trlat_Iustitia355_82

3. Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent: qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur. 4. Servi autem aut nascuntur aut fiunt: nascuntur ex ancillis nostris; fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili, veluti cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est. In servorum condicione nulla differentia est. In liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertini.

Clic per vedere traduzione  trit_Iustitia355_110

Potrebbero interessarti anche...