trlat_Digestorum267_94

5. Advocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis vel pupillis vel alias debilibus vel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: vel si nemo sit qui petat, ultro eis dare debebit. Sed si qui per potentiam adversarii non invenire se advocatum dicat, aeque oportebit ei advocatum dare. Ceterum oprimi aliquem per adversarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad invidiam eius qui provinciae praeest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant adversus eum advocationem suscipere. Quae etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his observari.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum267_121

Potrebbero interessarti anche...