trlat_Instit_I_26_134

4. Minorem natu non posse maiorem adoptare placet: adoptio enim naturam imitatur et pro monstro est ut maior sit filius quam pater. debet itaque is qui sibi per adrogationem vel adoptionem filium facit, plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere. 5. Licet autem et in locum nepotis vel neptis vel in locum pronepotis vel proneptis vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat. Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii. Sed si quis nepotis loco adoptet vel quasi ex eo filio, quem habet iam adoptatum, vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres adgnascatur. sed ex contrario si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_26_166

Potrebbero interessarti anche...