trlat_Instit_I_56_64

5. Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest. item si testamento datus tutor vel a praetore vel a praeside idoneus non sit ad administrationem nec tamen frandulenter negotia administrat, solet ei curator adiungi. item in locum tutorum qui non in perpetuum sed ad tempus a tutela excusantur solent curatores dari.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_56_91

Potrebbero interessarti anche...