Digesta vel Pandectae – Liber XXVIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
28.3.4
Ulpianus libro quarto disputationum
Denique et deliberantibus primo gradu scriptis heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest.
28.3.5
Ulpianus libro tertio ad Sabinum
Nam et si sub condicione sit heres institutus quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, ut et Iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. Puto igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. Rumpendo autem testamentum sibi locum facere postumus solet, quamvis filius sequentem gradum, a quo exheredatus est, patiatur valere. Sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis vixit, totum testamentum ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet.
28.3.6
Ulpianus libro decimo ad Sabinum
pr. Si quis filio exheredato nuru praegnate relicta decesserit et extraneum sub condicione instituerit et pendente condicione post mortem patris vel deliberante herede instituto de adeunda hereditate exheredatus filius decesserit et nepos fuerit natus, an rumpat testamentum? Et dicemus testamentum non rumpi, cum nec exheredari huiusmodi nepos deberet ab avo, quem pater praecedebat. Plane si forte institutus omiserit hereditatem, hunc avo suum futurum heredem ab intestato non dubitatur. Utrumque propriis rationibus: nam adgnascendo quidem is rumpit quem nemo praecedebat mortis tempore: ab intestato vero is succedit cui ante eum alii non est delata hereditas, non fuisse autem filio delatam hereditatem apparet, cum deliberante instituto decesserit. Sed haec ita, si mortis avi tempore in utero nepos fuit. Ceterum si postea conceptus est, Marcellus scribit neque ut suum neque ut nepotem aut cognatum ad hereditatem vel ad bonorum possessionem posse admitti.
1. Sed si pater eius, qui mortis avi tempore in utero fuit, apud hostes erat, nepos iste patre in eadem causa decedente post mortem avi succedendo testamentum rumpet, quia supra scripta persona ei non obstat: nec enim creditur in rebus humanis fuisse, cum in ea causa decedat, quamquam captivus reversus patris sui iniustum faceret testamentum in eo praeteritus.
2. Sive autem in civitate nepos fuit conceptus sive apud hostes, quoniam datur et partui postliminium, succedendo testamentum rumpit.
3. Succedendo itaque sui non rumpunt, sive fuerint instituti vel exheredati ab eo gradu ad quem hereditas defertur, scilicet si gradus ille valeat.
4. Quocumque autem modo parentes praecedentes in potestate esse desierint, succedentes liberi, si fuerint instituti vel exheredati, non rumpent testamentum, sive per captivitatem sive per mortem vel poenam.
5. Irritum fit testamentum, quotiens ipsi testatori aliquid contigit, puta si civitatem amittat per subitam servitutem, ab hostibus verbi gratia captus, vel si maior annis viginti venum se dari passus sit ad actum gerendum pretiumve participandum.
6. Sed et si quis fuerit capite damnatus vel ad bestias vel ad gladium vel alia poena quae vitam adimit, testamentum eius irritum fiet, et non tunc cum consumptus est, sed cum sententiam passus est: nam poenae servus efficitur: nisi forte miles fuit ex militari delicto damnatus, nam huic permitti solet testari, ut divus Hadrianus rescripsit, et credo iure militari testabitur. Qua ratione igitur damnato ei testari permittitur, numquid et, si quod ante habuit factum testamentum, si ei permissum sit testari, valeat? An vero poena irritum factum reficiendum est? Et si militari iure ei testandum sit, dubitari non oportet, quin, si voluit id valere, fecisse id credatur.
7. Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps factum comprobaverit: tunc enim et capite minuitur. Sed et si de decurione puniendo vel filio nepoteve praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim servum poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi. Nec huius igitur testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: proinde si ante decesserit, utique testamentum eius valebit, nisi mortem sibi conscivit. Nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta irrita constitutiones faciunt, licet in civitate decedant: quod si quis taedio vitae vel valetudinis adversae impatientia vel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testamenta eorum valeant. Quam distinctionem in militis quoque testamento divus Hadrianus dedit epistula ad Pomponium Falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio vel dolore, valere testamentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non sint, legioni ista sint vindicanda.
8. Hi autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si provocaverint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt irrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec videbuntur quasi de statu suo dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec ipsi de se interim incerti.
9. Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed imperatori scribendo poenam remoratus est? Puto hunc quoque suum statum interim retinere nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione divi Marci expressum, tametsi provocantis vel eius pro quo provocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, nisi forte latro manifestus vel seditio praerupta factioque cruenta vel alia iusta causa, quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed praeveniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere.
10. Quid si quis fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, videamus: ut puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? Et non puto cum sententia eum non tenuerit. Ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, damnaverit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum.
11. Sed ne eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem damnata est, ut puta ex causa maiestatis, vel ex alia tali causa.
12. Quatenus tamen diximus ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reversi vires suas recipere iure postliminii aut, si ibi decedat, lege Cornelia confirmari. Ergo et si quis damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius convalescet.
13. Filii familias veterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, et ideo nec emancipatione irritum fieri militis vel veterani testamentum verum est.
28.3.7
Ulpianus libro decimo ad Sabinum
Si miles iure civili testamentum fecerit et primo gradu heredem eum scripserit quem iure militari poterat, secundo eum quem communi iure potest, et post annum missionis decesserit, primus gradus irritus fiet et a secundo incipiet testamentum.
28.3.8
Ulpianus libro 11 ad Sabinum
pr. Verum est adoptione vel adrogatione filii filiaeve testamentum rumpi, quoniam sui heredis adgnatione solet rumpi.
1. Filia cum emancipatur vel nepos, quia una mancipatione exeunt de potestate, testamentum non rumpunt.
28.3.9
Paulus libro secundo ad Sabinum
Si pater ab hostibus capiatur filio manente in civitate, reverso eo non rumpitur testamentum:
28.3.10
Paulus libro primo ad Vitellium
Sed nec filius postliminio rediens rumpit patris testamentum, ut Sabinus existimavit.
28.3.11
Ulpianus libro 46 ad edictum
Si binae tabulae proferantur diversis temporibus factae, unae prius, aliae [alia] postea, utraeque tamen septem testium signis signatae, et apertae posteriores vacuae inventae sint, id est nihil scriptum habentes omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est.
28.3.12
Ulpianus libro quarto disputationum
pr. Postumus praeteritus vivo testatore natus decessit: licet iuris scrupulositate nimiaque suptilitate testamentum ruptum videatur, attamen, si signatum fuerit testamentum, bonorum possessionem secundum tabulas accipere heres scriptus potest remque optinebit, ut et divus Hadrianus et imperator noster rescripserunt, idcircoque legatarii et fideicommissarii habebunt ea, quae sibi relicta sint, securi. Idem et circa iniustum et irritum testamentum erit dicendum, si bonorum possessio data fuerit ei, qui rem ab intestato auferre possit.
1. Si paganus, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset fidei heredis committere, ut priores tabulae valerent, omnimodo prius testamentum ruptum est: quo rupto potest quaeri, an vice codicillorum id valere deberet. Et cum haec verba sint fideicommissi, et sine dubio universa, quae illic scripta sunt, in causa fideicommissi erunt, non solum legata et fideicommissa, sed et libertates et heredis institutio.
28.3.13
Gaius libro secundo institutionum
Postumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes. Ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius meus me vivo morietur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisve in eius loco succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. Ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemve ex eo necesse est mihi vel heredem instituere vel exheredare, ne forte me vivo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Vellea provisum est.
28.3.14
Paulus libro singulari de adsignatione libertorum
Si ita facta sit exheredatio: “si filius natus natave sit, exheres esto”, utrisque natis non rumpitur testamentum.
28.3.15
Iavolenus libro quarto epistularum
Qui uxorem praegnatem habebat, in hostium potestatem pervenit: quaero, filio nato quo tempore testamentum in civitate factum rumpatur? Et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem habituri sint? Respondi: non puto dubium esse, quin per legem Corneliam, quae de confirmandis eorum testamentis, qui in hostium potestate decessissent, lata est, nato filio continuo eius testamentum, qui in hostium potestate sit, rumpatur: sequitur ergo, ut ex eo testamento hereditas ad neminem perveniat.
28.3.16
Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium
Cum in secundo testamento heredem eum qui vivit instituimus sive pure sive sub condicione (si tamen condicio existere potuit, licet non exstiterit), superius testamentum erit ruptum. Multum autem interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in praeteritum concepta ponitur aut in praesens aut in futurum: in praeteritum concepta ponitur veluti “si Titius consul fuit”: quae condicio si vera est, id est si Titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testamentum rumpatur [rumpatar]: tum enim ex hoc heres esset. Si vero Titius consul non fuit, superius testamentum non est ruptum. Quod si ad praesens tempus condicio adscripta est herede instituto, veluti “si Titius consul est”, eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testamentum rumpatur. In futurum autem collatae condiciones si possibiles sunt, existere potuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non extiterint: si vero impossibiles sunt, veluti “Titius si digito caelum tetigerit, heres esto”, placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quae est impossibilis.
28.3.17
Papinianus libro quinto responsorum
Filio praeterito qui fuit in patris potestate neque libertates competunt neque legata praestantur, si praeteritus fratribus partem hereditatis avocavit: quod si bonis se patris abstinuit, licet suptilitas iuris refragari videtur, attamen voluntas testatoris ex bono et aequo tuebitur.
28.3.18
Scaevola libro quinto quaestionum
Si qui heres institutus est a testatore adrogetur, potest dici satis ei factum, quia et antequam adoptetur, institutio in extraneo locum habebat.
28.3.19
Scaevola libro sexto quaestionum
pr. Si ego et Titius instituti simus et a nobis postumus exheredatus sit, a substitutis nostris non sit exheredatus, Titio defuncto ne ego quidem adire potero: iam enim propter instituti personam, a quo postumus exheredatus est, in cuius locum substitutus vocatur, a quo postumus exheredatus non est, ruptum est testamentum.
1. Sed si ego et Titius invicem substituti simus, quamvis in partem substitutionis exheredatus non sit, mortuo vel repudiante Titio me posse adire puto et ex asse heredem esse.
2. In prima tamen specie et si vivat Titius, neque ego sine illo neque ipse sine me adire poterit, quia incertum est, an adhuc altero omittente rumpatur testamentum: itaque simul adire possumus.
28.3.20
Scaevola libro 13 digestorum
Lucius Titius integra mente et valetudine testamentum fecit uti oportet, postea cum in valetudinem adversam incidisset, mente captus tabulas easdem incidit: quaero, an heredes his tabulis instituti adire possint hereditatem. Respondit secundum ea quae proponerentur non ideo minus adiri posse.
28.4.0. De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
28.4.1
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
pr. Quae in testamento legi possunt, ea inconsulta deleta et inducta nihilo minus valent, consulto non valent: id vero quod non iussu domini scriptum inductum deletumve est, pro nihilo est. “Legi” autem sic accipiendum non intellegi, sed oculis perspici quae sunt scripta: ceterum si extrinsecus intelleguntur, non videbuntur legi posse. Sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta sive ab ipso sive ab alio, sed nolentibus. “Inducta” accipiendum est et si perducta sint.
1. Quod igitur incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi novissime, ut solet, testamento fuerit adscriptum: “Lituras inductiones superductiones ipse feci”, non videbitur referri ad ea quae inconsulto contigerunt. Proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, manebunt et si ademit, non erunt adempta.
2. Sed si legi non possunt quae inconsulto delata sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti factum est.
3. Sed consulto quidem deleta exceptione petentes repelluntur, inconsulto vero non repelluntur, sive legi possunt sive non possunt, quoniam, si totum testamentum non exstet, constat valere omnia quae in eo scripta sunt. Et si quidem illud concidit testator, denegabuntur actiones, si vero alius invito testatore, non denegabuntur.
4. Et hereditatis portio adempta vel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta videbitur, non quasi adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data.
5. Si quis codicillos in testamento confirmavit et codicillis aliquid adscripsit, mox delevit ita ut appareat, an debeatur? Et Pomponius scribit codicillos deletos non valere.
28.4.2
Ulpianus libro quarto disputationum
Cancellaverat quis testamentum vel induxerat et si propter unum heredem facere dixerat: id postea testamentum signatum est. Quaerebatur de viribus testamenti deque portione eius, propter quem se cancellasse dixerat. Dicebam, si quidem unius ex heredibus nomen induxerit, sine dubio ceteram partem testamenti valere et ipsi soli denegari actiones: sed legata ab eo nominatim relicta debebuntur, si voluntas ea fuit testantis, ut tantum heredis institutio improbetur. Sed si instituti nomen induxit et substituti reliquit, institutus emolumentum hereditatis non habebit. Sed si omnia nomina induxerit, ut proponitur, adscripserit autem idcirco se id fecisse, quia unum heredem offensum habuit, multum interesse arbitror, utrum illum tantum fraudare voluit hereditate an vero causa illius totum testamentum infirmare, ut licet unus inductionis causam praebuerit, verum omnibus offuerit. Et si quidem soli ei ademptam voluit portionem, ceteris nihil nocebit inductio, non magis quam si volens unum heredem inducere invitus et alium induxerit. Quod si putavit totum testamentum delendum ob unius malum meritum, omnibus denegantur actiones: sed an legatariis denegari actio debeat, quaestio est. In ambiguo tamen interpretandum erit et legata deberi et coheredum institutionem non esse infirmandam.
28.4.3
Marcellus libro 29 digestorum
Proxime in cognitione principis cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco vindicarentur, diu de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quae adscripta erant his, quorum institutio fuerat inducta. Plerique etiam legatarios excludendos existimabant. Quod sane sequendum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonullos opinari id iure ipso peremi quod inductum sit, cetera omnia valitura. Quid ergo? Non et illud interdum credi potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati exitum faceret? Sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. Sententia imperatoris Antonini Augusti Pudente et Pollione consulibus. “Cum Valerius Nepos mutata voluntate et inciderit testamentum suum et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum divi patris mei constitutionem ad eos qui scripti fuerint pertinere non videtur”. Et advocatis fisci dixit: “Vos habetis iudices vestros”. Vibius Zeno dixit: “Rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid statues?” Antoninus Caesar dixit: “Videtur tibi voluisse testamentum valere, qui nomina heredum induxit?” Cornelius Priscianus advocatus Leonis dixit: “Nomina heredum tantum induxit”. Calpurnius Longinus advocatus fisci dixit: “Non potest ullum testamentum valere, quod heredem non habet”. Priscianus dixit: “Manumisit quosdam et legata dedit”. Antoninus Caesar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: “Causa praesens admittere videtur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existimemus nepotem irrita esse voluisse, quae induxit”. Nomen servi, quem liberum esse iusserat, induxit. Antoninus rescripsit liberum eum nihilo minus fore: quod videlicet favore constituit libertatis.
28.4.4
Papinianus libro sexto responsorum
Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis unius testamenti voluntatem eodem tempore dominus sollemniter complevit. Si quasdam tabulas in publico depositas abstulit atque delevit, quae iure gesta sunt, praesertim cum ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declaretur, non constituentur irrita. Paulus notat: sed si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobaverint hi qui ab intestato venire desiderant, scriptis avocabitur hereditas.
28.5.0. De heredibus instituendis.
28.5.1
Ulpianus libro primo ad Sabinum
pr. Qui testatur ab heredis institutione plerumque debet initium facere testamenti. Licet etiam ab exheredatione, quam nominatim facit: nam divus Traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium exheredare.
1. Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed solummodo nuncupatus.
2. Mutus et surdus recte heres institui potest.
3. Qui neque legaturus quid est neque quemquam exheredaturus, quinque verbis potest facere testamentum, ut dicat: “Lucius Titius mihi heres esto”: haec autem scriptura pertinet ad eum qui non per scripturam testatur. Qui poterit etiam tribus verbis testari, ut dicat: “Lucius heres esto”: nam et “mihi” et “Titius” abundat.
4. Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, valet institutio detracta fundi mentione.
5. Si autem sic scribat: “Lucius heres”, licet non adiecerit “esto”, credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: “Lucius esto”, tantundem dicimus: ergo et si ita: “Lucius” solummodo. Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc procedere. Divus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: “Ille ex parte tota, ille ex tota” nec adiecisset “heres esto”, rescripsit valere institutionem: quod et Iulianus scripsit.
6. Item divus Pius rescripsit “illa uxor mea esto” institutionem valere, licet deesset “heres”.
7. Idem Iulianus “illum heredem esse”, non putavit valere, quoniam deest aliquid: sed et ipsa valebit subaudito “iubeo”.
28.5.2
Ulpianus libro secundo ad Sabinum
pr. Circa eos, qui ita heredes instituti sint: “Ex partibus quas adscripsero”, non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quemadmodum si ita essent heredes instituti: “Si eis partes adscripsero”. Sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si voluntas defuncti non refragatur: “Ex quibus partibus adscripsero, si minus, ex aequis”, quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus libro sexto decimo digestorum probat. Aliter atque probat in illa institutione: “Ex qua parte me Titius heredem scripsit, Seius heres esto”: tunc enim si non est a Titio scriptus, nec Seius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. Sed Marcellus haec similia putat.
1. Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: “Ex his partibus quas adscripsi” an “adscripsero”, ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: “Ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, heredes sunto”, si intestata mater decesserit, hos non esse institutos.
28.5.3
Ulpianus libro tertio ad Sabinum
pr. Servus alienus vel totus vel pro parte sine libertate heres institui potest.
1. Si servum meum pure heredem scripsero, sub condicione liberum, differtur institutio in id tempus, quo libertas data est.
2. Si quis ita scripserit: “Si Titius heres erit, Seius heres esto: Titius heres esto”, quasi quaevis condicio exspectatur Titii aditio, ut Seius heres fiat: et sane et Iuliano et Tertulliano hoc videtur.
3. Qui fideicommissam libertatem sub condicione accepit, potest ab herede pure cum libertate heres institui et non exspectata condicione libertatem et hereditatem consequitur et erit interim necessarius: et existente condicione voluntarius heres efficietur, ut non desinat heres esse, sed ut ius in eo mutetur successionis.
4. Aperturae tabularum dilatio necessarii heredis ius non mutat, ut solemus in substituto impuberis dicere: nam est relatum, si se adrogandum dederit substitutus impuberi defuncti filius, necessarium eum fore.
28.5.4
Ulpianus libro quarto ad Sabinum
pr. Suus quoque heres sub condicione heres potest institui: sed excipiendus est filius, quia non sub omni condicione institui potest. Et quidem sub ea condicione, quae est in potestate ipsius, potest: de hoc enim inter omnes constat. Sed utrum ita demum institutio effectum habeat, si paruerit condicioni, an et si non paruerit et decessit? Iulianus putat filium sub eiusmodi condicione institutum etiam, si condicioni non paruerit, summotum esse, et ideo si coheredem habeat ita institutus, non debere eum exspectare, donec condicioni pareat filius, cum et si patrem intestatum faceret non parendo condicioni, procul dubio exspectare deberet. Quae sententia probabilis mihi videtur, ut sub ea condicione institutus, quae in arbitrio eius sit, patrem intestatum non faciat.
1. Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, facti potestas est: potest enim et haec “si Alexandriam pervenerit” non esse in arbitrio per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario Alexandriae agit, fuit imposita: potest et haec “si decem Titio dederit” esse in difficili, si Titius peregrinetur longinquo itinere: propter quae ad generalem definitionem recurrendum est.
2. Sed et si filio sub condicione, quae in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus sive extraneus, puto vivo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem vero exstaturum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alias ostendimus: opinamur igitur filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exheredatione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit.
28.5.5
Marcellus notum ad Iuliani libro 29 digestorum
Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo vitae eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, veluti “si Alexandriam pervenerit, heres esto”: quod si etiam novissimo tempore impleri potest, veluti “si decem Titio dederit, heres esto”, contra puto.
28.5.6
Ulpianus libro quarto ad Sabinum
pr. Sed si condicioni dies sit adiectus, ut puta: “Si Capitolium intra dies triginta ascenderit”, tantundem potest dici: ut, si non paruerit condicioni, substitutus possit admitti filio repulso, consequens est sententiae Iuliani et nostrae.
1. Nepotes autem et deinceps ceteri, qui ex lege Vellea [Vellaea] instituti non rumpunt testamenta, sub omni condicione institui possunt, etsi redigantur ad filii condicionem.
2. Solemus dicere media tempora non nocere, ut puta civis Romanus heres scriptus vivo testatore factus peregrinus mox civitatem Romanam pervenit: media tempora non nocent. Servus alienus sub condicione heres scriptus traditus est servus hereditario, mox usucaptus ab extraneo: non est vitiata institutio.
3. Si servum communem cum libertate dominus heredem scripserit et eum redemerit, necessarius efficietur. Sed si substitutus sit impuberi et partem redemerit impubes, necessarius non efficietur, ut Iulianus scribit.
4. Sed si sit cum libertate institutus, an ei libertatis datio codicillis adimi possit, apud Iulianum quaeritur. Et putat in eum casum, quo necessarius fieret, ademptionem non valere, ne a semet ipso ei adimatur libertas: servus enim heres institutus a semet ipso libertatem accipit. Quae sententia habet rationem: nam sicuti legari sibi non potest, ita nec a se adimi.
28.5.7
Iulianus libro 30 digestorum
pr. Si servus communis sub condicione heres institutus vivo testatore libertatem consecutus sit, etiam pendente condicione testamentariae libertatis adire hereditatem potest.
1. Item sive testator eum alienaverit sive heres post mortem testatoris, iussu domini hereditatem adibit.
28.5.8
Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem
pr. Duo socii quendam servum communem testamento facto heredem et liberum esse iusserant: ruina simul oppressi perierant. Plerique responderunt hoc casu duobus orcinum heredem existere, et id est verius.
1. Sed et si sub eadem condicione servum communem uterque socius liberum heredemque esse iussisset eaque exstitisset, idem iuris erit.
28.5.9
Ulpianus libro quinto ad Sabinum
pr. Quotiens volens alium heredem scribere alium scripserit in corpore hominis errans, veluti “frater meus” “patronus meus”, placet neque eum heredem esse qui scriptus est, quoniam voluntate deficitur, neque eum quem voluit, quoniam scriptus non est.
1. Et si in re quis erraverit, ut puta dum vult lancem relinquere, vestem leget, neutrum debebit hoc, sive ipse scripsit sive scribendum dictaverit.
2. Sed si non in corpore erravit, sed in parte, puta si, cum dictasset ex semisse aliquem scribi, ex quadrante sit scriptus, Celsus libro duodecimo quaestionum, digestorum undecimo posse defendi ait ex semisse heredem fore, quasi plus nuncupatum sit, minus scriptum: quae sententia rescriptis adiuvatur generalibus. Idemque est et si ipse testator minus scribat, cum plus vellet adscribere.
3. Sed si maiorem adscripserit testamentarius vel (quod difficilius est probatione) ipse testator, ut pro quadrante semissem, Proculus putat ex quadrante fore heredem, quoniam inest quadrans in semisse: quam sententiam et Celsus probat.
4. Sed et si quis pro centum ducenta per notam scripsisset, idem iuris est: nam et ibi utrumque scriptum est et quod voluit et quod adiectum est: quae sententia non est sine ratione.
5. Tantundem Marcellus tractat et in eo, qui condicionem destinans inserere non addidit: nam et hunc pro non instituto putat: sed si condicionem addidit dum nollet, detracta ea heredem futurum nec nuncupatum videri quod contra voluntatem scriptum est: quam sententiam et ipse et nos probamus.
6. Idem tractat et si testamentarius contra voluntatem testatoris condicionem detraxit vel mutavit, heredem non futurum, sed pro non instituto habendum.
7. Sed si, cum primum heredem ex parte dimidia scribere destinasset, primum et secundum scripsit, solus primus scriptus heres videbitur et solus heres existet quasi ex parte dimidia institutus.
8. Si quis nomen heredis quidem non dixerit, sed indubitabili signo eum demonstraverit, quod paene nihil a nomine distat, non tamen eo, quod contumeliae causa solet addi, valet institutio.
9. Heres institui, nisi ut certe demonstretur, nemo potest.
10. Si quis ita dixerit: “Uter ex fratribus meis Titio et Maevio Seiam uxorem duxerit, ex dodrante, uter non duxerit, ex quadrante heres esto”, hic recte factam institutionem esse certum est: sed quis ex qua parte, incertum.
11. Plane erit similis, si ita institutio facta fuerit: “Uter ex supra scriptis fratribus meis Seiam uxorem duxerit, heres esto”: sed et hanc puto valere institutionem quasi sub condicione factam.
12. Heredes iuris successores sunt et, si plures instituantur, dividi inter eos a testatore ius oportet: quod si non fiat, omnes aequaliter heredes sunt.
13. Si duo sint heredes instituti, unus ex parte tertia fundi Corneliani, alter ex besse eiusdem fundi, Celsus expeditissimam Sabini sententiam sequitur, ut detracta fundi mentione quasi sine partibus heredes scripti hereditate potirentur, si modo voluntas patris familias manifestissime non refragatur.
14. Si quis ita scripserit: “Stichus liber esto et, posteaquam liber erit, heres esto”, Labeo, Neratius et Aristo opinantur detracto verbo medio “postea” simul ei et libertatem et hereditatem competere: quae sententia mihi quoque vera videtur.
15. Si quis primum ex triente, secundum ex triente heredem instituerit et, si secundus heres non erit, tertium ex besse heredem scribat, hic secundo repudiante bessem habebit non solum iure substitutionis, sed et institutionis, id est trientem iure substitutionis, trientem iure institutionis.
16. Servus cum libertate institutus si sit alienatus, iuberi adire ab eo potest, cui alienatus est: sed si redemptus sit a testatore, institutio valet et necessarius heres erit.
17. Si servus ex die libertatem acceperit et hereditatem pure, mox sit alienatus vel manumissus, videamus, an institutio valeat. Et quidem si alienatus non esset, potest defendi institutionem valere, ut die veniente libertatis, quae hereditatem moratur, competente libertate et heres necessarius existat.
18. Sed si in diem libertas, hereditas autem sub condicione data sit, si condicio post diem advenientem exstiterit, liber et heres erit.
19. Sed et si pure fuerit heres institutus libertate in diem data, si sit alienatus vel manumissus, dici debet heredem eum posse existere.
20. Sed et si non ipse servus sit alienatus, sed usus fructus in eo, aeque institutio valet, sed differtur in id tempus quo extinguitur usus fructus.
28.5.10
Paulus libro primo ad Sabinum
Si alterius atque alterius fundi pro partibus quis heredes instituerit, perinde habebitur, quasi non adiectis partibus heredes scripti essent: nec enim facile ex diversitate pretium portiones inveniuntur: ergo expeditius est quod Sabinus scribit, perinde habendum, ac si nec fundum nec partes nominasset.
28.5.11
Iavolenus libro septimo epistularum
“Attius fundi Corneliani heres esto mihi, duo Titii illius insulae heredes sunto”. Habebunt duo Titii semissem, Attius semissem idque Proculo placet: quid tibi videtur? Pespondit: vera est Proculi opinio.
28.5.12
Paulus libro secundo ad Sabinum
Si inaequalibus partibus datis ita adiciatur: “Quos ex disparibus partibus heredes institui, aeque heredes sunto”, existimandum est exaequari eos, scilicet si hoc ante peractum testamentum scriptum sit.
28.5.13
Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr. Interdum haec adiectio “aeque heredes sunto” testatoris voluntatem exprimit, ut puta “primus et fratris mei filii aeque heredes sunto”: nam haec adiectio declarat omnes ex virilibus partibus institutos, ut et Labeo scripsit, qua detracta semissem fratris filii, semissem primus haberet.
1. Pater familias distribuere hereditatem in tot partes potest quot voluerit: sed sollemnis assis distributio in duodecim uncias fit.
2. Denique si minus distribuit, potestate iuris in hoc revolvitur: ut puta si duos heredes ex quadrante scripserit: nam hereditas eius residua accedit, ut ex semissibus videantur scripti.
3. Sed si alter ex quadrante, alter ex semisse heredes scripti sunt, qui accedit quadrans pro partibus hereditariis eis adcrescit.
4. Sed si excesserit in divisione duodecim uncias, aeque pro rata decrescet: ut puta me ex duodecim unciis heredem, te ex sex scripsit: ego hereditatis habeo bessem, tu trientem.
5. Sed si duos ex asse heredes scripserit, alios ex duodecim unciis, an aeque distributio fiat, apud Labeonem libro quarto posteriorum quaeritur. Et putat Labeo et illos ex semisse et hos, qui ex duodecim unciis scripti sunt, ex semisse heredes fore, cui sententiae adsentiendum puto.
6. Sed si duos ex asse heredes instituerit, tertium autem ex dimidia et sexta, eodem libro Labeo ait in viginti uncias assem dividendum, octo laturum ex dimidia et sexta scriptum, illos duos duodecim.
7. Apud eundem refertur: “Titius ex parte tertia”, deinde asse expleto “idem ex parte sexta”: in quattuordecim uncias hereditatem dividendam Trebatius ait.
28.5.14
Iavolenus libro primo ex Cassio
Si quis heredes ita instituit: “Titius ex parte prima, seius ex parte secunda, Maevius ex parte tertia, Sulpicius ex parte quarta heredes sunto”: aequae partes hereditatis ad institutos pertinebunt, quia testator appellatione numeris scripturae magis ordinem, quam modum partibus imposuisse videtur.
28.5.15
Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr. Iulianus quoque libro trigesimo refert, si quis ita heredem scripserit: “Titius ex parte dimidia heres esto: Seius ex parte dimidia: ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Sempronius heres esto”, dubitari posse, utrum in tres semisses dividere voluit hereditatem an vero in unum semissem Seium et Sempronium coniungere: quod est verius, et ideo coniunctim eos videri institutos: sic fiet, ut Titius semissem, hi duo quadrantes ferant.
1. Idem eodem libro scripsit, si primus ex semisse, secundus ex semisse, si primus heres non erit, tertius ex dodrante substitutus sit, facti quidem quaestionem esse: verum recte dicitur, si quidem primus adierit, aequales partes habituros, si repudiaverit, quindecim partes futuras, ex quibus novem quidem laturum tertium, sex secundum:
28.5.16
Iulianus libro 30 digestorum
Nam tertium et instituti et substituti personam sustinere, in tres partes institutum videri, in sex substitutum.
28.5.17
Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr. Item quod Sabinus ait, si cui pars adposita non est, excutiamus. Duos ex quadrantibus heredes scripsit, tertium sine parte: quod assi deest, feret: hoc et Labeo.
1. Unde idem tractat, si duos ex undecim, duos sine parte scripsit, mox unus ex his, qui sine parte fuerunt, repudiaverit, utrum omnibus semuncia an ad solum sine parte scriptum pertineat: et variat. Sed Servius omnibus adcrescere ait, quam sententiam veriorem puto: nam quantum ad ius adcrescendi non sunt coniuncti, qui sine parte instituuntur: quod et Celsus libro sexto decimo digestorum probat.
2. Idemque putat et si expleto asse duos sine parte heredes scripserit, neque hos neque illos coniunctos.
3. Sed si asse expleto alium sine parte heredem scripserit, in alium assem veniet. Aliter atque si ita scripsisset expleto asse: “Ex reliqua parte heres esto”, quoniam, cum nihil reliquum est, ex nulla parte heres institutus est.
4. Sed si expleto asse duo sine partibus scribantur, utrum in singulos asses isti duo an in unum assem coniungantur, quaeritur. Et putat Labeo, et verius est, in unum assem venire: nam et si unus sine parte, duo coniunctim sine parte instituantur, non tres trientes fieri Celsus libro sexto decimo scripsit, sed duos semisses.
5. Quod si quis dupundium distribuit et tertium sine parte instituit, hic non in alium assem, sed in trientem venit, ut Labeo quarto posteriorum scripsit, nec Aristo vel Aulus (utpote probabile) notant.
28.5.18
Paulus libro primo ad Vitellium
Sabinus: quaesitum est, si plus asse pater familias distribuisset et aliquem sine parte fecisset heredem, utrumne is assem habiturus foret an id dumtaxat, quod ex dupundio deesset. Et hanc esse tolerabilissimam sententiam puto, ut eadem ratio in dupondio omnique re deinceps quae in asse servetur. Paulus: eadem ratio est in secundo asse quae in primo.
28.5.19
Ulpianus libro septimo ad Sabinum
Ex facto etiam agitatum Pomponius et Arrianus referunt [deferunt], si quis vacua parte relicta ita instituerit: “Si mihi Seius heres non erit”, quem non instituerat, “Sempronius heres esto”, an hic occupare possit vacantem portionem. Et Pegasus quidem existimat ad eam partem admitti: Aristo contra putat, quia huic pars esset data, quae nulla esset: quam sententiam et Iavolenus probat et Pomponius et Arrianus et hoc iure utimur.
28.5.20
Paulus libro secundo ad Sabinum
pr. Quo loco scribatur heres sine parte, utrum primo an medio vel novissimo, nihil interest.
1. Si iam mortuo quadrans, alii dodrans datus sit et alius sine parte scriptus sit, Labeo eum, qui sine parte heres institutus sit, alterum assem habiturum et hanc mentem esse testantis: quod et Iulianus probat et verum est.
2. Quod si vivus et mortuus ex parte dimidia coniunctim heredes instituti sunt, ex altera alius, aequas partes eos habituros ait, quia mortui pars pro non scripto habetur.
28.5.21
Pomponius libro primo ad Sabinum
pr. Trebatius ait sic non recte scribi: “Quisquis mihi heres erit, Stichus liber et heres esto”, liberum tamen futurum. Labeo et heredem eum futurum recte putat.
1. Servo libertatem pure, hereditatem sub condicione dari posse verissimum puto, ut tamen utrumque ex condicione pendeat:
28.5.22
Iulianus libro 30 digestorum
Et expleta quidem condicione liber heresque erit, quocumque loco libertas data fuerit: deficiente autem condicione perinde habetur, ac si libertas sine hereditate data fuerit.
28.5.23
Pomponius libro primo ad Sabinum
pr. Si quis instituatur heres in diem certum vel incertum, is bonorum possessionem agnoscere potest et tamquam heres distrahere hereditatem.
1. Sed si bonorum possessionem non admittat, sed condicionem trahat, cui facile parere possit, veluti “si servum quem in potestate habeat manumiserit” nec manumittat, hic praetoris erunt partes, ut imitetur edictum suum illud, quo praefinit tempus, intra quod adeatur hereditas.
2. Item si condicioni heres parere non poterit, quam in sua potestate non habebit, veluti institutione collata in alterius factum aut quendam casum, “si ille” puta “consul factus fuerit”, tunc postulantibus creditoribus constituet praetor, nisi intra certum tempus hereditas optigerit aditaque fuerit, se bona defuncti creditoribus possidere iussurum et interim quae urguebunt per procuratores distrahi iussurum.
3. Sed si sub condicione quis heres institutus sit et grave aes alienum sit, quod ex poena crescit, et maxime si publicum debitum imminet: per procuratorem solvendum aes alienum, sicuti cum venter in possessione sit aut pupillus heres tutorem non habeat.
4. Et ideo ait causae cognitionem adiectam propter eos, qui sine dilatione peregre essent vel aegritudine vel valetudine ita impedirentur, ut in ius produci non possint, nec tamen defenderentur.
28.5.24
Celsus libro 16 digestorum
“Titius et Seius uterve eorum vivet heres mihi esto”. Existimo, si uterque vivat, ambo heredes esse, altero mortuo eum qui supererit ex asse heredem fore,
28.5.25
Ulpianus libro sexto regularum
Quia tacita substitutio inesse videtur institutioni:
28.5.26
Celsus libro 16 digestorum
Idque et in legato eodem modo relicto senatus censuit.
28.5.27
Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr. Si te solum ex parte dimidia pure, ex altera sub condicione heredem instituero et substituero tibi, non existente condicione substitutum ex ea parte heredem fore Celsus ait:
1. Sed si te heredem instituero et deinde eundem te sub condicione instituam, nihil valere sequentem institutionem, quia satis plena prior fuisset.
2. Sed si plures institutiones ex eadem parte sub diversis condicionibus fuerint factae, utra prior condicio exstiterit, id faciet quod supra diximus, si pure et sub condicione idem instituatur.
28.5.28
Ulpianus libro quinto ad Sabinum
Si ita quis institutus sit: “Titius heres esto, si secundus heres non erit”, deinde: “secundus heres esto”: placet primo gradu secundum esse institutum.
28.5.29
Pomponius libro quinto ad Sabinum
Hoc articulo “quisque” omnes significantur: et ideo Labeo scribit, si ita scriptum sit: “Titius et Seius quanta quisque eorum ex parte heredem me habuerit scriptum, heres mihi esto”, nisi omnes habeant scriptum heredem testatorem, neutrum heredem esse posse, quoniam ad omnium factum sermo refertur: in quo puto testatoris mentem respiciendam. Sed humanius est eum quidem, qui testatorem suum heredem scripserit, in tantam partem ei heredem fore, qui autem eum non scripserit, nec ad hereditatem eius admitti.
28.5.30
Ulpianus libro 21 ad edictum
Pignori obligatum servum necessarium domino posse fieri imperator Severus rescripsit, ita tamen, si paratus sit prius creditori satisfacere.
28.5.31
Gaius libro 17 ad edictum provinciale
pr. Non minus servos quam liberos heredes instituere possumus, si modo eorum scilicet servi sint, quos ipsos heredes instituere possumus, cum testamenti factio cum servis ex persona dominorum introducta est.
1. Hereditarium servum ante aditam hereditatem ideo placuit heredem institui posse, quia creditum est hereditatem dominam esse defuncti locum optinere.
28.5.32
Gaius libro primo de testamentis ad edictum praetoris urbani
pr. Illa institutio “quos Titius voluerit” ideo vitiosa est, quod alieno arbitrio permissa est: nam satis constanter veteres decreverunt testamentorum iura ipsa per se firma esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere.
1. Is qui apud hostes est recte heres instituitur, quia iure postliminii omnia iura civitatis in personam eius in suspenso retinentur, non abrumpuntur: itaque si reversus fuerit ab hostibus, adire hereditatem poterit. Servus quoque eius recte heres instituitur et, si reversus sit ab hostibus, potest eum iubere adire hereditatem: si vero ibi decesserit, qui ei heres existet potest per servum heres fieri.
28.5.33
Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani
Si quis ita scripserit: “Titius ex parte dimidia heres esto: idem Titius ex altera parte dimidia, si navis ex asia venerit, heres esto”, cum ex pura institutione adierit heres, quamvis condicio alterius institutionis pendeat, ex asse fit heres, scilicet etiam condicione deficiente, cum non prosit ei condicio quicquam existens: quippe cum non dubitetur, quin, si quis ex parte dimidia heres institutus sit nec praeterea quisquam alius, ipse ex asse heres institui videatur.
28.5.34
Papinianus libro primo definitionum
Hereditas ex die vel ad diem non recte datur, sed vitio temporis sublato manet institutio.
28.5.35
Ulpianus libro quarto disputationum
pr. Ex facto proponebatur: quidam duos heredes scripsisset, unum rerum provincialium, alterum rerum Italicarum, et, cum merces in Italiam devehere soleret, pecuniam misisset in provinciam ad merces comparandas, quae comparatae sunt vel vivo eo vel post mortem, nondum tamen in Italiam devectae, quaerebatur, merces utrum ad eum pertineant, qui rerum Italicarum heres scriptus erat an vero ad eum, qui provincialium. Dicebam receptum esse rerum heredem institui posse nec esse inutilem institutionem, sed ita, ut officio iudicis familiae herciscundae cognoscentis contineatur nihil amplius eum, qui ex re institutus est, quam rem, ex qua heres scriptus est, consequi. Ita igitur res accipietur. Verbi gratia pone duos esse heredes insititos, unum ex fundo Corneliano, alterum ex fundo Liviano, et fundorum alterum quidem facere dodrantem bonorum, alterum quadrantem: erunt quidem heredes ex aequis paritbus, quasi sine partibus instituti, verumtamen officio iudicis tenebuntur, ut unicuique eorum fundus qui relictus est adiudicetur vel adtribuatur.
1. Unde scio quaesitum, aeris alieni onus pro qua parte adgnosci debeat. Et refert Papinianus, cuius sententiam ipse quoque probavi, pro hereditariis partibus eos adgnoscere aes alienum debere, hoc est pro semisse: fundos etenim vice praeceptionis accipiendos. Quare si forte tantum sit aes alienum, ut nihil detracto eo superesse possit, consequenter dicemus institutiones istas ex re factas nullius esse momenti: et si forte Falcidia interveniens recisionem esset legatorum factura, sic officio iudicis recidit praeceptiones istas, ut non plus quisque eorum habeat quam esset habiturus, si legatum accepisset vel aliud vel etiam praeceptiones. Quod si fuerit incertum, an Falcidia interventura sit, rectissime probatur officio iudicis cautiones esse interponendas.
2. Cum haec ita sint, haec etiam institutio, de qua quaeritur, non est repellenda, si alius rerum provincialium, alius rerum Italicarum heres fuerit scriptus, officioque iudicis adtribuentur singulis res quae adscriptae sint, erunt tamen heredes ex aequis partibus, quia nulla pars adscripta est. Quae res facit, ut, si forte in aliis facultatibus plus sit (in Italicis forte quam in provincialibus), in aliis minus et aeris alieni ratio urguet, debeat dici imminutionem eandem fieri quam supra ostendimus: proinde et si aliis fuerint legata relicta, contributio admittenda erit.
3. Rerum autem Italicarum vel provincialium significatione quae res accipiendae sint, videndum est. Et facit quidem totum voluntas defuncti: nam quid senserit, spectandum est. Verumtamen hoc intellegendum erit rerum Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuo quis ibi habuerit atque ita disposuit, ut perpetuo haberet: ceteroquin si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi haberet, sed ut denuo ad pristinum locum revocaret, neque augebit quo transtulit neque minuet unde transtulit: ut puta de Italico patrimonio quosdam servos miserat in provinciam, forte Galliam, ad exigendum debitum vel ad merces comparandas, recursuros, si comparassent: dubium non est, quin debeat dici ad Italicum patrimonium eos pertinere debere. Ut est apud Mucium relatum, cum fundus erat legatus vel cum instrumento vel cum his quae ibi sunt: Agasonem enim missum in villam a patre familias non pertinere ad fundi legatum Mucius ait, quia non idcirco illo erat missus, ut ibi esset. Proinde si servus fuerit missus in villam interim illic futurus, quia dominum offenderat, quasi ad tempus relegatus, responsum est eum ad villae legatum non pertinere. Quare ne servi quidem, qui operari in agro consuerunt, qui in alios agros revertebantur, et quasi ab alio commodati in ea sunt condicione, ut ad legatum pertineant, quia non ita in agro fuerant, ut ei agro viderentur destinati. Quae res in proposito quoque suggerit, ut Italicarum rerum esse credantur hae res, quas in Italia esse testator voluit.
4. Proinde et si pecuniam misit in provinciam ad merces comparandas et necdum comparatae sint, dico pecuniam, quae idcirco missa est, ut per eam merces in Italiam adveherentur, in Italico patrimonio adiungendam: nam et si dedisset in provincia de pecuniis, quas in Italia exercebat, ituras et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse.
5. Rationem igitur efficere dici, ut merces quoque istae, quae comparatae sunt ut Romam veherentur, sive provectae sunt eo vivo sive nondum, et sive scit sive ignoravit, ad eum heredem pertinere, cui Italicae res sunt adscriptae.
28.5.36
Ulpianus libro octavo disputationum
Si quis ita scripserit heredem: “Ex qua parte codicillis Titium heredem scripsero, heres esto”, etiamsi pars in codicillis non fuerit adscripta, erit tamen heres quasi sine parte institutus.
28.5.37
Iulianus libro 29 digestorum
pr. Cum in testamento ita scribitur: “Si filius meus me vivo morietur, nepos ex eo post mortem meam natus heres esto”, duo gradus heredum sunt: nullo enim casu uterque ad hereditatem admittitur. Ex quo apparet, si nepoti Titius substitutus fuerit et filius patri heres exstiterit, non posse Titium una cum filio heredem esse, quia non in primum, sed in secundum gradum substituitur.
1. Haec verba: “Publius Marcus Gaius invicem substituti heredes mihi sunto” sic interpretanda sunt, ut breviter videretur testator tres instituisse heredes et invicem eos substituisse, perinde ac si ita scripsisset: “Ille et ille et ille instituti heredes et substituti sunto”.
2. Qui tres filios habebat et ita scripserit: “Filii mei heredes sunto: Publius filius meus exheres esto”, videri potest prima parte duos dumtaxat filios heredes instituisse.
28.5.38
Iulianus libro 30 digestorum
pr. Qui filio impuberi exheredato Pamphilum legat, eundem post mortem filii ex parte heredem instituere eodem modo potest, quo is, qui servum Sempronio legatum, eundem post mortem Sempronii ex parte heredem instituit.