Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. II

Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo impatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Exstat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius: “Quid times? Caesarem vehis”. Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia. Caesar pro natura ferox conficiendae rei cupidus ostentare aciem provocarem, lacessere; nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat—sed quid his obessent obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel situs inexpugnabilem faceret; ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt: iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, imperii, generis humani facta commissa sunt. Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit; trecenta amplius milia hinc illic praeter auxilia, reges et senatum. Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine theatri sui audiens plausum in modum planctus circumsonantem et mare cum pullo pallio—nefas—apud principia conspectus est. Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio—sic inter cadavera repertus—libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat.

Sed nec minus admirabilior illius exitus belli. Quippe cum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumventurus sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in equis viderentur. Hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato, turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una manu facta est; nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo. Multus eo proelio Caesar mediusque inter imperatorem et militem. Voces quoque obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad victoriam efficax “miles, faciem feri!”, altera ad iactatione conposita “parce civibus!”, cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae exercitum eius fortuna traxisset. Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in Parthos, Africam vel Aegypton agitaret, ut denique in Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis, spadonum et, ne quid malis desit, Septimi desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur.

Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bellum? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt. Et in Aegypto quidem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit. Cleopatra regis soror, adfusa Caesaris gentibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo quod talis passa videbatur iniuriam, odium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si fuisset occasio. Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit. Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paeninsulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato sue consilio, ut illud ingruentibus hostium teli saxisque peteretur. Tunc receptus a classicis, suis undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.

In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane quasi de industria captante Fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesar filius vinceretur. Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam agmine ruebat. Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana de se praedicato est Caesaris, ante hoste victum esse quam visum.

Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hunc reliquias partium naufragatum quidam fugae, aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum. Sparsae magis quam oppressae vires erant; auxerant sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar. Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt. Et primum strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuper a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Stati exercitus in fugam, nec duces fortius quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium. Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente respondit hoc ipsum: “Bene se habet imperator”. Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. Ille et regi suffecit et sibi, cum interi semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Vticam velut altera Africae claustra servabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit. Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit; tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatur manu pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis manus in ipso volnere reliquit.

Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Martem concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret. Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, tempore fluctus procellae, viri, naves, armamenta confligeret! Adde situs ipsius formidinem, urgentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauretaniae litora, mare et intestinum et externum imminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. Mox circa obsidione urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hoc atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occideret, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensum esset; “Quo usque?” novissime illud inusitatum Caesaris oculis—nefas—post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum recto dedit, quos, etsi nondum fugerant, apparebat tamen pudore magis quam virtute resistere. Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare, hortari, increpare, per totum denique agmen oculis, manibus, clamore volitare. Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum et ita manifesto voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi quod cohortes hostium quinque per transversam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent. Hoc aut et ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes invectus simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. Quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque victoribus, sic aestimari potest, quod a proelio profugi cum se Mundam recepisset, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur—foedum etiam in barbaros. Sed videlicet victoriam desperantibus Pompeis liberis, Gnaeum proelio profugum, cruore saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum desperabat!—interficit; Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reservavit. Caesarem in patriam victor invehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauros et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!

Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur). Itaque non ingratis civibus omnes unum in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. Nec diutius lata dominatio est, set Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedam principis. Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans. Ibi in curuli sedentem cum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, terrarum orbem civili sanguine inpleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.

XIV. Populum Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statum pristinum liberatis videbatur. Et redierat, nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesarianae potentiae, fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia; dum Antonius varius ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem ***.

Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur. Marco Antonio Publio Dolabella consulibus, imperium Romanum iam ad Caesarem transferente Fortuna, varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus, terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.