Digesta vel Pandectae – Liber XXVIII

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXVIII

28.1.0. Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

28.2.0. De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

28.3.0. De iniusto rupto irrito facto testamento.

28.4.0. De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

28.5.0. De heredibus instituendis.

28.6.0. De vulgari et pupillari substitutione.

28.7.0. De condicionibus institutionum.

28.8.0. De iure deliberandi.

 

28.1.0. Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

 

28.1.1

Modestinus libro secundo pandectarum

Testamentum est voluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri velit.

28.1.2

Labeo libro primo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

In eo qui testatur eius temporis, quo testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est.

28.1.3

Papinianus libro 14 quaestionum

Testamenti factio non privati, sed publici iuris est.

28.1.4

Gaius libro secundo institutionum

Si quaeramus, an valeat testamentum, in primis animadvertere debemus, an is qui fecerit testamentum habuerit testamenti factionem, deinde, si habuerit, requiremus, an secundum regulas iuris civilis testatus sit.

28.1.5

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

A qua aetate testamentum vel masculi vel feminae facere possunt, videamus. Verius est in masculis quidem quartum decimum annum spectandum, in feminis vero duodecimum completum. Utrum autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an sufficit complesse? Propone aliquem kalendis ianuariis natum testamentum ipso natali suo fecisse quarto decimo anno: an valeat testamentum? Dico valere. Plus arbitror, etiamsi pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, valere testamentum: iam enim complesse videtur annum quartum decimum, ut Marciano videtur.

28.1.6

Gaius libro 17 ad edictum provinciale

pr. Qui in potestate parentis est, testamenti faciendi ius non habet, adeo ut, quamvis pater ei permittat, nihilo magis tamen iure testari possit.

1. Surdus mutus testamentum facere non possunt: sed si quis post testamentum factum valetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ratum nihilo minus permanet testamentum.

28.1.7

Macer libro primo ad legem vicensimam hereditatium

Si mutus aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetraverit, valet testamentum.

28.1.8

Gaius libro 17 ad edictum provinciale

pr. Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non valet, quamvis redierit.

1. Si cui aqua et igni interdictum sit, eius nec illud testamentum valet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quoque, quae tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non videantur lucrosa, creditoribus concedentur.

2. In insulam deportati in eadem causa sunt:

3. Sed relegati in insulam et quibus terra Italica et sua provincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent.

4. Hi vero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bonaque eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem.

28.1.9

Ulpianus libro 45 ad edictum

Si quis post accusationem in custodia fuerit defunctus indemnatus, testamentum eius valebit.

28.1.10

Paulus libro tetrtio sententiarum

Qui manus amisit testamentum facere potest, quamvis scribere non possit.

28.1.11

Ulpianus libro decimo ad Sabinum

Obsides testari non possunt, nisi eis permittitur.

28.1.12

Iulianus libro 42 digestorum

Lege Cornelia testamenta eorum, qui in hostium potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent in hostium potestatem non pervenissent, et hereditas ex his eodem modo ad unumquemque pertinet. Quare servus heres scriptus ab eo, qui in hostium potestate decesserit, liber et heres erit seu velit seu nolit, licet minus proprie necessarius heres dicatur: nam et filius eius, qui in hostium potestate decessit, invitus hereditati obligatur, quamvis suus heres dici non possit, qui in potestate morientis non fuit.

28.1.13

Marcianus libro quarto institutionum

pr. Qui a latronibus capti sunt, cum liberi manent, possunt facere testamentum.

1. Item qui apud externos legatione funguntur, possunt facere testamentum.

2. Si quis in capitali crimine damnatus appellaverit et medio tempore pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, valet eius testamentum.

28.1.14

Paulus libro secundo regularum

Qui in testamento domini manumissus est, si ignorat dominum decessisse aditamque eius esse hereditatem, testamentum facere non potest, licet iam pater familias et sui iuris est: nam qui incertus de statu suo est, certam legem testamento dicere non potest.

28.1.15

Ulpianus libro 12 ad edictum

De statu suo dubitantes vel errantes testamentum facere non possunt, ut divus Pius rescripsit.

28.1.16

Pomponius libro singulari regularum

pr. Filius familias et servus alienus et postumus et surdus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento vel sibi vel aliis adquirere possunt.

1. Marcellus notat: furiosus quoque testamenti factionem habet, licet testamentum facere non potest: ideo autem habet testamenti factionem, quia potest sibi adquirere legatum vel fideicommissum: nam etiam compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus adquiruntur.

28.1.17

Paulus libro tertio sententiarum

In adversa corporis valetudine mente captus eo tempore testamentum facere non potest.

28.1.18

Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr. Is cui lege bonis interdictum est testamentum facere non potest et, si fecerit, ipso iure non valet: quod tamen interdictione vetustius habuerit testamentum, hoc valebit. Merito ergo nec testis ad testamentum adhiberi poterit, cum neque testamenti factionem habeat.

1. Si quis ob carmen famosum damnetur, senatus consulto expressum est, ut intestabilis sit: ergo nec testamentum facere poterit nec ad testamentum adhiberi.

28.1.19

Modestinus libro quinto pandectarum

Si filius familias aut pupillus aut servus tabulas testamenti fecerit signaverit, secundum eas bonorum possessio dari non potest, licet filius familias sui iuris aut pupillus pubes aut servus liber factus decesserit, quia nullae sunt tabulae testamenti, quas is fecit, qui testamenti faciendi facultatem non habuerit.

28.1.20

Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr. Qui testamento heres instituitur, in eodem testamento testis esse non potest. Quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si impubes, si in potestate sit testatoris.

1. Potestatis autem verbum non solum ad liberos qui sunt in potestate referendum est, verum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamvis placeat hunc servum non esse, sed vinculo quodam retineri, donec pretium solvat.

2. Per contrarium quaeri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab eo ad testamentum testis possit. Et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et frater ergo poterit.

3. Quae autem in testamento diximus super prohibendis testimoniis eorum qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod adquiratur.

4. Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque, quod ante furorem consummavit valebit et bonorum possessio ex eo testamento competit.

5. Eum qui lege repetundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium testis esse vetatur.

6. Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quae adulterii damnatam testem produci vel dicere testimonium vetat.

7. Servus quoque merito ad sollemnia adhiberi non potest, cum iuris civilis communionem non habeat in totum, ne praetoris quidem edicti.

8. Et veteres putaverunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur, durare debere, donec suprema contestatio peragatur.

9. Non tamen intellegentiam sermonis exigimus: hoc enim divus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non noverat, rescripsit: nam si vel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere.

10. Sed si detenti sint inviti ibi testes, putant non valere testamentum.

28.1.21

Ulpianus libro secundo ad Sabinum

pr. Heredes palam ita, ut exaudiri possunt, nuncupandi sint: licebit ergo testanti vel nuncupare heredes vel scribere: sed si nuncupat, palam debet. Quid est palam? Non utique in publicum, sed ut exaudiri possit: exaudiri autem non ab omnibus, sed a testibus: et si plures fuerint testes adhibiti, sufficit sollemnem numerum exaudire.

1. Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro facienda sunt. Quod vero quis obscurius in testamento vel nuncupat vel scribit, an post sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta stichum legaverat, cum plures haberet, nec declaravit de quo sentiret: Titio legavit, cum multos Titios amicos haberet: erraverat in nomine vel praenomine vel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea declarare, de quo senserit? Et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat. Sed et si notam postea adiecerit legato vel sua voce vel litteris vel summam vel nomen legatarii quod non scripserat vel nummorum qualitatem, an recte fecerit? Et puto etiam qualitatem nummorum posse postea addi: nam etsi adiecta non fuisset, utique placeret coniectionem fieri eius quod reliquit vel ex vicinis scripturis vel ex consuetudine patris familias vel regionis.

2. In testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiat, alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idoneos placet. Quod sic accipiendum est, ut, licet ad aliam rem sint rogati vel collecti, si tamen ante testimonium certiorentur ad testamentum se adhibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere.

3. Uno contextu actus testari oportet. Est autem uno contextu nullum actum alienum testamento intermiscere: quod si aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum non vitiatur.

28.1.22

Ulpianus libro 39 ad edictum

pr. Ad testium numerum simul adhiberi possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate.

1. Condicionem testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signarent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit.

2. Si ab ipso testatore anulum accepero et signavero, testamentum valet, quasi alieno signaverim.

3. Si signa turbata sint ab ipso testatore, non videtur signatum.

4. Si quis ex testibus nomen suum non adscripserit, verumtamen signaverit, pro eo est atque si adhibitus non esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signaverit, adhuc idem dicemus.

5. Signum autem utrum anulo tantum impressum adhibemus, an vero et si non anulo, verum alio quodam impresso? Varie enim homines signant. Et magis est, ut tantum anulo quis possit signare, dum tamen habeat xaraktyra.

6. Posse et nocte signari testamentum nulla dubitatio est.

7. Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulae involutae sunt, signa impressa fuerint.

28.1.23

Ulpianus libro quarto disputationum

Si testamentum, quod resignaverit testator, iterum signatum fuerit septem testium signis, non erit imperfectum, sed utroque iure valebit tam civili quam praetorio.

28.1.24

Florentinus libro decimo institutionum

Unum testamentum pluribus exemplis consignare quis potest idque interdum necessarium est, forte si navigaturus et secum ferre et relinquere iudiciorum suorum testationem velit.

28.1.25

Iavolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis

Si is, qui testamentum faceret, heredibus primis nuncupatis, priusquam secundos exprimeret heredes, obmutuisset, magis coepisse eum testamentum facere quam fecisse Varus digestorum libro primo Servium respondisse scripsit: itaque primos heredes ex eo testamento non futuros. Labeo tum hoc verum esse existimat, si constaret voluisse plures eum, qui testamentum fecisset, heredes pronuntiare: ego nec Servium puto aliud sensisse.

28.1.26

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Cum lege quis intestabilis iubetur esse, eo pertinet, ne eius testimonium recipiatur et eo amplius, ut quidam putant, neve ipsi dicatur testimonium.

28.1.27

Celsus libro 15 digestorum

Domitius Labeo Celso suo salutem. Quaero, an testimonium numero habendus sit is, qui, cum rogatus est ad testamentum scribendum, idem quoque cum tabulas scripsisset, signaverit. Iuventius Celsus Labeoni suo salutem. Non intellego quid sit, de quo me consuleris, aut valide stulta est consultatio tua: plus enim quam ridiculum est dubitare, an aliquis iure testis adhibitus sit, quoniam idem et tabulas testamenti scripserit.

28.1.28

Modestinus libro nono regularum

Servus licet alienus iussu testatoris [testoris] testamentum scribere non prohibetur.

28.1.29

Paulus libro 14 responsorum

pr. Ex ea scriptura, quae ad testamentum faciendum parabatur, si nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quae fideicommissorum verba habent peti posse.

1. Ex his verbis, quae scriptura pater familias addidit: tautyn tyn diavykyn boulomai einai kurian epi pasys ecousias [id est: hanc voluntatem valere volo quocumque modo], videri eum voluisse omnimodo valere ea quae reliquit, etiamsi intestatus decessisset.

28.1.30

Paulus libro tertio sententiarum

Singulos testes, qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare convenit, quis et cuius testamentum signaverit.

28.1.31

Paulus libro quinto sententiarum

Eius bona, qui se imperatorem facturum heredem esse iactaverat, a fisco occupari non possunt.

 

28.2.0. De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

 

28.2.1

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Quid sit nominatim exheredari, videamus. Nomen et praenomen et cognomen eius dicendum est an sufficit vel unum ex his? Et constat sufficere.

28.2.2

Ulpianus libro sexto regularum

Nominatim exheredatus filius et ita videtur “filius meus exheres esto”, si nec nomen eius expressum sit, si modo unicus sit: nam si plures sunt filii, benigna interpretatione potius a plerisque respondetur nullum exheredatum esse.

28.2.3

Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr. Et si pepercerit filium dicere, ex Seia autem natum dixit, recte exheredat: et si cum convicio dixerit “non nominandus” vel “non filius meus”, “latro”, “gladiator”, magis est, ut recte exheredatus sit, et si ex adultero natum dixerit.

1. Pure autem filium exheredari Iulianus putat, qua sententia utimur.

2. Filius inter medias quoque heredum institutiones recte exheredatur et erit a toto gradu summotus, nisi forte ab unius persona eum testator exheredaverit: nam si hoc fecit, vitiosa erit exheredatio. Quemadmodum si ita eum exheredaverit “quisquis heres mihi erit, filius exheres esto”: nam, ut Iulianus scribit, huiusmodi exheredatio vitiosa est, quoniam post aditam hereditatem voluit eum summotum, quod est impossibile.

3. Ante heredis institutionem exheredatus ab omnibus gradibus summotus est.

4. Inter duos autem gradus exheredatus ab utroque remotus est secundum Scaevolae sententiam, quam puto veram.

5. In eo, qui miscuit duos gradus, exheredationem valere Mauricianus recte putat, veluti: “Primus heres esto ex semisse. Si primus heres non erit, secundus ex semisse heres esto. Tertius ex alio semisse heres esto. Filius exheres esto. Si tertius heres non erit, quartus heres esto”: nam ab utroque gradu summotus est.

6. Si ita testatus sit pater familias, ut a primo quidem gradu filium praeteriret, a secundo solo exheredaret, Sabinus et Cassius et Iulianus putant perempto primo gradu testamentum ab eo gradu exordium capere, unde filius exheredatus est: quae sententia comprobata est.

28.2.4

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Placet omnem masculum posse postumum heredem scribere, sive iam maritus sit sive nondum uxorem duxerit: nam et maritus repudiare uxorem potest et qui non duxit uxorem, postea maritus effici. Nam et cum maritus postumum heredem scribit, non utique is solus postumus scriptus videtur, qui ex ea quam habet uxorem ei natus est, vel is qui tunc in utero est, verum is quoque, qui ex quacumque uxore nascatur:

28.2.5

Iavolenus libro primo ex Cassio

Ideoque qui postumum heredem instituit si post testamentum factum mutavit matrimonium, is institutus videtur, qui ex posteriore matrimonio natus est.

28.2.6

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr. Sed est quaesitum, an is, qui generare facile non possit, postumum heredem facere possit, et scribit Cassius et Iavolenus posse: nam et uxorem ducere et adoptare potest: spadonem quoque posse postumum heredem scribere et Labeo et Cassius scribunt: quoniam nec aetas nec sterilitas ei rei impedimento est.

1. Sed si castratus sit, Iulianus Proculi opinionem secutus non putat postumum heredem posse instituere, quo iure utimur.

2. Hermaphroditus plane, si in eo virilia praevalebunt, postumum heredem instituere poterit.

28.2.7

Paulus libro primo ad Sabinum

Si filius qui in potestate est praeteritus sit et vivo patre decedat, testamentum non valet nec superius rumpetur, et eo iure utimur.

28.2.8

Pomponius libro primo ad Sabinum

Si primo herede instituto filium exheredavero, a secundo autem substituto non exheredavero et, dum pendet, an prior aditurus sit, filius decesserit, secundum sententiam qua utimur non erit secundus heres, quasi ab initio inutiliter institutus, cum ab eo filius exheredatus non sit. Quod si in postumo filio idem acciderit, ut natus vivo patre a quo exheredatus sit moriatur, eadem dicenda erunt de substituto, quoniam cum est natus filius, loco eius est, qui superstes est.

28.2.9

Paulus libro primo ad Sabinum

pr. Si quis postumos, quos per aetatem aut valetudinem habere forte non potest, heredes instituit, superius testamentum rumpitur, quod natura magis in homine generandi et consuetudo spectanda est quam temporale vitium aut valetudo, propter quam abducatur homo a generandi facultate.

1. Sed si ex ea, quae alii nupta sit, postumum quis heredem instituerit, ipso iure non valet, quod turpis sit institutio.

2. Si filium exheredavero nepotemque ex eo praeteriero et alium heredem instituero et supervixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non tamen nepotem rupturum testamentum Iulianus et Pomponius et Marcellus aiunt. Diversumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim his casibus nepos testamentum, quod moriente avo fili ius pependerit, non abscisum ut superiore casu fuerit. Sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, quoniam haec verba “si intestato moritur” ad id tempus referuntur, quo testamentum destituitur, non quo moritur.

3. Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem instituero, non putat rumpi testamentum Pomponius.

4. Sed si per adoptionem sororem factam habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam ducere uxorem.

28.2.10

Pomponius libro primo ad Sabinum

Commodissime is qui nondum natus est ita heres instituitur: “sive vivo me sive mortuo natus fuerit, heres esto”, aut etiam pure neutrius temporis habita mentione. Si alteruter casus omissus fuerit, eo casu qui omissus sit natus rumpit testamentum, quia hic filius nec sub condicione quidem scriptus heres intellegitur, qui in hunc casum nascitur, qui non est testamento adprehensus.

28.2.11

Paulus libro secundo ad Sabinum

In suis heredibus evidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla videatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, qui etiam vivo patre quodammodo domini existimantur. Unde etiam filius familias appellatur sicut pater familias, sola nota hac adiecta, per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit. Itaque post mortem patris non hereditatem percipere videntur, sed magis liberam bonorum administrationem consequuntur. Hac ex causa licet non sint heredes instituti, domini sunt: nec obstat, quod licet eos exheredare, quod et occidere licebat.

28.2.12

Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr. Quod dicitur filium natum rumpere testamentum, natum accipe et si exsecto ventre editus sit: nam et hic rumpit testamentum, scilicet si nascatur in potestate.

1. Quid tamen, si non integrum animal editum sit, cum spiritu tamen, an adhuc testamentum rumpat? Et tamen rumpit.

28.2.13

Iulianus libro 29 digestorum

pr. Si ita scriptum sit: “Si filius mihi natus fuerit, ex besse heres esto: ex reliqua parte uxor mea heres esto. Si vero filia mihi nata fuerit, ex triente heres esto: ex reliqua parte uxor heres esto”, et filius et filia nati essent, dicendum est assem distribuendum esse in septem partes, ut ex his filius quattuor, uxor duas, filia unam partem habeat: ita enim secundum voluntatem testantis filius altero tanto amplius habebit quam uxor, item uxor altero tanto amplius quam filia: licet enim suptili iuris regulae conveniebat ruptum fieri testamentum, attamen cum ex utroque nato testator voluerit uxorem aliquid habere, ideo ad huiusmodi sententiam humanitate suggerente decursum est, quod etiam iuventio Celso apertissime placuit.

1. Regula est iuris civilis, qua constitutum est hereditatem adimi non posse: propter quam liber et heres esse iussus, quamvis dominus ademerit eodem testamento libertatem, nihilo minus et libertatem et hereditatem habebit.

2. Testamentum, quod hoc modo scribitur: “Titius post mortem filii mei heres esto: filius exheres esto” nullius momenti est, quia filius post mortem suam exheredatus est: quare et contra tabulas paternorum libertorum huiusmodi filius bonorum possessionem accipere poterit.

28.2.14

Africanus libro quarto quaestionum

pr. Si postumus a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus sit, quamvis eo tempore nascatur, quo ad heredes primo gradu scriptos pertineat hereditas, secundum tamen gradum vitiari placet ad hoc, ut praetermittentibus institutis ipse heres existat. Immo et si defuncto eo heredes instituti omiserint hereditatem, non posse substitutos adire. Itaque et si a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus, a tertio exheredatus sit et viventibus primis et deliberantibus decedat, quaeri solet omittentibus primis aditionem utrum ad eos, qui tertio gradu scripti sint, an potius ad legitimos heredes pertineat hereditas. Quo et ipso casu rectius existimari putavit ad legitimos eam pertinere: nam et cum duobus heredibus institutis et in singulorum locum facta substitutione a primis exheredatus postumus, a secundis praeteritus fuerit, si alter ex institutis omiserit, quamvis postumus excludatur, non tamen magis substitutum admitti.

1. Quod vulgo dicitur eum gradum, a quo filius praeteritus sit, non valere, non usquequaque verum esse ait: nam si primo gradu heres institutus sit filius, non debere eum a substitutis exheredari: ideoque si filio et Titio heredibus institutis Titio Maevius substitutus sit, omittente Titio hereditatem Maevium eam adire posse, quamvis filius secundo gradu exheredatus non sit.

2. Si quis ita scripserit: “Ille, quem scio ex me natum non esse, exheres esto”, hanc exheredationem ita nullius momenti esse ait, si probetur ex eo natus: non enim videri quasi filium exheredatum esse. Cum elogium pater, cum filium exheredaret, proposuisset et adiecisset propter eam causam exheredare, probaturque patrem circa causam exheredationis errasse.

28.2.15

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Idem est et si ita dixerit: “Ille illius filius exheres esto”, patrem ei adulterum per errorem adsignans.

28.2.16

Africanus libro quarto quaestionum

Si filius heres institutus sit omisso postumo filioque substitutus nepos ex eo sit, si interim moriatur filius, postumo non nato nepotem tam patri quam avo suum heredem futurum. Quod si nemo filio substitutus sit et solus ipse institutus sit, tunc quia eo tempore, quo is moriatur, certum esse incipit neminem ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato patri heres existet: sicut evenire solet, cum sub ea condicione quae in ipsius potestate erit, filius heres institutus, prius quam ei pareret, moriatur.

28.2.17

Florentinus libro decimo institutionum

Filii etiam hoc modo exheredantur “filius exheres sit”: “filius exheres erit”.

28.2.18

Ulpianus libro 57 ad edictum

Multi non notae causa exheredant filios nec ut eis obsint, sed ut eis consulant, ut puta impuberibus, eisque fideicommissam hereditatem dant.

28.2.19

Paulus libro primo ad Vitellium

Cum quidam filiam ex asse heredem scripsisset filioque, quem in potestate habebat, decem legasset, adiecit “et in cetera parte exheres mihi erit”, et quaereretur, an recte exheredatus videretur, Scaevola respondit non videri, et in disputando adiciebat ideo non valere, quoniam nec fundi exheres esse iussus recte exheredaretur, aliamque causam esse institutionis, quae benigne acciperetur: exheredationes autem non essent adiuvandae.

28.2.20

Modestinus libro secundo pandectarum

Sub condicione filius heres institutus si pendente condicione adrogandum se dedit, necessarius heres non erit.

28.2.21

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

Si filium nominatim exheredavero et eum postea heredem instituero, heres erit.

28.2.22

Clementius libro 17 ad legem Iuliam et Papiam

Cum postumus sub condicione instituitur, si prius quam nascatur condicio exstiterit, non rumpitur testamentum postumi adgnatione.

28.2.23

Papinianus libro 12 quaestionum

pr. Filio, quem pater post emancipationem a se factam iterum adrogavit, exheredationem antea scriptam nocere dixi: nam in omni fere iure sic observari convenit, ut veri patris adoptivus filius numquam intellegatur, ne imagine naturae veritas adumbretur, videlicet quod non translatus, sed redditus videretur: nec multum puto referre, quod ad propositum attinet, quod loco nepotis filium exheredatum pater adrogavit.

1. Si Titius heres institutus loco nepotis adoptetur, defuncto postea filio qui pater videbatur, nepotis successione non rumpitur testamentum ab eo, qui heres invenitur.

28.2.24

Paulus libro nono quaestionum

Postuma sub condicione heres instituta si pendente condicione vivo patre nascatur, rumpit testamentum.

28.2.25

Paulus libro 12 responsorum

pr. Titius testamento heredem instituit et filium habens sic exheredationem posuit: “Ceteri omnes filii filiaeque meae exheredes sunto”. Paulus respondit filium recte exheredatum videri. Postea consultus, an videatur exheredatus, quem pater putavit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos proponi: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere.

1. Lucius Titius cum suprema sua ordinaret in civitate et haberet neptem ex filia praegnatem rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quaero, cum ipsa die, qua Titius ordinaret testamentum in civitate hora diei sexta, eodem die albescente caelo rure sit enixa Maevia masculum, an institutio heredis valeat, cum, quo tempore scriberetur testamentum, iam editus esset partus. Paulus respondit verba quidem testamenti ad eum pronepotem directa videri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut proponitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scriberetur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factum videri recte responderi.

28.2.26

Paulus libro tertio sententiarum

Filius familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut heres scribi aut exheredari debet, iam sublato edicto divi Augusti, quo cautum fuerat, ne pater filium militem exheredet.

28.2.27

Paulus libro tertio ad Neratium

Postumum ex qualibet vidua natum sibi filium heredem instituere potest.

28.2.28

Tryphoninus libro 20 disputationum

pr. Filius a patre, cuius in potestate est, sub condicione, quae non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum condicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam exheredationis. Dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum vivit, neque ex testamento heres neque exheredatus fuit. Herede autem scripto ex parte filio coheres post mortem filii institui potest.

1. Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum habens filium in eiusdem potestate. Cum militare desisset, patre eodemque avo defuncto quaesitum est, an rumpetur eius testamentum. Non quidem adoptavit nec hodie ei natus est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habebat simulque pater familias factus est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum. Sed si heres sit institutus vel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum novo facto, sed ordine quodam naturali nactus est potestatem.

2. Si quis ex certa uxore natum scribit heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis.

3. Si quis eo tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natum ex ea scripsit heredem, an postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quaeritur: veluti si scribas hodie heredem, qui tibi ex Titia natus erit, quando Titia ancilla vel minor annis viginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administravit aut tutor tu ipse fuisti, postea Titia uxor iusta tibi fuerit vel libertatem adepta aut tempore annorum viginti quinque et utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? Nemo certo dubitabit ex Titia, quae tunc propter tenorem aetatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, natum postea ea uxore ducta heredem esse posse. Et generaliter nato post testamentum heredi scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore fuit quae postea testatori civiliter nupta est.

4. Quid autem, si filium post testamentum natum ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum coheredem dedit nec substituit invicem alium? Unus natus solus ex testamento fit heres.

28.2.29

Scaevola libro sexto quaestionum

pr. Gallus sic posse institui postumos nepotes induxit: “Si filius meus vivo me morietur, tunc si quis mihi ex eo nepos sive quae neptis post mortem meam in decem mensibus proximis, quibus filius meus moreretur, natus nata erit, heredes sunto”.

1. Quidam recte admittendum credunt, etiamsi non exprimat de morte filii, sed simpliciter instituat, ut eo casu valeat, qui ex verbis concipi possit.

2. Idem credendum est Gallum existimasse et de pronepote, ut dicat testator: “Si me vivo nepos decedat, tunc qui ex eo pronepos” et cetera.

3. Sed et si vivo filio iam mortuo pronepote cuius uxor praegnas esset, testamentum faceret, potest dicere: “Si me vivo filius decedat, tunc qui pronepos”.

4. Num si et filius et nepos vivat, concipere “Utrisque mortuis vivo se, tunc qui pronepos nasceretur?” Quod similiter admittendum est, ita sane, si prius nepos, deinde filius decederet, ne successione testamentum rumperetur.

5. Et quid si tantum in mortis filii casum conciperet? Quid enim si aquae et ignis interdictionem pateretur? Quid si nepos, ex quo pronepos institueretur, ut ostendimus, emancipatus esset? Hi enim casus et omnes, ex quibus suus heres post mortem scilicet avi nasceretur, non pertinent ad legem Velleam [Vellaeam]: sed ex sententia legis Velleae [Vellaeae] et haec omnia admittenda sunt, ut ad similitudinem mortis ceteri casus admittendi sint.

6. Quid si qui filium apud hostes habebat testaretur? Quare non induxere, ut, si antea quam filius ab hostibus rediret quamvis post mortem patris decederet, tunc deinde nepos vel etiam adhuc illis vivis post mortem scilicet avi nasceretur, non rumperet? Nam hic casus ad legem Velleam [Vellaeam] non pertinet. Melius ergo est, ut in eiusmodi utilitate praesertim post legem Velleam [Vellaeam], quae et multos casus rumpendi abstulit, interpretatio admittatur, ut instituens nepotem, qui sibi post mortem suus nasceretur, recte instituisse videatur, quibuscumque casibus nepos post mortem natus suus esset rumperetque praeteritus: atque etiam si generaliter, “quidquid sibi liberorum natum erit post mortem” aut “quicumque natus fuerit” sit institutus, si suus nasceretur.

7. Si eius, qui filium habeat et nepotem ex eo instituat, nurus praegnas ab hostibus capta sit ibique vivo pariat, mox ille post mortem patris atque avi redeat, utrum hic casus ad legem Velleam [Vellaeam] respiciat an ad ius antiquum aptandus sit, possitque vel ex iure antiquo vel ex Vellea [Vellaea] institutus non rumpere? Quod quaerendum est, si iam mortuo filio pronepotem instituat redeatque mortuo. Sed cum testamentum ab eo non rumpitur, nihil refert, utrum ex iure antiquo an ex lege Vellea [Vellaea] excludatur.

8. Forsitan addubitet quis, an istis casibus si nepos post testamentum nascatur vivo patre suo, deinde ex eo concipiatur, isque vivo patre deinde avo nascatur, an non potuerit heres institui, quia pater ipsius non recte institutus esset. Quod minime est expavescendum: hic enim suus heres nascitur et post mortem nascitur.

9. Ergo et si pronepos admittetur, qui natus erit ex nepote postea vivo filio, atque si ex eo natus esset, adoptatur.

10. In omnibus his speciebus illud servandum est, ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frustra exheredabitur post mortem suam: quod non esse necessario in eo filio, qui apud hostes est, si ibi decedat et in nepote certe et pronepote, quorum si liberi heredes instituantur, institutionem numquam exigemus, quia possunt praeteriri.

11. Nunc de lege Vellea [Vellaea] videamus. Voluit vivis nobis natos similiter non rumpere testamentum.

12. Et videtur primum caput eos spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes futuri essententiarum et rogo, si filium habeas et nepotem nondum natum tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox vivo te nepos nascatur? Ex verbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo capite notaverit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non sit, verum et si vivo patre nascatur: quid enim necesse est tempus testamenti faciendi respici, cum satis sit observari id tempus quo nascitur? Nam etsi ita verba sunt: “Qui testamentum faciet, is omnis virilis sexus, qui ei suus heres futurus erit” et cetera.

13. Etiam si vovente parente vivo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non vult rumpere testamentum: et ita interpretandum est, ut, si et filium et nepotem et pronepotem habeas, mortuis utrisque pronepos institutus succedens in sui heredis locum non rumpat. Et bene verba se habent “si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit” ad omnes casus pertinentia, quos supplendos in Galli Aquili [Aquilii] sententia diximus: nec solum, si nepos vivo patre decedat, nec succedens pronepos avo mortuo rumpat, sed et si supervixit patri ac decedat, dummodo heres institutus sit aut exheredatus.

14. Videndum, num hac posteriore parte “si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit, liberi eius” et cetera “in locum suorum sui heredes succedunt”, possit interpretatione induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem ex eo heredem instituas, non tantum si vivo te filius decedat, sed etiam post mortem, antequam ab hostibus reversus fuerit, succedendo non rumpet: nihil enim addidit, quo significaret tempus: nisi quod, licet audenter, possis dicere vivo patre hunc suum heredem esse desisse, licet post mortem decedat, quia nec redit nec potest redire.

15. Ille casus in difficili est, si filium habeas et nepotem nondum natum instituas isque nascatur vivo patre suo ac mox pater decedat: non enim suus heres est tempore quo nascatur nec posteriori alii succedendo prohiberi videtur rumpere quam qui iam natus erit. Denique et superiore capite ut liceat institui nondum natos, qui cum nascentur sui erunt, permitti, posteriore capite non permittit institui, sed vetat rumpi neve ob eam rem minus ratum esset, quod succedit. Porro procedere debet, ut utiliter sit institutus: quod nullo iure potuit qui nondum natus erat. Iuliano tamen videretur duobus quasi capitibus legis commixtis in hoc quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta.

16. Quaeremus tamen, cum recepta est Iuliani sententia, an, si nascatur nepos vivo patre suo, deinde emancipetur, sponte adire possit hereditatem. Quod magis probandum est: nam emancipatione suus heres fieri non potuit.

28.2.30

Gaius libro 17 ad edictum provinciale

Inter cetera, quae ad ordinanda testamenta necessario desiderantur, principale ius est de liberis heredibus instituendis vel exheredandis, ne praeteritis istis rumpatur testamentum: namque filio qui in potestate est praeterito inutile est testamentum.

28.2.31

Paulus libro secundo ad Sabinum

Dum apud hostes est filius, pater iure fecit testamentum et recte eum praeterit, cum, si in potestate esset filius, nihil valiturum esset testamentum.

28.2.32

Marcianus libro secundo regularum

Si filio emancipato exheredato is qui in potestate est praeteritus sit, ipse quidem emancipatus si contra tabulas petat, nihil agit, ab intestato autem et suus et emancipatus venient.

 

28.3.0. De iniusto rupto irrito facto testamento.

 

28.3.1

Papinianus libro primo definitionum

Testamentum aut non iure factum dicitur, ubi sollemnia iuris defuerunt: aut nullius esse momenti, cum filius qui fuit in patris potestate praeteritus est: aut rumpitur alio testamento, ex quo heres existere poterit, vel adgnatione sui heredis: aut in irritum constituitur non adita hereditate.

28.3.2

Ulpianus libro secundo ad Sabinum

Tunc autem prius testamentum rumpitur, cum posterius rite perfectum est, nisi forte posterius vel iure militari sit factum vel in eo scriptus est qui ab intestato venire potest: tunc enim et posteriore non perfecto superius rumpitur.

28.3.3

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr. Postumi per virilem sexum descendentes ad similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant.

1. Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur, sed et hi, qui post testamentum factum in vita nascuntur, ita demum per legem Velleam [Vellaeam] rumpere testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati.

2. Unde etiam ante heredis institutionem vel inter medias heredum institutiones vel inter gradus exheredari possunt: nam divus Marcus decrevit idem in postumo quod in filio servandum, nec ratio diversitatis reddi potest.

3. Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inveniant se exheredatos.

4. Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, sive post mortem testatoris nascatur sive vivo testatore, utrumque ruptum esse et superius per inferius et inferius per postumum.

5. Nominatim autem exheredatus postumus videtur, sive ita dixerit: “quicumque mihi nasceretur”, sive ita: “ex Seia”, sive ita: “venter exheres esto”. Sed et si dixerit: “postumus exheres esto”, natus vel post mortem vel vivo testatore non rumpet.

6. Licet autem postumus praeteritus adgnascendo rumpat, tamen interdum evenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus valet, secundus ruptus est.