Canis et Capella, Ovis et Leo – – Numquam est fidelis cum potente societas. Testatur haec fabella propositum meum. – – – Vacca et capella et patiens ovis iniuriae socii fuere cum leone in saltibus. Hi cum cepissent cervum vasti corporis, sic est locutus partibus factis leo: ‘Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo; secundam, quia sum consors, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; malo adficietur si quis quartam tetigerit’. Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_5_109
Powered by Inline Related Posts