trlat_Confessiones_ XIII520_238
21. 29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam . Neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur ; nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides; neque enim nisi...