Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. II

Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit: isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperarent, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur: novi generis edictum. Piget post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus lancinatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulchrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra moreretur. Possis singulorum hominum singulorum ferre poenas: municipia Italiae splendidissima sub hasta venierunt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia. Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum—facinus indignum—non expugnat aut obsidet iure belli; sed quod modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.

X. Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. Exsul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit. Viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparavit Hispani militis vigor quam Romano duce. Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit regemque classe iuvit.

Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius. Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti. Diu et ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Herculeius proluderent; mox hoc apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem aequavere clades. Tum illis ad populationes agrorum, his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat; donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, Clunia, Valentia, Auxuma et infame nihil non experta Calagurris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.

XI. Marco Lepido Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet: sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae rogo exarsit. Cupidus namque rerum novarum per insolentiam Lepidus acta tanti viri rescindere parabat; nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae. Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur? Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labefactabat compositae civitatis statum. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requiescere quomodocumque, ne volnera curatione ipsa rescinderentur. Ergo cum turbidis concionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat. Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant. A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit. Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace contenti fuerunt.

XII. Catilinam luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae compulere. Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Hannibal videretur optasse, quibus—o nefas—sociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hoc omnis inmanissimi facinoris satellites habuit. Additus est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, nisi amplius esset, propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentium. Tum consul habito senatu in praesentem rem peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque palam ac professo incendium suum restincturum ruina minaretur. Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit. Nec civili conspiratione contentus legatos Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitat. Et isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; palam praetor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebat. Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.

XIII. Iam paene toto orbe pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis externis viribus opprimi posset. Itaque invidens Fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit.

Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem se praecluserat, quasi experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis, omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breve tempus; si locum et spatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Galliam Hispaniamque deflexit reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegypton subito transiluit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam remigravit et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum qui victi erant, odia victoris sese caede satiarent.

Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto urbe polleret recentesque victorias. Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper oblicus detractare Pompeium actisque eius obstrepere. Hinc dolor transvorsum egit et ad praesidia dignitati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat.

Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Gallicam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam; tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerisque concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas, Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii Fortuna non caperet. Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. De successione Caesaris senatus idemque Pompeius agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. Consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, tum dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum. Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. Hic Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidis Pompeius insederat; sed omnia subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria, Thermus. Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisi opprimere potuisset. Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu! modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi naves fugiebat. Nec Pompei ad Italia quam senatus ab urge fuga turpior: quam paene vacuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit. Aerarium quoque sanctum, quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.

Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metum in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinam ausa, etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus esse omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.

Anceps variumque sed incruentum in Hispaniam bellum cum legatis Gnaei pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem opsidere et ab oppido intercludere adgreditur. Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibet: sic fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis rediit et populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem compulit. Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.

Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de industria prospera eius adversis radiarentur; quippe cum fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius illa Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit. Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum arte Cilicium actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. Duas tamen aestus explicuit. Vna, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concucurrit. In Africa quoque per et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur.