trlat_Digestorum286_73

1.18.14 Divus Marcus et Commodus Scapulae Tertullo rescripserunt in haec verba: “Si tibi liquido compertum est Aelium Priscum in eo furore esse, ut continua mentis alienatione omni intellectu careat, nec subest ulla suspicio matrem ab eo simulatione dementiae occisam: potes de modo poenae eius dissimulare, cum satis furore ipso puniatur. Et tamen diligentius custodiendus erit ac, si putabis, etiam vinculo coercendus, quoniam tam ad poenam quam ad tutelam eius et securitatem proximorum pertinebit.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum286_89

Potrebbero interessarti anche...