trlat_Instit_I_13_111

TIT. 9 DE PATRIA POTESTATE. In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreaverimus. 1. Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens. 2. Ius autem potestatis, quod in liberos habemus, proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines qui talem in liberos habeant potestatem qualem nos habemus. 3. Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est: item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed in patris eius.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_13_130

Potrebbero interessarti anche...