trlat_Instit_I_58_71

TIT. 24 DE SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM – Ne tamen pupillorum pupillaramve et eorum qui quaeve in curatione sunt negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. sed hoc non est perpetuum: nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est: item ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_58_91

Potrebbero interessarti anche...