Digesta vel Pandectae – Liber XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1. Servus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex codicillis erit.

2. Si quis servum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset eumque vendidisset pendente condicione, iussu emptoris servus adire hereditatem potest, quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet.

3. Quod si post defectam condicionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris hereditatem adire, quia eo tempore ad eum pervenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat.

4. Igitur cum servus sub condicione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus vel alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamvis mortis tempore condicio libertatis extincta fuerit: si vero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, legatum ad irritum recidit.

5. Cum venditor servum ante traditionem ab emptore pro parte heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi servi necesse habet, quia lucrum facere eius servi iure quem vendidit non debet. Plane non totum quod adquisierit restituet, sed pro ea dumtaxat parte, qua servus coheredem habuerit,

28.5.39

Marcianus libro secundo regularum

Id est partem dimidiam servi et quartam hereditatis.

28.5.40

Libro 30 digestorum Iuliani Marcellus notat:

immo et id debet praestari, quod consequi venditor non potuisset, si prius, quam adiret servus partem hereditatis, is traditus esset: quod est verum.

28.5.41 (40)

Iulianus libro 30 digestorum

Si pater familias Titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium substituerit, deinde Titius, quia servus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici Sempronium in partem hereditatis admitti. Nam qui scit aliquem servum esse et eum heredem scribit et ita substituit: “Si Stichus heres non erit, Semprionius heres esto”, intellegitur tale quod dicere: “Si Stichus neque ipse heres erit neque alium fecerit”. At qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone “si heres non erit” nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem vel sibi non adquisierit vel mutata condicione alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in servitutem deducti fuerint. Igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus instituti heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus dividatur:

28.5.42 (41)

Pomponius libro 12 ex variis lectionibus

Et hoc Tiberius Caesar constituit in persona Parthenii, qui tamquam ingenuus heres scriptus adierat hereditatem, cum esset Caesaris servus: nam divisa hereditas est inter Tiberium et eum qui Parthenio substitutus erat, ut refert Sextus Pomponius.

28.5.43 (42)

Iulianus libro 64 digestorum

Qui solvendo non erat, duos Apollonios liberos heredesque esse iusserat. Altero ante apertas tabulas testamenti mortuo non ineleganter defendi poterit eum qui supererit liberum et solum necessarium heredem fore. Quod si uterque vivit, institutionem nullius esse momenti propter legem Aeliam Sentiam, quae amplius quam unum necessarium heredem fieri vetat:

28.5.44 (43)

Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

Invicem enim eos sibi obstare.

28.5.45 (44)

Alfenus libro quinto digestorum

Pater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: “Qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto”: alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. Respondit neminem ex alterius facto hereditati neque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque condicionem implesset, quamvis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse.

28.5.46 (45)

Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum

“Si Maevia mater mea et Fulvia filia mea vivent, tum mihi Lucius Titius heres esto”. Servius respondit, si testator filiam numquam habuerit, mater autem supervixisset, tamen Titium heredem fore, quia id, quod impossibile in testamento scriptum esset, nullam vim haberet.

28.5.47 (46)

Africanus libro secundo quaestionum

Quidam cum filium familias heredem instituere vellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate quicquam perveniret, voluntatem suam exposuit filio: filius cum patris offensam vereretur, petit a testatore, ne sub condicione “si a patre emancipatus esset” heredem eum institueret et impetravit ab eo, ut amicum suum heredem institueret: atque ita testamento amicus filii ignotus testatori heres institutus est nec quicquam ab eo petitum est. Quaerebatur, si ille amicus aut adire nollet aut aditam nollet restituere hereditatem, an fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio adversus eum esset et utrum patri an filio competeret. Respondit, etiamsi manifestum sit scriptum heredem fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur. Si tamen, cum a filio familias rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et restituturum patri familias facto, non absurde dici possit mandati actionem futuram: et eam actionem patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei restitui, quod testator ad eum pervenire noluerit: sed nec filio vulgarem competituram, verum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus solvisset.

28.5.48 (47)

Africanus libro quarto quaestionum

pr. Si ita scriptum fuerit: “Titius, immo Seius heres esto”, Seium solum heredem fore respondit. Sed et si ita: “Titius heres esto: immo Seius heres esto”, idem erit dicendum.

1. Quidam testamento ita heredes instituit: “Titia filia mea heres esto: si quid mihi liberorum me vivo mortuove nascetur, tunc qui virilis sexus unus pluresve nascentur, ex parte dimidia et quarta, qui feminini sexus una pluresve natae erunt, ex parte quarta mihi heres sit”: postumus ei natus est: consulebatur, quota ex parte postumus heres esset. Respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam, ex his filiam quattuor, postumum tres habituros, quia filiae totus as, postumo dodrans datus est, ut quarta portione amplius filia quam postumus ferre debeat. Ideo si postuma quoque nata esset, tantundem sola filia, quantum uterque postumorum habituri essententiarum itaque in proposito cum as filiae, dodrans postumo sit datus, viginti unam partes fieri, ut filia duodecim, novem filius habeat.

2. In testamento ita scriptum est: “Lucius Titius ex duabus unciis, Gaius Attius ex parte una, Maevius ex parte una, Seius ex partibus duabus heredes mihi sunto”: consulebatur quid iuris esset. Respondit hanc scripturam illam interpretationem accipere posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat, ceteri autem quasi sine partibus instituti ex reliquo dextante heredes sint: quem dextantem ita dividi oportet, ut Seius quincuncem, Attius et Maevius alterum quincuncem habeant.

28.5.49 (48)

Marcianus libro quarto institutionum

pr. His verbis: “Titius hereditatis meae dominus esto”, recte institutio fit.

1. Illa institutio valet: “Filius meus impiissimus male de me meritus heres esto”: pure enim heres instituitur cum maledicto et omnes huiusmodi institutiones receptae sunt.

2. Interdum nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini significatur, cuius verba haec sunt: “Servum adulterii accusatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, quae rea fuerit eiusdem criminis postulata, rationis est”. Quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nihil momenti habeat.

3. Si in patre vel patria vel alia simili adsumptione falsum scriptum est, dum de eo qui demonstratus sit constet, institutio valet.

28.5.50 (49)

Florentinus libro decimo institutionum

pr. Si alienum servum liberum et heredem esse iussi et is postea meus effectus est, neutrum valet, quia libertas alieno servo inutiliter data est.

1. In extraneis heredibus illa observantur: ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur sive hi qui in potestate eorum sunt, et id duobus temporibus inspicitur, testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut effectum habeat. Hoc amplius et cum adibit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem. Medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel condicionem institutionis exsistentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut dixi, tria tempora inspicimus.

28.5.51 (50)

Ulpianus libro sexto regularum

pr. Servum meum heredem institutum cum libertate si vivus vendidero ei, cum quo testamenti factio non est, posteaque eum redemero, ex testamento mihi heres esse poterit nec medium tempus, quo apud eum fuit, vitiavit institutionem, quia verum est utroque tempore tam testamenti faciendi quam mortis tempore meum fuisse. Unde si apud eum remanserit, vitiatur institutio: vel si cum eo testamenti factio est, iussu eius adeundo adquiret ei hereditatem.

1. Si in non faciendo impossibilis condicio institutione heredis sit expressa, secundum omnium sententiam heres erit, perinde ac si pure institutus esset.

2. Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. Habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, puta haec: sextans quadrans triens quincunx semis septunx bes dodrans dextans deunx as.

28.5.52 (51)

Marcianus libro tertio regularum

pr. Talem institutionem quidam valere non putabant: “Stichus liber esto et, si liber erit, heres esto”. Sed divus Marcus rescripsit hanc institutionem valere perinde atque si non erat adiectum “si liber erit”.

1. Si quis ita scripserit: “Stichus, si meus erit cum morior, liber et heres esto”, alienatus non poterit iussu emptoris adire hereditatem, quamvis, etsi non erat hoc expressum, non alias liber et heres fieri poterat, quam si mansisset eius. Sed si vivus eum manumiserit, Celsus libro quinto decimo digestorum scribit fieri hunc heredem: non enim hunc casum testatorem voluisse excludere palam est neque verba omnino repugnant: nam quamvis servus eius non est, at certe libertus est.

28.5.53 (52)

Paulus libro secundo regularum

Servus hereditarius heres institui potest, si modo testamenti factio fuit cum defuncto, licet cum herede instituto non sit.

28.5.54 (53)

Marcellus libro singulari responsorum

Lucius Titius Seio et Sempronio ex semissibus heredibus institutis et ceteris exheredatis invicem heredem substituit, deinde legata et libertates dedit, postea ita subiecit: “Cornelius et Sallustius et Varro aequis partibus heredes sunto, quos invicem substituo”: quaero, quantum vel priores duo ex semissibus instituti vel posteriores habere debeant. Marcellus respondit in obscuro esse, Cornelium et Sallustium et Varronem primo an secundo vel tertio gradu heredes instituere voluerit: sed secundum scripturam testamenti quae proponeretur, alterum assem datum eis videri.

28.5.55 (54)

Neratius libro primo membranarum

Pater filio impuberi servum heredem substituit liberumque esse iussit: eum pupillus vendidit Titio: Titius eum iam primo testamento facto in secundo testamento liberum heredemque esse iussit. Superius testamentum Titii ruptum est, quia is servus et heres potest esse et, ut superius testamentum rumpatur, sufficit ita posterius factum esse, ut aliquo casu potuerit ex eo heres existere. Quod ad vim autem eius institutionis pertinet, ita se res habet, ut, quamdiu pupillo ex ea substitutione heres potest esse, ex Titii testamento libertatem hereditatemque consequi non possit: si pupillus in suam tutelam pervenerit, perinde ex Titii testamento liber heresque sit ac si pupillo substitutus non fuisset: si pupillo heres exstitit, propius est, ut Titio quoque, si velit, heres esse possit.

28.5.56 (55)

Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

Si is qui solvendo non est primo loco Stichum, secundo eum cui ex fideicommissi causa libertatem debet liberum et heredem instituerit, Neratius secundo loco scriptum heredem fore ait, quia non videtur creditorum fraudandorum causa manumissus.

28.5.57 (56)

Paulus libro singulari de secundis tabulis

Potest quis ita heredem instituere: “Si intra annum septuagesimum decessero, ille mihi heres esto”: non enim pro parte testatus intellegi debet, sed sub condicione instituisse.

28.5.58 (57)

Paulus libro 57 ad edictum

Si is qui solvendo non est servum cum libertate heredem instituerit et liberum substituerit, ante incipiendum erit a substituto: lex enim Aelia Sentia ita demum ei, qui in fraudem creditorum heres institutus est conservat libertatem, si nemo alius ex eo testamento heres esse potest.

28.5.59 (58)

Paulus libro quarto ad Vitellium

pr. Nemo dubitat recte ita heredem nuncupari posse “hic mihi heres esto”, cum sit coram, qui ostenditur.

1. Qui frater non est, si fraterna caritate diligitur, recte cum nomine suo sub appellatione fratris heres instituitur.

28.5.60 (59)

Celsus libro 16 digestorum

pr. Liber homo cum tibi serviret, heres institutus iussu tuo adiit. Trebatius esse eum heredem: Labeo tunc non esse heredem, si necessitate id fecerit, non quod alioquin vellet obligari.

1. Si quis ita heredem instituerit: “Titius qua ex parte mihi socius est in vectigali salinarum, pro ea parte mihi heres esto”, quidam putant, si asse descripto id adiectum sit, ut maxime socius fuerit Titius, non esse heredem, sed si qua pars vacua relicta fuerit, ex ea heredem esse. Quod totum et ineptum et vitiosum est: quid enim vetat asse descripto utiliter Titium ex parte fore quarta, ex qua socius erat, heredem institutum esse?

2. “Titius heres esto: Seius et Maevius heredes sunto”. Verum est quod Proculo placet duos semisses esse, quorum alter coniunctim duobus datur.

3. Cum quis ex institutis, qui non cum aliquo coniunctim institutus sit, heres non est, pars eius omnibus pro portionibus hereditariis adcrescit, neque refert, primo loco quis institutus an alicui substitutus heres sit.

4. Si heres institutus scribendi testamenti tempore civis Romanus fuit, deinde ei aqua et igni interdictum est, heres fit, si intra illud tempus quo testator decessit redierit aut, si sub condicione heres institutus est, quo tempore condicio exsistit. Idem et in legatis et in bonorum possessionibus.

5. “Titius ex semisse heres esto: Seius ex quadrante heres esto: Titius si in Capitolium ascenderit, ex alio quadrante heres esto”. Antequam Capitolium ascendat si pro herede gerat, ex semisse heres erit, si Capitolium ascenderit, et ex quadrante heres erit nec erit ei necesse pro herede gerere quippe iam heredi.

6. Si ita scriptum fuerit: “Titius ex parte tertia, Maevius ex parte tertia heredes sunto: Titius, si intra tertias kalendas navis ex asia venerit, ex reliqua parte heres esto”: videamus, ne Titius statim ex semisse heres sit: nam duo heredes instituti sunt, sed Titius aut ex semisse aut ex besse: ita sextans utique erit in pendenti et, si condicio exstiterit, ex besse heres erit, si non exstiterit, ille sextans Maevio adcrescet. Sed si decesserit Titius, antequam condicio exsistat, deinde condicio exstiterit, tamen ille sextans non Titii heredi, sed Maevio adcrescet: nam cum adhuc dubium esset, Titio an Maevio is sextans datus esset, Titius decessit nec potest intellegi datus ei qui tempore dandi in rerum natura non fuit.

7. Si Attius Titium et Maevium et Seium aequis partibus heredes instituit, Titius interim solus adiit hereditatem et Seium heredem instituit, poterit Seius Titii adire hereditatem, Attii vel adire vel omittere: sed Attio, antequam adeat vel omittat eius hereditatem, ex semisse heres erit. Si adierit Seius Attii hereditatem, Titius ex triente dumtaxat heres erit et per hereditatem Titii triens dumtaxat ad Seium perveniet, alterum trientem ex sua institutione habebit. Quid ergo si ab Attio Titius et Seius heredes instituti sunt, Titius adierit hereditatem, Titio Seius heres exstiterit? Potestne Attii hereditatem omittere an necessario ei ex asse heres est? Quippe cum alius nemo heres institutus est, quam is ipse qui ex aliqua parte iam heres est, perinde est, quasi unus heres per Titium institutus sit.

28.5.61 (60)

Celsus libro 29 digestorum

Qui solvendo non erat, servum primo loco et alterum servum secundo loco heredes scripsit. Solus is qui primo loco scriptus est hereditatem capit: nam lege Aelia Sentia ita cavetur, ut, si duo pluresve ex eadem causa heredes scripti sint, uti quisque primus scriptus sit, heres sit.

28.5.62 (61)

Modestinus libro octavo responsorum

Qui volebat filiam exheredare, sic testamento comprehendit: “Te autem, filia, ideo exheredavi, quoniam contentam te esse dote volui”: quaero an efficaciter exheredata sit. Modestinus respondit nihil proponi, cur non esset voluntate testatoris exheredata.

28.5.63 (62)

Modestinus libro secundo pandectarum

pr. In tempus capiendae hereditatis institui heredem posse benevolentiae est, veluti “Lucius Titius cum capere potuerit, heres esto”: idem et in legato.

1. Quotiens non apparet, quis heres institutus sit, institutio non valet (quippe evenire potest, si testator complures amicos eodem nomine habeat et ad designationem singulari nomine utatur): nisi ex aliis apertissimis probationibus fuerit revelatum, pro qua persona testator senserit.

28.5.64 (63)

Iavolenus libro primo ex Cassio

Heredes sine partibus utrum coniunctim an separatim scribantur, hoc interest, quod, si quis ex coniunctis decessit, non ad omnes, sed ad reliquos qui coniuncti erant pertinet, sin autem ex separatis, ad omnes, qui testamento eodem scripti sunt heredes, portio eius pertinet.

28.5.65 (64)

Iavolenus libro septimo epistularum

Eius servum, qui post mortem meam natus erit, heredem institui posse Labeo frequenter scribit idque verum esse manifesto argumento comprobat: quia servus hereditarius, priusquam adeatur hereditas, institui heres potest, quamvis is testamenti facti tempore nullius sit.

28.5.66 (65)

Iavolenus libro 12 epistularum

Hereditas ad statium primum nullo iure pertinet, cum institutus heres non sit: nec quicquam ei prodest, quod ab eo aliquid legatum est aut libertus ei defuncti testamento commendatus est. Ex quo si manumissus non est, servus est.

28.5.67 (66)

Pomponius libro primo ad Quintum Mucium

Si ita quis heredes instituerit: “Titius heres esto: Gaius et Maevius aequis ex partibus heredes sunto”, quamvis et syllaba coniunctionem faciat, si quis tamen ex his decedat, non alteri soli pars adcrescit, sed et omnibus coheredibus pro hereditariis portionibus, quia non tam coniunxisse quam celerius dixisse videatur.

28.5.68 (67)

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

Si ita scriptum fuerit: “Tithasus si in Capitolium ascenderit, heres esto: Tithasus heres esto”, secunda scriptura potior erit: plenior est enim quam prior.

28.5.69 (68)

Pomponius libro septimo ad Quintum Mucium

Si quis Sempronium heredem instituerit sub hac condicione “si Titius in Capitolium ascenderit”, quamvis non alias heres esse possit Sempronius, nisi Titius ascendisset in Capitolium, et hoc ipsum in potestate sit repositum Titii: quia tamen scriptura non est expressa voluntas Titii, erit utilis ea institutio. Atquin si quis ita scripserit: “Si Titius voluerit, Sempronius heres esto”, non valet institutio: quaedam enim in testamentis si exprimantur, effectum nullum habent, quando, si verbis tegantur, eandem significationem habeant quam haberent expressa, et momentum aliquod habebunt. Sic enim filii exheredatio cum eo valet, si quis heres existat: et tamen nemo dubitat, quin, si ita aliquis filium exheredaverit: “Titius heres esto: cum heres erit Titius, filius exheres esto”, nullius momenti esse exheredationem.

28.5.70 (69)

Proculus libro secundo epistularum

“Cornelius et Maevius, uter eorum volet, heres esto”: uterque vult: Trebatius neutrum fore heredem, Cartilius utrumque: tu cui adsentiaris? Proculus: Cartilio adsentio et illam adiectionem “uter eorum volet”supervacuam puto: id enim etiam ea non adiecta futurum fuit, ut, uter vellet, heres esset, uter nollet, heres non esset. Quod si hi ex numero necessariorum heredum essent, tum id non frustra adiectum esse et non solum figuram, sed vim quoque condicionis continere: dicerem tamen, si uterque heres esse vellet, utrumque heredem esse.

28.5.71 (70)

Papinianus libro sexto responsorum

Captatorias institutiones non eas senatus improbavit, quae mutuis affectionibus iudicia provocaverunt, sed quarum condicio confertur ad secretum alienae voluntatis.

28.5.72 (71)

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Illae autem institutiones captatoriae non sunt, veluti si ita heredem quis instituat: “Qua ex parte Titius me heredem instituit, ex ea parte Maevius heres esto”, quia in praeteritum, non in futurum institutio collata est.

1. Sed illud quaeri potest, an idem servandum sit quod senatus censuit, etiamsi in aliam personam captionem direxerit, veluti si ita scripserit: “Titius, si Maevium tabulis testamenti sui heredem a se scriptum ostenderit probaveritque, heres esto”, quod in sententiam senatus consulti incidere non est dubium.

28.5.73 (72)

Clementius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Si quis solidum a lege capere non possit et ex asse sit institutus ab eo qui solvendo non est, Iulianus ex asse eum heredem esse respondit: legi enim locum non esse in ea hereditate quae solvendo non est.

28.5.74 (73)

Gaius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

Sub condicione herede instituto si substituamus, nisi eandem condicionem repetemus, pure eum heredem substituere intellegimur.

28.5.75 (74)

Licinius libro secundo regularum

Si ita quis heres institutus fuerit: “Excepto fundo, excepto usu fructu heres esto”, perinde erit iure civili atque si sine ea re heres institutus esset, idque auctoritate Galli Aquilii factum est.

28.5.76 (75)

Papinianus libro 12 quaestionum

Si filius substituatur ei, a quo praeteritus est, non ut intestati patris, sed ex testamento habebit hereditatem, quoniam et quolibet alio substituto, si fuisset ab eo exheredatus, inde testamentum inciperet, ubi filius esset exheredatus.

28.5.77 (76)

Papinianus libro 15 quaestionum

Servus uxori a marito mortis causa donatus mariti manet, ut et Iuliano quoque videtur. Idem si accipiat libertatem simul et hereditatem, viro necessarius heres erit: nec sine libertate aliquid ei legari potest.

28.5.78 (77)

Papinianus libro 17 quaestionum

Asse toto non distributo ita scriptum est: “Quem heredem codicillis fecero, heres esto”: Titium codicillis heredem instituit. Eius quidem institutio valet ideo, quod, licet codicillis dari hereditas non possit, tamen haec ex testamento data videtur: sed hoc tantum ex hereditate habebit, quantum ex asse residuum mansit.

28.5.79 (78)

Papinianus libro sexto responsorum

pr. Qui non militabat, bonorum maternorum, quae in pannonia possidebat, libertum heredem instituit, paternorum, quae habebat in Syria, Titium. iure semisses ambos habere constitit, sed arbitrum dividendae hereditatis supremam voluntatem factis adiudicationibus et interpositis propter actiones cautionibus sequi salva Falcidia, scilicet ut, quod vice mutua praestarent, doli ratione quadranti retinendo compensetur.

1. Lucio Titio ex duabus partibus, Publio Maevio ex quadrante scriptis heredibus assem in dodrantem esse divisum respondi: modum enim duarum partium ex quadrante declarari: quod veteres nummis Titio legatis nummorum specie non demonstrata ceterorum legatorum contemplatione receperunt.

2. Filiis heredibus aequis partibus institutis ac postea fratris filio pro duabus unciis unum assem inter omnes videri factum placuit et ex eo decem uncias filios accepisse: tunc enim ex altero asse portionem intellegi relictam, cum asse nominatim dato vel duodecim unciis distributis residua portio non invenitur: nihil autem interest, quo loco sine portione quis heres instituatur, quo magis assis residuum accepisse videatur.

3. Seius Maevium ex parte, quam per leges capere possit, heredem instituit, ex reliqua Titium. Si Maevius solidum capere poterit, Titius adiectus aut substitutus heres non erit.

28.5.80 (79)

Papinianus libro primo definitionum

Quod si non sit reliqui facta mentio, tantundem in altero asse habebit Maevius quantum Titius in primo.

28.5.81 (80)

Papinianus libro sexto responsorum

Quod si Maevius nullius capax sit, in totum substitutus admittitur.

28.5.82 (81)

Paulus libro nono quaestionum

pr. Clemens patronus testamento caverat, ut, si sibi filius natus fuisset, heres esset, si duo filii, ex aequis partibus heredes [heres] essent, si duae filiae, similiter: si filius et filia, filio duas partes, filiae tertiam dederat. Duobus filiis et filia natis quaerebatur, quemadmodum in proposita specie partes faciemus, cum filii debeant pares esse vel etiam singuli duplo plus quam soror accipere? Quinque igitur partes fieri oportet, ut ex his binas masculi, unam femina accipiat.

1. Si ita scripserit testator: “Quanta ex parte me a Titio heredem institutum recitassem, ex ea parte Sempronius mihi heres esto”, non est captatoria institutio: plane nullo recitato testamento ab ipso testatore inanis videbitur institutio remota suspicione captatoriae institutionis.

28.5.83 (82)

Scaevola libro 15 quaestionum

Si quis ita heres instituatur: “Si legitimus heres vindicare nolit hereditatem meam”, puto deficere condicionem testamenti illo vindicante.

28.5.84 (83)

Scaevola libro 18 quaestionum

pr. Si non lex Aelia Sentia, sed alia lex vel senatus consultum aut etiam constitutio servi libertatem impediat, is necessarius fieri non potest, etiamsi non sit solvendo testator.

1. Temporibus divi Hadriani senatus censuit, si testator, qui cum moritur solvendo non fuit, duobus pluribusve libertatem dederit eisque hereditatem restitui iusserit et institutus heres suspectam sibi hereditatem dixerit, ut adire eam cogatur et ad libertatem perveniat qui priore loco scriptus fuerit, eique hereditas restituatur. Idem servandum in his, quibus per fideicommissum libertas data fuerit. Igitur si primo loco scriptus desideraret adire hereditatem, nulla difficultas erit. Nam si posteriores quoque liberos se esse dicent et restitui hereditatem desiderent, an solvendo sit hereditas et omnibus liberis factis restitui deberet, apud praetorem quaereretur. Absente autem primo sequens desiderans adiri hereditatem non est audiendus, quia, si primus velit sibi restitui hereditatem, praeferendus est et hic servus futurus est.

28.5.85 (84)

Paulus libro 23 quaestionum

pr. Si servo fideicommissa data sit libertas, heres hunc eundem servum cum libertate heredem reliquisset, quaesitum est, an necessarius fiat heres. Et humanius est et magis aequitatis ratione subnixum non fieri necessarium: qui enim etiam invito defuncto poterat libertatem extorquere, is liber esse iussus non magnum videtur beneficium a defuncto consequi, immo nihil commodi sensisse, sed magis debitam sibi accepisse libertatem.

1. Idem probandum erit et in illo servo, quem testator ea lege emerat, ut manumitteret, si heres fuerit institutus: nam et hic seposito beneficio testatoris proprio iure poterit ad libertatem pervenire ex constitutione divi Marci.

2. Idem et in eo, qui propria sua data pecunia emptus est ab aliquo: nam et hic poterit ab ipso testatore libertatem extorquere.

28.5.86 (85)

Scaevola libro secundo responsorum

Lucius Titius, qui fratrem habebat, testamento ita cavit: “Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium filiamve ex se natum natamve non habebit, tunc Stichus et Pamphilus servi mei liberi et heredes mihi aequis partibus sunto”. Quaero, cum Titius hereditatem adierit et liberos aditae hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et heredes esse possint. Item quaero, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse possint, an in partem hereditatis videantur adiecti. Respondit: apparet quidem non eam mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis relictis. Nam prudens consilium testantis animadvertitur: non enim fratrem solum heredem praetulit substitutis, sed et eius liberos.

28.5.87 (86)

Maecianus libro septimo fideicommissorum

pr. Iam dubitari non potest suos quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si voluissent, heredes essent, si heredes non essent, alium quem visum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positae condicionis eventum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, si verbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni “si volet, heres esto” quae alia verba contraria concipi possunt quam haec “si nolet heres esse, exheres esto?” quod quam sit ridiculum, nulli non patet.

1. Non ab re autem hoc loco velut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis “si voluerint heredes esse” non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt. Sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui pareant, ius abstinendi adsequi non debent.

28.5.88 (87)

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Ex unciis sex primo herede instituto, secundo ex octo, si tertius ex residua parte vel nulla portionis facta mentione heres instituatur, quinque uncias hereditatis tertius habebit: in viginti quattuor etenim partes hereditate distributa tertio ratio calculi veluti ex decem partibus instituto quinque uncias adsignabit.

28.5.89 (88)

Gaius libro singulari de casibus

Ei qui solvendo non est aliquo casu evenit, ut et servus cum libertate heres exsistat et praeterea alius heres adiciatur: veluti si servo cum libertate herede instituto ita adiectum sit: “Si mihi Stichus heres erit, tunc Titius quoque heres esto”: nam Titius, antequam Stichus ex testamento heres exstiterit, heres esse non potest, cum autem semel heres exstiterit servus, non potest adiectus efficere, ut qui semel heres exstitit desinat heres esse.

28.5.90 (89)

Paulus libro secundo manualium

Si socius heres institutus sit ex asse et servo communi legetur pure sine libertate, hoc legatum non constitit. Plane sub condicione ei utiliter et sine libertate legabitur, quoniam et proprio servo ab herede recte sub condicione legatur. Quare etiam heres institui sine libertate ut alienus socio herede scripto poterit, quia et proprius cum domino heres institui poterit.

28.5.91 (90)

Tryphoninus libro 21 disputationum

Testamento domini servus sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini detexit eumque praetor mereri libertatem decrevit. Etsi postea condicio testamenti exstiterit, aliunde liber est, id est ex praemio, non ex testamento: igitur non est necessarius domino heres: licet autem ei volenti adire.

28.5.92 (91)

Paulus libro quinto sententiarum

Imperatorem litis causa heredem institui invidiosum est nec calumnia facultatem ex principali maiestate capi oportet.

28.5.93 (92)

Paulus libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex primo seu decretorum libro secundo

1. Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat. Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutavit testamentum Noviumque Rufum heredem instituit hac praefatione: “Quia heredes, quos volui habere mihi contingere non potui, Novius Rufus heres esto”. Pactumeia Magna supplicavit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex voluntate testantis putavit imperator ei subveniendum. Igitur pronuntiavit hereditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta.

 

28.6.0. De vulgari et pupillari substitutione.

 

28.6.1

Modestinus libro secundo pandectarum

pr. Heredes aut instituti dicuntur aut substituti: instituti primo gradu, substituti secundo vel tertio.

1. Heredis substitutio duplex est aut simplex, veluti: “Lucius Titius heres esto: si mihi Lucius Titius heres non erit, tunc Seius heres mihi esto”: “Si heres non erit, sive erit et intra pubertatem decesserit, tunc Gaius Seius heres mihi esto”.

2. Substituere liberis tam heredibus institutis quam exheredatis possumus et tam eum, quem heredem nobis instituimus, quam alterum.

3. Substituere liberis pater non potest nisi si heredem sibi instituerit: nam sine heredis institutione nihil in testamento scriptum valet.

28.6.2

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

pr. Moribus introductum est, ut quis liberis impuberibus testamentum facere possit, donec masculi ad quattuordecim annos perveniant, feminae ad duodecim. Quod sic erit accipiendum, si sint in potestate: ceterum emancipatis non possumus. Postumis plane possumus. Nepotibus etiam possumus et deinceps, si qui non recasuri sunt in patris potestate. Sed si eos patres praecedant, ita demum substitui eis potest, si heredes instituti sint vel exheredati: ita enim post legem Velleam [Vellaeam] succedendo non rumpunt testamentum: nam si principale ruptum sit testamentum, et pupillare evanuit. Sed si extraneum quis impuberem heredem scripserit, poterit ei substituere, si modo eum in locum nepotis adoptaverit vel adrogaverit filio praecedente.

1. Quisquis autem impuberi testamentum facit, sibi quoque debet facere: ceterum soli filio non poterit, nisi forte miles sit. Adeo autem, nisi sibi quoque fecerit, non valet, ut, nisi adita quoque patris hereditas sit, pupillare testamentum evanescat. Plane si omissa causa principalis testamenti ab intestato possideatur hereditas, dicendum est et pupillo substitutum servandum:

2. Interdum etiam pupillaris testamenti causa compellendum heredem institutum adire hereditatem, ut ex secundis tabulis fideicommissum convalescat: ut puta si iam pupillus decessit: ceterum si adhuc vivat, improbum esse Iulianus existimat eum, qui sollicitus est de vivi hereditate.

3. Ego etiam, si minor viginti quinque annis adeundae hereditatis causa fuerit restitutus, puto proficere secundis tabulis, ut praetor utiles actiones decernat substituto.

4. Prius autem sibi quis debet heredem scribere, deinde filio substituere et non convertere ordinem scripturae: et hoc Iulianus putat prius sibi debere, deinde filio heredem scribere: ceterum si ante filio, deinde sibi testamentum faciat, non valere. Quae sententia rescripto imperatoris nostri ad virium lupum Brittanniae praesidem comprobata est, et merito: constat enim unum esse testamentum, licet duae sint hereditates, usque adeo, ut quos quis sibi facit necessarios, eosdem etiam filio faciat et postumum suum filio impuberi possit quis substituere.

5. Sed si quis ita fuerit testatus: “Si filius meus intra quartum decimum annum decesserit, Seius heres esto”, deinde: “Filius heres esto”, valet substitutio, licet conversa scriptura filii testamentum fecerit.

6. Sed et si ita scripserit: “Si filius mihi heres non erit, Seius heres esto: filius heres esto”, secundo quidem gradu Seius scriptus est heres et, si filius heres non exstiterit, procul dubio Seius ei heres erit: sed et si exstiterit filius heres et intra pubertatem defunctus est, Seius admittendus recte videtur, ut non ordo scripturae, sed ordo successionis spectetur.

7. Quod igitur dictum est singulis liberorum substituere licere, ideo adiectum est, ut declaretur non esse a filii testamento incipiendum impuberis.

28.6.3

Modestinus libro primo differentiarum

Cum filio impuberi pater ita substituerit: “Quisquis mihi heres erit, idem filio impuberi heres esto”, placuit ad hanc substitutionem scriptos tantummodo ad hereditatem admitti: itaque dominus, cui per servum hereditatis portio quaesita sit, ex substitutione impuberi heres effici non poterit, si servus ab eius exierit potestate.

28.6.4

Modestinus libro singulari de heurematicis

pr. Iam hoc iure utimur ex divi Marci et Veri constitutione, ut, cum pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrumque casum substituisse intellegatur, sive filius heres non exstiterit sive exstiterit et impubes decesserit.

1. Quod ius ad tetrium quoque genus substitutionis tractum esse videtur: nam si pater duos filios impuberes heredes instituat eosque invicem substituat, in utrumque casum reciprocam substitutionem factam videri divus Pius constituit.

2. Sed si alter pubes, alter impubes hoc communi verbo “eosque invicem substituo” sibi fuerint substituti, in vulgarem tantummodo casum factam videri substitutionem Severus et Antoninus constituit: incongruens enim videbatur, ut in altero duplex esset substitutio, in altero sola vulgaris. Hoc itaque casu singulis separatim pater substituere debebit, ut, si pubes heres non exstiterit, impubes ei substituatur, si autem impubes heres exstiterit et intra pubertatem decesserit, pubes frater in portionem coheredis substituatur: quo casu in utrumque eventum substitutus videbitur, ne, si vulgari modo impuberi quoque substituat, voluntatis quaestionem relinquat, utrum de una vulgari tantummodo substitutione in utriusque persona sensisse intellegatur: ita enim in altero utraque substitutio intellegitur, si voluntas parentis non refragetur. Vel certe evitandae quaestionis gratia specialiter in utrumque casum impuberi substituat fratrem: “Sive heres non erit sive erit et intra pubertatis annos “decesserit”.

28.6.5

Gaius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Si in testamento heredes scripti ita alicui substituti fuerint, ut, si is heres non esset, quisquis sibi heres esset is in parte quoque deficientis esset heres: pro qua parte quisque heres exstitisset, pro ea parte eum in portione quoque deficientis vocari placet neque interesse, iure institutionis quisque ex maiore parte heres factus esset an quod per legem alteram partem alicuius vindicasset.

28.6.6

Clementius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Si is, qui ex bonis testatoris solidum capere non possit, substitutus sit ab eo impuberi filio eius, solidum ex ea causa capiet, quasi a pupillo capiat. Sed hoc ita interpretari Iulianus noster videtur, ut ex bonis, quae testatoris fuerant, amplius capere non possit: quod si pupillo aliquid praeterea adquisitum esset aut si exheredato esset substitutus, non impediri eum capere, quasi a pupillo capiat.

28.6.7

Papinianus libro sexto responsorum

Verbis civilibus substitutionem post quartum decimum annum aetatis frustra fieri convenit: sed qui non admittitur ut substitutus, ut adiectus heres quandoque non erit, ne fiat contra voluntatem, si filius non habeat totum interim, quod ei testamento pater dedit.

28.6.8

Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr. Qui liberis impuberibus substituit, aut pure aut sub condicione solet substituere. Pure sic: “Si filius meus intra pubertatem decesserit, Seius heres esto”: sive Seius iste heres institutus sit et impuberi substitutus, nullam habet condicionem, sive solum substitutus. Sub condicione autem institutum si substituat, id est “si mihi heres erit”, non alias existet heres ex substitutione, nisi et ex institutione heres fuerit. Cui similis est et haec substitutio: “quisquis mihi ex supra scriptis heres erit”: habet enim in se eandem condicionem similem superiori.

1. Haec verba: “Quisquis mihi heres erit, idem impuberi filio heres esto” hunc habent sensum, ut non omnis qui patri heres exstitit, sed is qui ex testamento heres exstitit substitutus videatur: et ideo neque pater, qui per filium, neque dominus, qui per servum exstitit, ad substitutionem admittetur, neque heredis heres, quia non ex iudicio veniunt. Partes quoque eaedem ad substitutos pertinent, quas in ipsius patris familias habuerunt hereditate.

28.6.9

Labeo libro primo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

Si pater filio impuberi eosdem quos sibi et te unum praeterea heredem instituit, bonorum filii te dimidium, ceteros patris heredes communiter dimidium ita habere, ut unus semis apud te maneat, alterius semissis pro his partibus inter heredes paternos divisio fiat, quibus ex partibus hereditatem paternam haberent.

28.6.10

Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr. Sed si plures sint ita substituti: “Quisquis mihi ex supra scriptis heres erit”, deinde quidam ex illis, posteaquam heredes exstiterint patri, obierunt, soli superstites ex substitutione heredes existent pro rata partium, ex quibus instituti sint, nec quicquam valebit ex persona defunctorum.

1. Quos possum heredes mihi facere necessarios, possum et filio, ut servum meum et fratrem suum, quamvis in rebus humanis nondum sit: postumus igitur erit fratri heres necessarius.

2. Filio impuberi heredi ex asse instituto substitutus quis est: exstitit patri filius heres: an possit substitutus separare hereditates, ut filii habeat, patris non habeat? Non potest, sed aut utriusque debet hereditatem habere aut neutrius: iuncta enim hereditas coepit esse.

3. Idemque est, si pater me heredem scripserit ex parte et filium ex parte et ego patris hereditatem repudiavero: nam neque filii hereditatem habere possum.

4. Si ex asse heres institutus, filio exheredato substitutus repudiaverit patris hereditatem, cum non haberet substitutum, non poterit filii adire nec enim valet filii testamentum, nisi patris fuerit adita hereditas: nec enim sufficit ad secundarum tabularum vim sic esse factum testamentum, ut ex eo adiri hereditas possit.

5. Ad substitutos pupillares pertinent et si quae postea pupillis obvenerint: neque enim suis bonis testator substituit, sed impuberis, cum et exheredato substituere quis possit: nisi mihi proponas militem esse, qui substituit heredem hac mente, ut ea sola velit ad substitutum pertinere, quae a se ad institutum pervenerunt.

6. In adrogato quoque impubere dicimus ad substitutum eius ab adrogatore datum non debere pertinere ea, quae haberet, si adrogatus non esset, sed ea sola, quae ipse ei dedit adrogator: nisi forte distinguimus, ut quartam quidem, quam omnimodo ex rescripto divi Pii debuit ei relinquere, substitutus habere non possit, superfluum habeat. Scaevola tamen libro decimo quaestionum putat vel hoc adrogatori permittendum, quae sententia habet rationem. Ego etiam amplius puto et si quid beneficio adrogatoris adquisiit, et haec substitutum posse habere, ut puta adrogatoris amicus vel cognatus ei aliquid reliquit.

7. Nemo institutus et sibi substitutus sine causae mutatione quicquam proficit, sed hoc in uno gradu: ceterum si duo sint gradus, potest dici valere substitutionem, ut Iulianus libro trigesimo digestorum putat: si quidem sic sit substitutus sibi, cum haberet coheredem Titium: “Si Stichus heres non erit, liber et heres esto”, non valere substitutionem: quod si ita: “Si Titius heres non erit, tunc Stichus liber et heres et in eius partem esto”, duos gradus esse atque ideo repudiante Titio Stichum liberum et heredem fore.

28.6.11

Paulus libro primo ad Sabinum

Si is qui heres institutus est filio substitutus sit, nihil oberit ei in substitutione, si tunc capere possit, cum filius decessit. Contra quoque potest poenas in testamento pupilli pati, licet in patris passus non sit.