trlat_Confessiones_ XIII520_238

21. 29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam . Neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur ; nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides; neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit , cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus . Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti super aquas . Immitte in eam verbum tuum  per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis , ut operentur animam vivam . Terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et volatilia sub firmamento caeli , quibus iam terra non indiget, quamvis piscem manducet  levatum de profundo in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium ; ideo enim de profundo levatus est, ut alat aridam. Et aves marina progenies , sed tamen super terram multiplicantur . Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur ab eis multipliciter de die in diem . At vero anima viva de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi , ut anima eorum tibi vivat , quae mortua erat in deliciis vivens , deliciis, Domine, mortiferis; nam tu puri cordis  vitales deliciae.

Potrebbero interessarti anche...