Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. II

I. Ita Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret? Quid tam aecum quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regentem provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat. Nam et a senatu in equidem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, supprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi para populi erant, et tum relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?

II. Primam certaminum facem Ti. Gracchus accendit, genere, forma, eloquentia facile princeps. Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis, sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est, ne populus gentium victor orbisque possessor laribus ac focis suis exsultaret, quacumque mente rem ausus ingentem, postquam rogationis dies aderat, ingentis stipatus agmine rostra conscendit, nec deerat obvia manu tota inde nobilitas; et tribuni in partibus. Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis iniecta manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur. Sic triumvir creatus dividendis agris cum ad perpetranda coepta die comitiorum prorogari sibi vellet imperium, obvia nobilitas manu eorum quos agris moverat. Caedes a foro coepit, inde cum in Capitolium profugisset plebemque ab defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.

III. Statim et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C. Gracchus. Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur, iamque nimius et inpotens altero tribunatu secunda plebe volitaret, obrogare auso legibus suis Minucio tribuno, fretus comitum manu fatale familiae suae Capitolium invasit. Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est. Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.

IV. Nihilo minus Apuleius Saturnius Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, qui nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus … *** Occiso palam comitiis A. Ninnio competitore tribunatus subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notores, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat. Cum tot tantisque ludibriis exsultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur. Unus tamen exstitit, qui mallet exsilium. Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa, cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret. Quippe ut satellitem furoris sui Claudium consulem faceret, C. Memmium competitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem ex satellitibus suis se appellatum laetus accepit. Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies; pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curai est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque coopertum in ipsa quoque morte laceravit.