1. Servi quoque et filii familias verbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est. Quod si dum proponitur vel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem verba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec.
Visitatori: 24