trlat_Instit_I_74_77

11. Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad praefectum urbis remittitur puniendus. 12. Novissime sciendum est eos, qui frandulenter tutelam vel curam administrant, etiamsi satis offerent, removendos a tutela, quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. 13. Suspectum enim eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor vel curator, quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.

Potrebbero interessarti anche...