trlat_Instit_I_70_84

TIT. 26 DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS – Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere. 1. Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis. 2. Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui suspecti fieri possunt. et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint sive alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum: dummodo meminerimus, famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_70_116

Potrebbero interessarti anche...