.6.16

Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr. Si quis eum, quem testamento suo legavit, rursus a substituto filii liberum esse iusserit, liber erit quasi legato adempto: nam et in legato in his testamentis novissima scriptura erit spectanda, sicut in eodem testamento (vel testamento et codicillis confirmatis) observaretur.

1. Si suo testamento perfecto alia rursus hora pater filio testamentum fecerit adhibitis legitimis testibus, nihilo minus id valebit et tamen patris testamentum ratum manebit. Nam et si sibi et filio pater testamentum fecisset, deinde sibi tantum, utrumque superius rumpetur. Sed si secundum testamentum ita fecerit pater, ut sibi heredem instituat, si vivo se filius decedat, potest dici non rumpi superius testamentum, quia secundum non valet, in quo filius praeteritus sit.

28.6.17

Pomponius libro quarto ad Sabinum

Substitui liberis is etiam potest, qui post mortem eius natus fuerit, cui substitutus heres fuerit.

28.6.18

Ulpianus libro 16 ad Sabinum

pr. Si servus communis substitutus sit impuberi cum libertate, si quidem a patre familias fuisset redemptus, erit impuberi necessarius: si vero ab impubere redemptus, non necessarius, sed voluntarius fit heres, ut Iulianus libro trigesimo digestorum scribit: quod si neque a patre neque a pupillo fuerit redemptus, aequitatis ratio suggerit, ut ipse pretium partis suae domino offerens possit et libertatem et hereditatem consequi.

1. Si Titio fuerit legatus servus, posse eum impuberi substitui cum libertate, quemadmodum institui potuit, et evanescit legatum existente condicione substitutionis.

28.6.19

Iulianus libro 30 digestorum

Idem est et si post mortem legatarii servus substitutus sit.

28.6.20

Ulpianus libro 16 ad Sabinum

pr. Patris et filii testamentum pro uno habetur etiam in iure praetorio: nam, ut Marcellus libro digestorum nono scribit, sufficit tabulas esse patris signatas, etsi resignatae sint filii, et septem signa patris sufficiunt.

1. Si pater sibi per scripturam, filio per nuncupationem vel contra fecerit testamentum, valebit.

28.6.21

Ulpianus libro 41 ad edictum

Si ita quis substituerit: “Si filius meus intra decimum annum decesserit, Seius heres esto”, deinde hic ante quartum decimum post decimum decesserit, magis est, ut non possit bonorum possessionem substitutus petere: non enim videtur in hunc casum substitutus.

28.6.22

Gaius libro 15 ad edictum provinciale

Is qui contra tabulas testamenti patris bonorum possessionem petierit, si fratri impuberi substitutus sit, repellitur a substitutione.

28.6.23

Papinianus libro sexto responsorum

Qui plures heredes instituit, ita scripsit: “Eosque omnes invicem substituo”. Post aditam a quibusdam ex his hereditatem uno eorum defuncto, si condicio substitutionis exstitit alio herede partem suam repudiante, ad superstites tota portio pertinebit, quoniam invicem in omnem causam singuli substitui videbuntur: ubi enim quis heredes instituit et ita scribit: “Eosque invicem substituo”, hi substitui videbuntur, qui heredes exstiterunt.

28.6.24

Ulpianus libro quarto disputationum

Si plures sint instituti ex diversis partibus et omnes invicem substituti, plerumque credendum et ex isdem partibus substitutos, ex quibus instituti sint, ut, si forte unus ex uncia, secundus ex octo, tertius ex quadrante sit institutus, repudiante tertio in novem partes dividatur quadrans feratque octo partes qui ex besse institutus fuerat, unam partem qui ex uncia scriptus est: nisi forte alia mens fuerit testatoris: quod vix credendum est, nisi evidenter fuerit expressum.

28.6.25

Iulianus libro 24 digestorum

Si pater impuberes [impuberes] filios invicem substituerit et ei, qui novissimus mortuus fuerit, Titium, respondendum est solos fratres bonorum possessionem accepturos et quodammodo duos gradus huius institutionis factos, ut primo fratres invicem substituerentur, si illi non essent, tunc Titius vocaretur.

28.6.26

Iulianus libro 29 digestorum

Si pater filium impuberem heredem scripserit et ei substituerit, si quis sibi post mortem natus erit, deinde vivo fratre postumus natus fuerit, testamentum rumpetur: post mortem autem fratris vivo patre natus solus heres patri suo existet.

28.6.27

Iulianus libro 30 digestorum

Si Titius coheredi suo substitutus fuerit, deinde ei Sempronius, verius puto in utramque partem Sempronium substitutum esse.

28.6.28

Iulianus libro 62 digestorum

Lex Cornelia, quae testamenta eorum qui in hostium potestate decesserunt confirmat, non solum ad hereditatem ipsorum qui testamenta fecerunt pertinet, sed ad omnes hereditates, quae ad quemque ex eorum testamento pertinere potuissent, si in hostium potestatem non pervenissententiarum quapropter cum pater in hostium potestate decessit filio impubere relicto in civitate et is intra tempus pubertatis decesserit, hereditas ad substitutum pertinet, perinde ac si pater in hostium potestatem non pervenisset. Sed si pater in civitate decessit, filius impubes apud hostes, si quidem mortuo patre filius in hostium potestatem pervenerit, non incommode dicitur hereditatem eius ex ea lege ad substitutos pertinere: si vero vivo patre filius in hostium potestatem pervenerit, non existimo legi Corneliae locum esse, quia non efficitur per eam, ut is, qui nulla bona in civitate reliquit, heredes habeat. Quare etiam si pubes filius vivo patre captus fuerit, deinde mortuo in civitate patre in hostium potestate decesserit, patris hereditas ex lege duodecim tabularum, non filii ex lege Cornelia ad adgnatum proximum pertinet.

28.6.29

Scaevola libro 15 quaestionum

Si pater captus sit ab hostibus, mox filius et ibi ambo decedant, quamvis prior pater decedat, lex Cornelia ad pupilli substitutionem non pertinebit, nisi reversus in civitate impubes decedat, quoniam et si ambo in civitate decessissent, veniret substitutus.

28.6.30

Iulianus libro 78 digestorum

Quidam testamento proculum ex parte quarta et quietum ex parte dimidia et quarta heredem instituit, deinde quieto florum, Proculo Sosiam heredes substituit, deinde, si neque Florus neque Sosia heredes essent, tertio gradu ex parte dimidia et quarta coloniam Leptitanorum et ex quarta complures heredes substituit in plures quam tres uncias: quietus hereditatem adiit, Proculus et Sosia vivo testatore decesserunt: quaeritur, quadrans Proculo datus ad quietum an ad substitutos tertio gradu pertineat. Respondi eam videri voluntatem patris familias fuisse, ut tertio gradu scriptos heredes ita demum substituerit, si tota hereditas vacasset, idque apparere evidenter ex eo, quod plures quam duodecim uncias inter eos distribuisset, et idcirco partem quartam hereditatis de qua quaeritur ad quietum pertinere:

28.6.31

Iulianus libro singulari de ambiguitatibus

pr. In substitutione filio ita facta: “Quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, idem filio heres esto”, quaeritur, quisquis heres quandoque fuerit intellegatur an quisquis heres tum erit, cum filius moriatur. Placuit prudentibus, si quandoque heres fuisset: quamvis enim vivo pupillo heres esse desisset, forte ex causa de inofficioso, quae pro parte mota est, futurum tamen eum heredem ex substitutione creditum est.

1. Non simili modo in hac specie dicendum est, si quis, cum filios duos haberet, gaium puberem, lucium impuberem, ita filio substituisset: “Si Lucius filius meus impubes decesserit neque mihi Gaius filius heres erit, tunc Seius heres esto”: nam ita prudentes hoc interpretati sunt, ut ad impuberis mortem condicio substitutionis esset referenda.

28.6.32

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

Qui complures heredes ex disparibus partibus instituerat et in his Attium, si Attius non adierit, ceteros ex isdem partibus quibus instituerat heredes ei substituerat: deinde, si Attius non adisset, Titium coheredem eis qui substituti sunt adiecit. Quaesitum est, quam partem is et quam ceteri habituri essententiarum respondi Titium virilem, ceteros hereditarias: veluti si tres fuissent, Titium partem quartam Attianae partis habiturum, reliquarum partium hereditarias partes, ex quibus instituti erant, reliquos habituros esse. Quod si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset heredes, hos quidem viriles partes habituros: veluti si tres puta coheredes fuissent substituti, extranei duo adiecti, hos quintas partes Attianae partis, reliquos autem coheredes herditarias partes habituros esse dixit.

28.6.33

Africanus libro secundo quaestionum

pr. Si mater ita testetur, ut filium impuberem, cum erit annorum quattuordecim, heredem instituat eique pupillaribus tabulis, si sibi heres non erit, alium substituat, valet substitutio.

1. Si filius et ex eo nepos postumus ita heredes instituantur, ut Gallo Aquilio placuit, et nepoti, si is heres non erit, Titius substituatur, filio herede existente Titium omnimodo, id est etiam si nepos natus non fuerit, excludi respondit.

28.6.34

Africanus libro quarto quaestionum

pr. Ex duobus impuberibus ei, qui supremus moreretur, heredem substituit. Si simul morerentur, utrique heredem esse respondit, quia supremus non is demum qui post aliquem, sed etiam post quem nemo sit, intellegatur, sicut et e contrario proximus non solum is qui ante aliquem, sed etiam is ante quem nemo sit intellegitur.

1. Filium impuberem et Titium heredes instituit: Titio Maevium substituit, filio, quisquis sibi heres esset ex supra scriptis, substituit: Titius omisit hereditatem, Maevius adiit. Mortuo deinde filio putat magis ei soli ex substitutione deferri pupilli hereditatem, qui patris quoque hereditatem adierit.

2. Etiamsi contra patris tabulas bonorum possessio petita sit, substitutio tamen pupillaris valet, et legata omnibus praestanda sunt, quae a substitutione data sunt.

28.6.35

Africanus libro quinto quaestionum

Etsi contra tabulas patris petita sit a pupillo bonorum possessio, in substitutum tamen eius actionem legati dandam esse ita, ut augeantur praeter ea quod filius extraneis non debuerit. Sic et crescere a substituto data legata, si per bonorum possessionem plus ad filium pervenisset, quemadmodum et ipse filius plus exceptis deberet. His consequens esse existimo, ut, si impubes ex asse scriptus sit et per bonorum possessionem semis ei ablatus sit, substitutus in partem legati nomine exoneretur, ut, quemadmodum portio, quae per bonorum possessionem accesserit, auget legata, ita et hic quae abscesserit minuat.

28.6.36

Marcianus libro quarto institutionum

pr. Potest quis in testamento plures gradus heredum facere, puta: “Si ille heres non erit, ille heres esto”, et deinceps plures, ut novissimo loco in subsidium vel servum necessarium heredem instituat.

1. Et vel plures in unius locum possunt substitui vel unus in plurium vel singulis singuli vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt.

28.6.37

Florentinus libro decimo institutionum

Vel singulis liberis vel qui eorum novissimus morietur heres substitui potest, singulis, si neminem eorum intestato decedere velit, novissimo, si ius legitimarum hereditatium integrum inter eos custodiri velit.

28.6.38

Paulus libro singulari de secundis tabulis

pr. Qui plures liberos habet, potest quibusdam substituere neque utique necesse habet omnibus, sicuti potest nulli substituere.

1. Ergo et ad breve tempus aetatis substituere potest, ut puta “si filius meus intra annum decimum decesserit, Titius ei heres esto”.

2. Itaque et si diversos substituat post finem aetatis, admittendum erit, veluti “si intra decimum annum decesserit, Titius heres esto: si post decimum intra quartum decimum, Maevius heres esto”.

3. Si a patre institutus rogatusque hereditatem restituere coactus ex fidecommissario adierit, quamvis cetera, quae in eodem testamento relicta sunt, per eam aditionem confirmentur, ut legata et libertates, secundas tamen tabulas non oportere resuscitari destituto iam iure civili testamento Quintus Cervidius Scaevola noster dicebat. Sed plerique in diversa sunt opinione, quia et pupillares tabulae pars sunt prioris testamenti, quo iure utimur.

28.6.39

Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis

pr. Cum ex filio quis duos nepotes impuberes habebat, sed alterum eorum in potestate, alterum non, et vellet utrumque ex aequis partibus heredem habere et, si quis ex his impubes decessisset, ad alterum partem eius transferre: ex consilio Labeonis Ofilii Cascellii Trebatii eum quem in potestate habebat solum heredem fecit et ab eo alteri dimidiam partem hereditatis, cum in suam tutelam venisset, legavit: quod si is, qui in potestate sua esset, impubes decessisset, alterum heredem ei substituit.

1. Filio impuberi in singulas causas alium et alium heredem substituere possumus, veluti ut alius, si sibi nullus filius fuerit, et alius, si filius fuerit et impubes mortuus fuerit, heres sit.

2. Quidam quattuor heredes fecerat et omnibus heredibus praeter unum substituerat: unus ille, cui non erat quisquam substitutus, et ex ceteris alter vivo patre familias decesserant. Patrem, cui nemo erat substitutus, ad substitutum quoque pertinere Ofilius Cascellius responderunt, quorum sententia vera est.

28.6.40

Papinianus libro 29 quaestionum

Causa cognita impubes adrogatus decesserat. Quemadmodum legitimis heredibus auctoritate principali prospicitur vinculo cautionis, ita, si forte substituit naturalis pater impuberi, succurrendum erit substituto: nam et legitimis heredibus futuris non aliae quam utiles actiones praestari possunt.

28.6.41

Papinianus libro sexto responsorum

pr. Coheredi substitutus priusquam hereditatem adiret aut condicio substitutionis existeret, vita decessit. Ad substitutum eius, sive ante substitutionem sive postea substitutus sit, utraque portio pertinebit nec intererit, prior substitutus post institutum an ante decedat.

1. Ex verbis “eosque invicem substituo” non adeuntis portio scriptis heredibus pro modo sibi vel alii quaesitae portionis defertur.

2. Cum filiae vel nepoti, qui locum filii tenuit aut post testamentum coepit tenere, parens substituit, si quis ex his mortis quoque tempore non fuit in familia, substitutio pupillaris fit irrita.

3. Quod si heredem filium pater rogaverit, si impubes diem suum obierit, Titio hereditatem suam restituere, legitimum heredem filii salva Falcidia cogendum patris hereditatem ut ab impubere fideicommisso post mortem eius dato restituere placuit, nec aliud servandum, cum substitutionis condicio puberem aetatem verbis precariis egreditur. Quae ita locum habebunt, si patris testamentum iure valuit: alioquin si non valuit, ea scriptura, quam testamentum esse voluit, codicillos non faciet, nisi hoc expressum est. Nec fideicommisso propriae facultates filii tenebuntur, et ideo, si pater filium exheredaverit et ei nihil reliquerit, nullum fideicommissum erit: alioquin, si legata vel fideicommissa filius acceperit, intra modum eorum fideicommissum hereditatis a filio datum citra Falcidiae rationem debebitur.

4. Qui discretas portiones coniunctis pluribus separatim dedit ac post omnem institutionis ordinem ita scripsit: “Quos heredes meos invicem substituo”, coniunctos primo loco vice mutua substituere videtur: quibus institutionum partes non agnoscentibus ceteros omnes coheredes admitti.

5. Qui patrem et filium pro parte heredes instituerat et invicem substituerat, reliquis coheredibus datis post completum assem ita scripsit: “Hos omnes invicem substituo”. Voluntatis fit quaestio, commemoratione omnium patrem et filium substitutioni coheredum miscuisset an eam scripturam ad ceteros omnes transtulisset: quod magis verisimile videtur propter specialem inter patrem et filium substitutionem.

6. Coheres impuberi filio datus eidemque substitutus legata e secundis tabulis relicta perinde praestabit, ac si pure partem et sub condicione partem alteram accepisset. Non idem servabitur alio substituto: nam ille Falcidiae rationem induceret quasi plane sub condicione primis tabulis heres institutus, tametsi maxime coheres filio datus quadrantem integrum optineret. Nam et cum legatum primis tabulis Titio datur, secundis autem tabulis eadem res Sempronio, Sempronius quandoque Titio concurrit.

7. Cum pater impuberi filiae, quae novissima diem suum obisset, tabulas secundas fecisset et impubes filia superstite sorore pubere vita decessisset, irritam esse factam substitutionem placuit, in persona quidem prioris, quia non novissima decessit, in alterius vero, quia puberem aetatem complevit.

8. Non videri cum vitio factam substitutionem his verbis placuit: “Ille filius meus si (quod abominor) intra pubertatis annos decesserit, tunc in locum partemve eius Titius heres esto”, non magis quam si post demonstratam condicionem sibi heredem esse substitutum iussisset: nam et qui certae rei heres instituitur coherede non dato, bonorum omnium hereditatem optinet.

28.6.42

Papinianus libro primo definitionum

Qui duos impuberes filios heredes reliquerat, ita substituit, si ambo mortui essent: deinde pueri post mortem patris simul perierunt: duae hereditates substituo deferuntur. Sed si diversis temporibus vita decedant, in hereditate novissimi pueri eius fratris, qui ante mortuus est, hereditatem substitutus inveniet: sed in ratione Falcidiae pueri prioris hereditas non veniet nec substitutus amplius quam Sescunciam iure testamenti desiderabit: legata quoque, quae a substituto eius filii data sunt, qui prior intestato decessit, ad irritum reccidunt.

28.6.43

Paulus libro nono quaestionum

pr. Ex facto quaeritur: “Qui filium habebat mutum puberem, impetravit a principe, ut muto substituere ei liceret, et substituit Titium: mutus duxit uxorem post mortem patris et nascitur ei filius: quaero, an rumpatur testamentum. respondi: beneficia quidem principalia ipsi principes solent interpretari: verum voluntatem principis inspicientibus potest dici eatenus id eum tribuere voluisse, quatenus filius eius in eadem valetudine perseverasset, ut, quemadmodum iure civili pubertate finitur pupillare testamentum, ita princeps imitatus sit ius in eo, qui propter infirmitatem non potest testari. Nam et si furioso filio substituisset, diceremus desinere valere testamentum, cum resipuisset, quia iam posset sibi testamentum facere: etenim iniquum incipit fieri beneficium principis, si adhuc id valere dicamus: auferret enim testamenti factionem homini sanae mentis. Igitur etiam adgnatione sui heredis dicendum est rumpi substitutionem, quia nihil interest, alium heredem institueret ipse filius postea an iure habere coepit suum heredem: nec enim aut patrem aut principem de hoc casu cogitasse verisimile est, ut eum, qui postea nasceretur, exheredaret. Nec interest, quemadmodum beneficium principale intercedat circa testamenti factionem, utrum in personam unius an complurium.

1. Item quaero, si ita facta proponatur substitutio: “Filius meus si intra decem annos decesserit, Titius heres esto, si intra quattuordecim, Maevius” filiusque octo annorum decesserit, utrum Titius solus ex substitutione ei heres erit an et Maevius, quia certum est et intra decem et intra quattuordecim annos filium decessisse. Respondi omne quidem spatium, quod est intra pubertatem, liberum esse patri ad substituendum filio, sed finis huius pubertas est: magis autem est in utroque eorum tempus suum separatim servari, nisi contraria voluntas testatoris aperte ostendatur.

2. Lucius Titius cum haberet filios in potestate, uxorem heredem scripsit et ei substituit filios: quaesitum est, an institutio uxoris nullius momenti sit eo, quod ab eo gradu filii non essent exheredati. Respondi eum gradum, a quo filii praeteriti sint, nullius esse momenti et ideo, cum idem substituti proponantur, ex testamento eos heredes exstitisse videri, scilicet quia non totum testamentum infirmant filii, sed tantum eum gradum, qui ab initio non valuit, sicut responsum est, si a primo sit filius praeteritus, a secundo exheredatus: nihil autem interest, qua ratione secundi heredis institutio valeat, utrum quia ab eo filius exheredatus est an quia ipse filius substitutus est.

3. Iulius Longinus pater eos, quos sibi heredes instituerat, filio ita substituit “quisquis sibi heres esset”: unus ex heredibus institutis, qui tacitam fidem accommodaverat, ut non capienti partem ex eo quod acceperat daret, ad substitutionem impuberis admissus utrum pro ea parte, pro qua scriptus fuit, veniat, an vero pro ea quam cepit, ita ut augeatur eius pars in substitutione? Respondi: qui in fraudem legum fidem accommodat, adeundo heres efficitur nec desinet heres esse, licet res quae relictae sunt auferuntur. Unde et ex secundis tabulis in tantum heres esse potest, in quantum scriptus esset: satis enim punitus est in eo, in quo fecit contra leges. Quin immo etsi desineret heres esse, idem dicerem: quemadmodum intellegendum est in eo qui, cum scriptus esset heres, postquam adisset hereditatem in servitutem redactus est et postea libertate donatus. Cui permissum est ad substitutionem venire, quae ei in testamento fuerat relicta: licet enim hereditatem ex institutione amisit, tamen ex substitutione istam portionem, quantum amisit, percepturum.

28.6.44

Paulus libro decimo quaestionum

Ex pupillari testamento superius principali neque ex parte neque in totum confirmari posse Maecianus scripsit.

28.6.45

Paulus libro 12 responsorum

pr. Lucius Titius legitimum filium et alterum naturalem heredes instituit eosque invicem substituit: Titianus legitimus filius, quem pater anniculum reliquit, post patris mortem impubes decessit superstite matre et fratre naturali, quem etiam coheredem habebat: quaero an hereditas eius ad Titium naturalem fratrem ex causa substitutionis pertineat an vero ad matrem. Respondi ad primum casum non existentium heredum substitutionem de qua quaeritur pertinere, non ad sequentem, si quis eorum postea decessisset intra pubertatem, cum in naturalis filii persona duplex substitutio locum habere non poterit: et ideo ad matrem legitimi filii hereditas ab intestato pertinet.

1. Paulus respondit, si omnes instituti heredes omnibus invicem substituti essent, eius portionem, qui quibusdam defunctis postea portionem suam repudiavit, ad eum solum, qui eo tempore supervixit, ex substitutione pertinere.

28.6.46

Paulus libro 13 responsorum

Pater familias primis tabulis postumo herede instituto secundis sibi vel filio, si intra pubertatem decessisset, Gaium Seium fratrem suum substituit, deinde Titium Gaio Seio, et postea sic dixit: “Quod si Gaius Seius frater meus primo loco substitutus heres mihi esset, tunc Titio fideicommissum relinquo”. Quaero, cum filius patri heres exstiterit eoque intra pubertatem mortuo frater testatoris ex substitutione heres sit, an fideicommissum debeatur, cum ita relictum sit, si Gaius Seius frater suus sibi heres extitisset. Respondi fratrem defuncti, qui in utrumque casum institutus vel substitutus est, filio impubere defuncto ea quae testator reliquit praestare debere: nec adversari haec verba “quod si Gaius Seius mihi heres erit, tunc dari volo”, cum verum sit eum et testatori heredem exstitisse.

28.6.47

Scaevola libro secundo responsorum

Qui habebat filium et filiam impuberes, instituto filio herede filiam exheredavit et, si filius intra pubertatem decessisset, filiam eidem substituit: sed filiae, si antequam nuberet decessisset, uxorem suam, item sororem suam substituit. Quaero, cum filia impubes prior decesserit, deinde frater eius impubes, an filii hereditas ad uxorem et sororem testatoris iure substitutionis pertineat. Respondi secundum ea quae proponerentur non pertinere.

28.6.48

Scaevola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr. Servum communem habemus: hic heres scriptus est et, si heres non sit, Maevius illi substitutus est: alterius iussu dominorum adiit hereditatem, alterius non: quaeritur, an substituto locus sit an non. Et verius est substituto locum esse.

1. “Titius heres esto. Stichum Maevio do lego: Stichus heres esto. Si Stichus heres non erit, Stichus liber heresque esto”. In hac quaestione in primis quaerendum est, utrum unus gradus sit an duo, et an causa mutata sit substitutionis an eadem permaneat. Et quidem in plerisque quaeritur, an ipse sibi substitui possit, et respondetur causa institutionis mutata substitui posse. Igitur si Titius heres scriptus sit et, si heres non sit, idem heres iussus sit, substitutio nullius momenti erit. Sed si sub condicione quis heres scriptus sit, pure autem substitutus est, causa immutatur, quoniam potest ex institutione defici condicio et substitutio aliquid adferre: sed si exstiterit condicio, duae purae sunt et ideo nullius momenti erit substitutio. Contra si pure quis instituatur, deinde sub condicione sibi substituatur, nihil facit substitutio condicionalis nec mutata intellegatur, quippe cum et si exstiterit condicio, duae purae sunt institutiones. Secundum haec proposita quaestio manifestetur: “Titius heres esto. Stichum Maevio do lego: Stichus heres esto. Si Stichus heres non erit, Stichus liber heresque esto”. Nos didicimus, quoniam eodem testamento et legatus sit Stichus et libertatem accepit, praevalere libertatem et, si praevalet libertas, non deberi legatum et ideo iussu legatarii non posse adire hereditatem, ac per hoc verum esse Stichum heredem non esse et ex sequentibus verbis libertatem illi competere: cum unus gradus videtur. Quid ergo, si non adierit Titius? Incipiet substitutione Stichus liber et heres esse. Porro quamdiu non adit iussu legatarii, nec ex causa legati intellegitur legatarii esse effectus, et ideo certum est illum heredem non esse, ac per hoc ex his verbis: “Si heres non erit, Stichus liber heresque esto”, liber et heres existet. Hoc autem, quod sentimus, Iulianus quoque in libris suis probat.

2. Si pupillus substitutum sibi servum alienaverit eumque emptor liberum heredemque instituerit, numquid iste in substitutione habeat substitutum universum? Ut, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, necessarius ex testamento emptoris heres exstitit, sin vero intra pubertatem decesserit, ex substitutione quidem liber et heres sit et necessarius patri pupilli, emptori autem voluntarius heres exstitit.

 

28.7.0. De condicionibus institutionum.

 

28.7.1

Ulpianus libro quinto ad Sabinum

Sub impossibili condicione vel alio mendo factam institutionem placet non vitiari.

28.7.2

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

pr. Si testamento comprehensum sit: “Ille servus, si meus erit” ( aut “qui meus erit”) “cum moriar, heres esto”, quatenus accipiatur “meus”, quaeritur. Et si quidem alienavit in eo usum fructum, nihilo minus ipsius est: si vero partem in eo alienavit, an deficiat condicio institutionis, quaeritur. Et verius est non defecisse condicionem, nisi evidentissimis probationibus testatorem voluisse apparuerit pro hac condicione haec verba inseruisse “si totus servus in dominio eius remanserit”: tunc enim parte alienata condicio deficit.

1. Sed si duo servi ita sint heredes instituti: “Primus et secundus, si mei erunt cum moriar, liberi et heredes sunto” et alter ex his sit alienatus, Celsus recte putat sic accipiendum, atque si singulos separatim sub eadem condicione heredes instituisset.

28.7.3

Paulus libro primo ad Sabinum

Si ita heres institutus sim, si decem dedero, et accipere nolit cui dare iussus sum, pro impleta condicione habetur.

28.7.4

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

pr. Si qui ita sint instituti: “Si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto”, inutilem esse institutionem secundum verborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, valere institutionem, quod est verum.

1. Idem Iulianus scribit eum, qui ita heres institutus est, si servum hereditarium non alienaverit, caventem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum videri: quae sententia vera est.

28.7.5

Paulus libro secundo ad Sabinum

Si heredi plures condiciones coniunctim datae sint, omnibus parendum est, quia unius loco habentur, si disiunctim sint, cuilibet.

28.7.6

Ulpianus libro nono ad Sabinum

Si quis ita institutus sit, si monumentum post mortem testatoris in triduo proximo mortis eius fecisset: cum monumentum in triduo perfici non possit, dicendum erit condicionem evanescere quasi impossibilem.

28.7.7

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si quis sub condicione heredes instituisset, si invicem cavissent se legata eo testamento relicta reddituros, placet remitti eis condicionem, quia ad fraudem legum respiceret, quae vetarent quosdam legata capere: quamquam et si cautum esset, in ipsa actione exceptione tuendus esset promissor.

28.7.8

Ulpianus libro 50 ad edictum

pr. Quae sub condicione iurisiurandi relinquuntur, a praetore reprobantur: providit enim, ne is, qui sub iurisiurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumve aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare. Voluit ergo eum, cui sub iurisiurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum contemptu religionis, alii perquam timidi metu divini numinis usque ad superstitionem, ne vel hi vel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime intervenit. Etenim potuit is, qui voluit factum, quod religionis condicione adstringit sub condicione faciendi relinquere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non facientes deficerentur condicione.

1. Hoc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad heredum institutionem.

2. In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso cognoscunt, subsequi praetoris edictum eapropter, quia vice legatorum funguntur.

3. Et in mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis caverit, nisi iurasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem.

4. Si quis sub iurisiurandi condicione et praeterea sub alia sit institutus, huic videndum est an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii condicioni parendum habeat.

5. Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, videndum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo esse securus. Sed est verius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum urgueat ad iusiurandum.

6. Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid vel facturum: quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit vel fecerit id, quod erat iussus iurare.

7. Mortuo autem vel manumisso Sticho vivo testatore qui ita heres institutus est, si iurasset se Stichum manumissurum, non videbitur defectus condicione heres, quamvis verum sit compellendum eum manumittere, si viveret. Idem est et si ita heres institutus esset quis: “Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat” aut “Titio centum ita lego, ut Stichum manumittat”. Nam mortuo Sticho nemo dicet summovendum eum: non videtur enim defectus condicione, si parere condicioni non possit: implenda est enim voluntas, si potest.

8. De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire praetorem: semel enim in perpetuum a praetore remissum est nec per singulos remittendum. Et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum videtur etiam ignorante scripto herede. Ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat.

28.7.9

Paulus libro 45 ad edictum

Condiciones, quae contra bonos mores inseruntur, remittendae sunt, veluti “si ab hostibus patrem suum non redemerit”, “si parentibus suis patronove alimenta non praestiterit”.

28.7.10

Ulpianus libro octavo disputationum

pr. Institutio talis: “Si codicillis Seium heredem scripsero, heres esto” non est inutilis in quovis herede instituto praeter filium: est enim condicionalis institutio. Nec videtur hereditas codicillis data, quod interdictum est, verum condicionalis est haec institutio, quae testamento data esset. Proinde et si ita scripserit: “Cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto”, pari ratione dicendum erit institutionem valere nullo iure impediente.

1. Si quem ita institutum ponamus: “Ille, si eum codicillis heredem scripsi, heres esto”, valet institutio etiam in filio qui in potestate est, cum nulla sit condicio, quae in praeteritum confertur vel quae in praesens, veluti “si rex parthorum vivit”, “si navis in portu stat”.

28.7.11

Iulianus libro 29 digestorum

Si quis testamento hoc modo scripserit: “Filius meus si Titium adoptaverit, heres esto: si non adoptaverit, exheres esto” et filio parato adoptare Titius nolit se adrogandum dare, erit filius heres quasi expleta condicione.

28.7.12

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Verba haec: “Publius Maevius, si volet, heres esto”, in necessario condicionem faciunt, ut, si nolit, heres non existat: nam in voluntaria heredis persona frustra adduntur, cum, etsi non fuerint addita, invitus non efficitur heres.

28.7.13

Iulianus libro 30 digestorum

Ei qui ita hereditatem vel legatum accepit “si decem dederit” neque hereditas neque legatum aliter adquiri potest, quam si post impletam condicionem id egerit scriptus heres vel legatarius, per quod hereditas aut legatum adquiri solet.

28.7.14

Marcianus libro quarto institutionum

Condiciones contra edicta imperatorum aut contra leges aut quae legis vicem optinent scriptae vel quae contra bonos [bones] mores vel derisoriae sunt aut huiusmodi quas praetores improbaverunt pro non scriptis habentur et perinde, ac si condicio hereditati sive legato adiecta non esset, capitur hereditas legatumve.

28.7.15

Papinianus libro 16 quaestionum

Filius, qui fuit in potestate, sub condicione scriptus heres, quam senatus aut princeps improbant, testamentum infirmet patris, ac si condicio non esset in eius potestate: nam quae facta laedunt pietatem existimationem verecundiam nostram et, ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est.

28.7.16

Marcianus libro quarto institutionum

“Si Titius heres erit, Seius heres esto: si Seius heres erit, Titius heres esto”. Iulianus inutilem esse institutionem scribit, cum condicio existere non possit.

28.7.17

Florentinus libro decimo institutionum

Si plures institutiones ex eadem parte sub diversis condicionibus fuerint, condicio, quae prior exstiterit, occupabit institutionem.

28.7.18

Marcianus libro septimo institutionum

pr. Cum servus pure liber et heres scriptus sub condicione sit et, si heres non exstiterit, legatum acceperit, in legato repetitam videri condicionem divus pius rescripsit.

1. Hac ratione et Papinianus scribit, cum avia nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituit et postea codicillis scriptis hoc amplius ei legavit quam quod heredem eum instituit, repetitam videri condicionem emancipationis etiam in legato, quamvis in legato nullam, ut in hereditate, substitutionem fecisset.

28.7.19

Marcianus libro octavo institutionum

Si ita scriptum fuerit “Titius heres esto: si Titius heres erit, Maevius heres esto”: si Titius suspectam adierit hereditatem, potest Maevius suo arbitrio adire et quartam retinere.

28.7.20

Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

pr. Mulier, quae viro suo ex dote promissam pecuniam debebat, virum heredem ita instituerat, si eam pecuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset. Puto, si vir denuntiasset ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi deberetur, statim eum heredem futurum. Quod si solus heres institutus esset in tali condicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia adunatos condicio pro non scripta accipienda est.

1. Si quis hereditarium servum iussus est manumittere et heres esse, quamvis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: verum est enim eum manumisisse: sed post aditionem libertas servo data secundum voluntatem testatoris convalescit.

2. Si quis te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, quo gradu is a te heres institutus vel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te fecisse probes.

28.7.21

Celsus libro 16 digestorum

Servus alienus ita heres institui potest “cum liber erit”: proprius autem ita institui non potest,

28.7.22

Gaius libro 18 ad edictum provinciale

Quia ratio suadet eum qui libertatem dare potest, ipsum debere aut praesenti die aut in diem aut sub condicione dare libertatem nec habere facultatem in casum a quolibet obvenientis libertatis heredem instituere.

28.7.23

Marcellus libro 12 digestorum

“Uter ex fratribus meis consobrinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante, qui non duxit, ex quadrante heres esto”. Aut nubit alteri aut non vult nubere. Consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit dodrantem, erit alterius quadrans. Si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere noluerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes aequales admittuntur: plerumque enim haec condicio: “si uxorem duxerit”, “si dederit”, “si fecerit” ita accipi oportet, quod per eum non stet, quo minus ducat aut det aut faciat.

28.7.24

Papinianus libro sexto responsorum

“Qui ex fratribus meis Titiam consobrinam uxorem duxerit, ex besse heres esto: qui non duxerit, ex triente heres esto”. Vivo testatore consobrina defuncta ambo ad hereditatem venientes semisses habebunt, quia verum est eos heredes institutos, sed emolumento portionum eventu nuptiarum discretos.

28.7.25

Modestinus libro nono regularum

Sub condicione heres institutus servus sine iussu domini condicioni parere non potest.

28.7.26

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

Si pupillus sub condicione heres institutus fuerit, condicioni etiam sine tutoris auctoritate parere potest. Idemque est et si legatum ei sub condicione relictum fuerit, quia condicione expleta pro eo est, quasi pure ei hereditas vel legatum relictum sit.

28.7.27

Modestinus libro octavo responsorum

pr. Quidam in suo testamento heredem scripsit sub tali condicione “si reliquias eius in mare abiciat”: quaerebatur, cum heres institutus condicioni non paruisset, an expellendus est ab hereditate. Modestinus respondit: laudandus est magis quam accusandus heres, qui reliquias testatoris non in mare secundum ipsius voluntatem abiecit, sed memoria humanae condicionis sepulturae tradidit. Sed hoc prius inspiciendum est, ne homo, qui talem condicionem posuit, neque compos mentis esset. Igitur si perspicuis rationibus haec suspicio amoveri potest, nullo modo legitimus heres de hereditate controversiam facit scripto heredi.

1. Heredi, quem testamento pure instituit, codicillis adscripsit condicionem: quaero, an ei parere necesse habeat. Modestinus respondit: hereditas codicillis neque adimi potest: porro in defectu condicionis de ademptione hereditatis cogitasse intellegitur.

28.7.28

Papinianus libro 13 quaestionum

Si filius sub condicione heres erit et nepotes ex eo substituantur, cum non sufficit sub qualibet condicione filium heredem institui, sed ita demum testamentum ratum est, si condicio fuit in filii potestate, consideremus, numquid intersit, quae condicio fuerit adscripta, utrum quae moriente filio impleri non potuit, veluti “si Alexandriam ierit, filius heres esto” isque Romae decessit, an vero quae potuit etiam extremo vitae momento impleri, veluti “si Titio decem dederit, filius heres esto”, quae condicio nomine filii per alium impleri potest. Nam superior quidem species condicionis admittit vivo filio nepotes ad hereditatem, qui si neminem substitutum haberet, dum moritur, legitimus patri heres exstiterit, argumentoque est, quod apud servium quoque relatum est: quendam enim refert ita heredem institutum, si in Capitolium ascenderit, quod si non ascendisset, legatum ei datum, eumque antequam ascenderet mortem obisse: de quo respondit servius condicionem morte defecisse ideoque moriente eo legati diem cessisse. Altera vero species condicionis vivo filio non admittit nepotes ad hereditatem, qui substituti si non essent, intestato avo heredes existerent: neque enim filius videretur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum si exheredato eodem filio nepotes, cum filius moreretur, heredes fuissent instituti.

 

28.8.0. De iure deliberandi.

 

28.8.1

Ulpianus libro 60 ad edictum

pr. Si servus fuerit heres institutus, utique non ipsi praestituimus tempus ad deliberandum, sed ei cuius servus est, quia pro nullo isti habentur apud praetorem. Itemque si plurium servus sit, utique omnibus dominis praestituemus.

1. Ait praetor: “Si tempus ad deliberandum petet, dabo ” .

2. Cum dicit tempus nec adicit diem, sine dubio ostendit esse in ius dicentis potestate, quem diem praestituat:

28.8.2

Paulus libro 57 ad edictum

Itaque pauciores centum dierum non sunt dandi.

28.8.3

Ulpianus libro 60 ad edictum

Nec non illud sciendum nonnumquam semel, nonnumquam saepius diem ad deliberandum datum esse, dum praetori suadetur tempus, quod primum aditus praestituerat, non suffecisse:

28.8.4

Ulpianus libro 61 ad edictum

Sed hoc impetrari non debet nisi ex magna causa.

28.8.5

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Aristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subvenire debere hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem.

1. Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis vendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, veluti iumenta aut venalicia, item ea quae mora deteriora fiant, vendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena vel sub pretiosis pignoribus debeatur, solvatur.

28.8.6

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Igitur si quidem in hereditate sit vinum oleum frumentum numerata pecunia, inde fieri debebunt impendia: si minus, a debitoribus hereditariis exigenda pecunia. Quod si nulli sunt debitores aut iudicem provocent, venire debent res supervacuae.

28.8.7

Ulpianus libro 60 ad edictum

pr. Ait praetor: “Si pupilli pupillae nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse videbitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni viri arbitratu vetabo”.

1. Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pupilli petitur tempus ad deliberandum.

2. Quid sit autem “deminui vetabo” videamus. His verbis praetor non tantum alienationem impedit, verum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit.

3. In causae autem cognitione hoc vertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat. Ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo non possunt praeteriri. Vescendi gratia aeque deminui permittet. Sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. Ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.

28.8.8

Ulpianus libro 61 ad edictum

Si quis suus heres, posteaquam se abstinuerit, tunc petat tempus ad deliberandum, videamus, an impetrare debeat: magisque est, ut ex causa debeat impetrare, cum nondum bona venierint.

28.8.9

Paulus libro 58 ad edictum

Filius dum deliberat, alimenta habere debet ex hereditate.

28.8.10

Marcellus libro 28 digestorum

Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos observaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore deliberationis edicit, videlicet ut a primo quoque ad sequentem translata hereditate quam primum inveniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere.

28.8.11

Iavolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis

Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: “Si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam veniat, tum dama servus liber esto”: is filius pupillus libertinus erat: quaerebatur, si dama liber esset. Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque contineretur: Labeo contra, quia eo loco verum filium accipi oportet. Trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet.