TIT. 15 DE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA – Quibus autem testamento tutor datus non sit his ex lege duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. 1. Sunt autem adgnati per virilis sexus cognationem coniuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. at qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris), quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_39_141
Powered by Inline Related Posts