trlat_Instit_I_46_104

TIT. 20 DE ATILIANO TUTORE VEL EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA DABATUR – Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. 1. Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat. item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat, tamdiu ex iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio existeret aut dies veniret aut heres existeret.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_46_146

Potrebbero interessarti anche...