trlat_Phaedrus_Fabulae_13_75

Vulpes et Corvus – – Quae se laudari gaudent verbis subdolis, serae dant poenas turpi paenitentia. Cum de fenestra corvus raptum caseum comesse vellet, celsa residens arbore, vulpes invidit, deinde sic coepit loqui: ‘O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor! Quantum decoris corpore et vultu geris! Si vocem haberes, nulla prior ales foret’. At ille, dum etiam vocem vult ostendere, lato ore emisit caseum; quem celeriter dolosa vulpes avidis rapuit dentibus. Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_13_112

Potrebbero interessarti anche...