trlat_Instit_I_54_73

TIT. 23 DE CURATORIBUS – Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possint. 1. Dantur autem curatores ab isdem magistratibus, a quibus et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto praetoris vel praesidis. 2. Item inviti adulescentes curatores non accipiunt praeterquam in litem: curator enim et ad certam causam dari potest.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_54_98

Potrebbero interessarti anche...