Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua imperio diversis orbis oris emicabant. Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab imposito nuper iugo resiliebat. Ab septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrici, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thraces et Daci, Sarmatae atque Germani.

XXII. Noricis animos dabant Alpes, quasi in rupes et nives bellum posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Vcennos atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum perpacavit. Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.

XXIII. Illyrici quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abrupit torrentibus inplicata. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit.

Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascensum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum sublatus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium praecidit.

XXIV. Pannonii duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur. Populati proximos intra ripas se recipiebant. In hos domandos Vinium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus. Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta sunt et in profluentem data, ut Caesari nomen eis qui resistebant sic nuntiaretur.

XXV. Dalmatae plerumque sub silius agebant; unde in latrocinia promptissimi. Hos iam pridem Marcius consul incerta urbe Delminio quasi detruncaverat, postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multaverat—hic secundus orator—sed Augustus perdomandos Vibio mandat, qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare; quod alioquin gens omnium cupidissima eo studio, ea diligentia anquirit, ut illud in usus suos eruere videatur.

XXVI. Moeni quam feri, quam truces fuerint, quam ipsorum etiam barbari barbarorum horribile dictu est. Vnus ducum ante aciem postulato silentio: “Qui vos estis?”, inquit, responsum invicem: “Romani gentium domini”. Et ille “ita” inquit “fiet, si nos viceritis”. Accepit omen Marcus Crassus. Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis ducum et litarent et vescerentur. Deos audisse crediderim: nec tubas sustinere potuerunt. Non minimum terroris incussit barbaris Comicius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stoliditatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flamman velut ardenti capite funditabat.

XXVII. Thraces antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant. Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat; sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere. Quippe cum catenas morsibus temptaret, feritatem suam ipsi puniebat.

XXVIII. Daci montibus inhaerent. Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari. Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficilem summovere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam; citra praesidia constituta. Sic tum Dacia non victa, sed summota atque dilata est.

XXIX. Sarmatae patentibus campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit. Nihil praeter nives pruinasque et silvas habent. Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.

XXX. Germaniam quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita. Sed quatenus sciebat patrem suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierant facere provinciam; et factum erat, si barbari tam vitia nostra quam imperia ferre potuisset.

Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Vsipetes, inde Tencteros percucurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit. Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Sicambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in antecessum pactione diviserint. Cherusci equos, Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegarant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsoque praedam divisit et vendidit. Praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias obique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgim. In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella dixerit. Bonam et Gesoriacum pontibus iunxit classibusque firmavit. Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur. Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.

Sed difficilius est provincias optinere quam facere; viribus parantur, iure retinerentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domini erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant; postquam ille defunctus est, Vari Quintili libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conventum, et incautus edixerat, quasi violentiam barbarum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere. At illi, qui iam pridem robigine obsitos enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt, duce Armenio arma corripuit; cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem per Segesten unum principum coniuratione commoveretur. Itaque improvidum et nihil tale metuentem ex improviso adorti, cum ille—o securitas!—ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur, tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarum intolerantius, praecipue tamen in causarum patronos. Aliis oculos, aliis manus amputabant, unius os sutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus “tandem” ait, “vipera, sibilare desisti.” Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evulsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat, in ripa Rheni fluminis staret.

XXXI. Haec ad septentrionem: sub meridiano tumultuatum magis quam bellatum est. Musulamios atque Gaetulos, unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria. Marmaridas atque Garamantas Quirinio subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.

XXXII. Ad orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem recepit. Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent. Intermissum ergo ius per hunc recuperatum non incruento, nec multo tamen certamine. Quippe Donnes, quem rex Arsaces Parthis praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit. Et tunc quidem Caesar recreatus est ex volnere in tempus et **** Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus inmisit, superstiti etiam nunc Caesari satisfecit.

XXXIII. Sub occasus pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus. Hic duae validissime gentes, Cantabri et Astures, inmunes imperii agitabant. Cantabrorum et prior acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogidos et Autrigonas crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabantur, non est expeditio mandata, sed sumpta. Ipse venit Segisamam, castra posuit; inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritum ferarum quasi quadam cogebat indagine. Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant. Tertio Aracillum oppidum magna vi repugnat; captum tamen postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua quindecim milium fossa comprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi ex arboribus taxeis exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt. Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit. Mox ipse praesens hoc deduxit montibus, hoc obsidibus adstrinxit, hoc sub corona iure belli venundedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est; sed iam tantum erat Caesar, ut triumphos augeri contemneret. Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus, ut barbaris, impes; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra. Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua cladem certamen cum tam fortibus tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitum advenit. Pro ut victoria fuit oppressisse consilia, sic tamen quoque non incruento certamine. Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancia excepti, ubi cum locis adeo certatum est, ut cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quem incensa monumentum.

Hinc finis Augusto bellicorum certaminum fuit, inde rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quo se recipiebant, castra sua, quia in plano erat, habitare et incolere iussit: ibi gentis esse consilium, illud observari caput. Favebat consilio natura regionis: circa enim omnis aurifera et chrysocollae miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.

XXXIV. Omnibus ad occasum et meridiem pacatis gentibus ad septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant—quadriennium inpleverant; et tamen ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur. Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana signa ultro rettulere. Sic ubique certa atque continua totius generis humanis aut pax fuit aut pactio, aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum cludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine.

Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictator perpetuus et pater patriae. Tractatum etiam in senatu an, quia condidisset imperium, Romulus vocarentur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.

Pagine: 1 2 3 4 5 6