trlat_Phaedrus_Fabulae_25_67

Vulpes et Aquila – Quamvis sublimes debent humiles metuere, vindicta docili quia patet sollertiae. – – – Vulpinos catulos aquila quondam sustulit, nidoque posuit pullis escam ut carperent. Hanc persecuta mater orare incipit, ne tantum miserae luctum importaret sibi. Contempsit illa, tuta quippe ipso loco. Vulpes ab ara rapuit ardentem facem, totamque flammis arborem circumdedit, hosti dolorem damno miscens sanguinis. Aquila, ut periclo mortis eriperet suos, incolumes natos supplex vulpi reddidit.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_25_143

Potrebbero interessarti anche...