trlat_Instit_I_37_107

TIT. 14 QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT. Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias. 1. Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor: sed ita ‘ cum liber erit ’ utiliter datur. proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor. 2. Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit, cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_37_209

Potrebbero interessarti anche...