trlat_Instit_II_98_87

27. Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus quod ex confusione fit utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint. sed si diversae materiae sint et ob id propria species facta sit, forte ex vino et melle mulsum aut ex auro et argento electrum, idem iuris est: nam et eo casu communem esse speciem non dubitatur. quodsi fortuitu et non voluntate dominoram confusae fuerint vel diversae materiae vel quae eiusdem generis sunt, idem iuris esse placuit.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_II_98_133

Potrebbero interessarti anche...