trlat_Instit_I_17_95

3. Fratris vel sororis filiam uxorem ducere non licet. sed nec neptem fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sint. cuius enim filiam uxorem ducere non licet, eius neque neptem permittitur. eius vero mulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxorem ducere, quia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur. 4. Duorum autem fratrum vel sororum liberi vel fratris et sororis iungi possunt. 5. Item amitam licet adoptivam uxorem ducere non licet, item materteram, quia parentum loco habentur. qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_17_140

Potrebbero interessarti anche...